Perspectiva politica regno Poloniae elaborata per quam, quid, & qualiter regibus & regno prospiciendum sit ... authore Andrea de Pilca Corijcinio castellano viscicensi, opus posthumum secundà vicè impressum

발행: 1698년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류:

121쪽

Instruistam se putabat Constantinopolis, non tam ipsis muris quam cathenis, quibus in mari aditum triremibus prohibitura videbatur.

Sed risit Divina potentia vermiculorum CoΠatuS. Vbi vi res agi caepta, fracti ingenti boatu tormentorum C-- stantinopolitanorum animi, a spe dejecti videbantur. Nun quam enim tam magna fulmina terrestria viderat Graecia Duae inter caeteras harum machinarum, Portae scilicet Romanae, & Caesariani Palatii erant fulminatrices. Ad quarum singulas complosiones' plena omnia lachrymri &ruina Constantinopolr. Ademerat enim, urgens poena scelestos Animos D E v s , im fractam in periculis constantiam & magnanimitatem. Additi viminei plutei, quorum bencficio, diurna nocturn que incursione Civium animos Turcae fiangebant, quin& cuniculis pulvereque nitrato magna pars aedium dejecta.

Extruxerat Machometes &quatuor Turres , terriculamenta exeuntium hominum & jumentorum : Sed ne ex omni parte careret urbs periculo, metu, hostibus, vi trepidati ne, requie.

Mari terraque oppugnandum duxit. Cui propositio ipsorummet Graecorum naveS aptas ratus, septuaginta ex iis summa celeritate & felicitate per motutem transportavit hostibus spectantibus & resistere non valentibuS, Movit ea res animos Byzantinorum, quare Navibus imp nunt Graecam militiam, Δί conatibus obstant, ut possunt. Sed ubi tormentis agi caeptum, & eorum impetu Naves fractae ; Militum omnis vis, aquis exposita, & ad natandum conversa, plurimis ex iis capitis, ad portas Vrbis, tanquam futurae Victoriae praenuntiis victimis, in oculis Civitatis lita-xit Machometes.

Certatum cacrudelitate & ab obsessis, Sed captivorum Tur-

122쪽

POLITICA. Iascarum interitu, animus Machometis in rabiem majorem inardescebat. Non abs re hic noster Varsevictus. Ouod semper in Tyrannide pejor obsessi quam obsidentis conditio. Et tutior periculi , obsidens Caesarem gregarius Turcicus m Ies, quam fuerit obsessus ipse Constantinopolitanus Caesar. Quis non intremiscat hic ad tuum Consilium, o Nument Neque enim haec cxpugnatio creato ingenio mihi stetisse

videtur.

Iam enim & Gygantea illa Graecorum insistentia detumuerat, vires fractae & artes, abffecta consilia, di sponte ruentibus omnibus, omnia ruere caepta, triumphante interim, inter desperationem animorum, alacritate Turcica.

Non male te mihi iterum admisces Variavici, loquere, loqueris enim & Tempori. Audio Quos D E V s Opt. Max. punire debet, iis Viros simul &Vκes eripit, & omnia e manibus emuunt perituris. Quadragesimus dies ab obsidione agebatur: Et facratissimi. Pneumatis instabat Festum , quod Pentacosten nuncupant Christiani. In quod Numen impiis blasphemiis i ties Constantinopolis detonuerat. Absque dubio, sui Festidie, vindicias tam atrocis licentiae intra muros Byzantinos illaturum Ita factum, Sed antecescere quaedam. Maximi Tormenti Constantinopolitani, inter ictum, in par tes confractio non sine suspitione corruptae in Torment rio Fidei. Sed inter extremam spem affulgere videbatur caelitus praesidium e duplici Navi Genuensi dc Graeca, commeatum in

Frustra vel ipso Machomete , ne portu exciperentur, Obsi-- stente. - ia et latex

123쪽

xa s PERSPECTIVA Inter haec tamen mittit Filium Obsidens.' Et promissa misericordia & clementia, Vibis spem pertentat& defensorum. Tentatum id frustra , invitis & callum in proprio periculo Animos obducentibus Graecis. Missi vicissim ab iisdem Legati, tenuioris Fortunae, qui constantiam inter adversae sortis fulmina denuntiarent. Hos aspectu indignatos Machometes, responso dignatus vix per Purpuratos: Cujus ea sententia: Viderent & provid rent periculo, a quo & cui impenderet. Inter victum & Victorem nullam esse mediam Fortunam, sed utrinque extremam. Victo Iura dari Gladium. Victoriam

sibi certam D E V M polliceri. Si salvos se vellent & sua,

Centena aureorum millia. Victori quotannis numerarent: Sin minus Vrbo excederent, & res quo vellent exportarent

Reditum, & itum in deliberationem. Plena omnia luctu r Non desuere, qui Aurum ad Caesaris Constantini pedes abjicerent; Vt Vrbem quam vere Magnus Constantinus magnam & illustrem reddiderat, ut

aras, vitam & Fortunas suas salvaret. Sed nec toto Auro defenditur Salus, cui in tempore non prinvidisti, & quam deserit provocatus scelere D E F S. Omnium tamen vota eunt in defensionem, & advocantur recentes Vires ad tutelam Sui Patriae. Incendit ea Animorum erectio Machomerem ut extremae aleam sertis pertentaret. Ergo nec ipse segnior in acuendis suorum animis, ut avitae virtutis Majorum in clade Vrbis revocarent exempla :Αdditur nocti, qua pernicies extrema imminebat, sua per tota Castra Turcica lux : & festivi quasi jam Vrbe capta,

triumphi.

Huc jam te ad extremum volo, quisquis in Factiones scin

124쪽

POLITICA.dis Patriam , quisquis licere tibi putas omnia. Specta, qua Considerata lacula pavebunt Catastrophen.

Aderant Calendae Iuniae. Et ultro cum suo festo S. Spiritus , Icarianis alis ignem immissurus, quibus extremum aestuarent & liquescerent. Ergo acri utrinque ardore, pro extrema alea Concurritur. Hinc tuetur Urbem Genuensis quidam, nec initio male: Illinc oppugnat summa vi Machometes. Sed quo vires t in D E V M cedite, cedite. En unus globus, percusso Genuensi fugat vestram Anim

sitatem.

Frustra hortaris & tu pedes fugientes Caesar: Primus enim scelera Vrbis debes expiare. Ita factum; Dum ultro armis se ingerit cadit Caesar :Hoc uno facto laudandus, quod gnavius rem, extrema Imperii gessit Catastrophe. Sed ecce jam tenetur Urbs, ruunt illa Sceptra, S in cineribus& sanguine Civium poenas dat Licentia. Sic pereunt Regna, quae in ipsem Numen, ora solvunt 8c

Huc mihi aliquem Hieremiam qui dicat. Quomodo sedet sola Civitas plena populo, facta est quas Vidua Domina Gentium, Princeps Provinciarum, facta est sub tributo. Sed plus ego tibi quam copiose, quomodo per Tyrannos, suam D Ε v s in terris repraesentet potentiam, & per m los Principes. Nunc audi quomodo per Principem Bonum. Duo tibi hic temperatae licentiae Exempla, duplicem Viam

temperandae.

Vnam, Armis a Principe eoque Christiano: Alteram, Prudentia a Gracho nostro vere Principe. Venio ad prius exemplum. i Exci-

125쪽

Comitem Habspurgensem, ut ejus in licentia Germanica edomanda repraesentaret potentiam. Erant ibi picna omnia Icaris, longum enim Interregnum Drax Icarorum esse solet. Longum illud, quo longius non habuit Germana successio, utpote viginti & aliquot annorum.

Electus divinitus Rodolphus qui in lentiam sepiret, cumque uidam ex Icaris mussitarent, ejusque auspitiis obmurmura ent. arrepto in publicis Comitiis signo, in quo salus, Ii- Centiam Orbis expians, pendebat: Sacramento se obstrinxit, non prius requiem gladio quaesiturum, quam omnes perduelles Patriae exstirparet. Vovit & Fecit Violentioris sorsan licentiae temperandae modus t Ille qui sequitur laudabilior, licet rarior. Optime Imperabis, si ad medium reduxeris, quod taccedit Legibus, Clementia, Prudentia Qui secus; medium non quaeritSed aliud extremum : Nimirum SerVitutem. Nec aliter pol crat noster Grachus, Lente enim in illa omnium pene animorum insolentia , tractanda fuerat Po-

Ionia. Non abs re Livius.

Excellcntibus ingeniis, citius desuerit Ars, qua Civem regant, quam qua Hostem superent. An quia Nullum animal morosius homine, ac idem nullum majori arte tractandum tAn quia In regendis Civium animi; Ela sine viribus locum habet Prudentia ZExemplo sit Pomptus.

Si artem militarem spectes Orbis gloria, Si regimen Civium Vrbis fabula.

126쪽

POLITICA. Ta Qui propria caede docuit Principes.

Quid intersit, inter vincentem Hostes, & regentes Cives. Severitatem quoque in coercenda licentia probo, imo neces.sariam dico. Sed vitandus hic nimius rigor, ne odium contrahas. Nunquam id tutum, sed maxime dum Imperare incipis. Qualem enim te illis initiis viderint, Talem aestimabunt: Naturam Populi prius pondera, Et an possis Clementia id, quod severitate attentas efficere. Maxima virtus tua Princeps, ubi te cognoveris, Nosse Tuos.

Claudo Patrem gere: Nec servos puta quos regis, sed Filios Spondeo: Amabunt :Sed nos sat de Licentia Nunc sit.

C A P V Τ VIII. Quomodo sublato alio extremo nimirum Servit te Grachus Rempublicam reduxerit, ad a ream Libertatis mediocritatem.

Lx Lechia nostra inclyta, Divum domus4 Diae Libertatis Templum, semper Libertatem & literas secuta, non tamen assecuta.

Vtrumque ita esse Kadlubhonius noster testatum facit, , Deliteris in seipso, &in suo stylo. . Si enim 'lum spectes, illius temporibus, nondum plenis vo lis, & velis Lechiam literas videbis assecutam. Sed id vitium, ut verbis Faelicis loquar, Kadlubhonis non est: AEtatis est. Nec male Herbultus. Pone tibi prae oculis omnes, omnium Gentium circa Annum

R Christi

127쪽

Christi Millesimum Scriptores, Statues nostrum Vincemtium Ladlubhonem inter illos Tullium fuisse. De Libertate: ita idem Kadlubhus, in Gracho

. nostro.

Ante hunc, Grachum intellige: Servituti ancillari videbatur Libertas, Non semper igitur Libertatem Polonia assecuta, licet fuisset semper secuta: si recte ineas & perpendas.. Aristocratia illa libere: licet non a toto stetit. Et tamen & tunc in illa Libertate, nihil minus, quam Liber. tatem dicitur a Vincentio Polonia assecuta. Erant & sub Lecho jacta quaedam fundamenta Libertatis, secuta tamen & tunc potius Polonia Libertatem, non ac

secuta:

uia inter initia nil repente perfectum; & in ipse tempore, quicquid persectum est, ematurescit, Et ubi maturuerit, sensim a perfectione declinat.

'Ea enim lege cuncta in Orbe maturescunt, ut licet perfectio- nem, non tamen perpetuitatem, Muta esse videantur. Segetes intuere & Arborum fructus: nequaquam hac repente

Sol decoquit, Sed serisim quasi mitescunt; & perveniunt ad maturam frugem. Ita & Romanam Libertatem videbis

Quis tamen nόget Romanos Lilaeitatem semper secutos, ctiam sub Regibus, jam-ab ipsis Romulo, non tamen eam assecutos Quamvis Maturum jam illud, Aureum Romanae. Libertatis pomum, quid nisi Fortunae jocus 3 & ludus ξ & pila 3 Spontene te dicam Roma, an invito cecidisse Z Pr, eptumne id arbore pomum Z An Fatis & suo jam pondere dc matu- ritate ruens Tyrannorum demum Cibus ZQuibus nil gratius, quam aliena stui ac vesci Libertate. Non igitur temere dicam Romanos secutos Libertatem, non assecut et Dum

128쪽

Poo L I . T I C A. . 13IDum enim jam isti fructu Aureo deberent; Vno duobus gustum praeripiente, ad tres ventum de libertate digladiatores. Et nonnisi sortissimo illud pomum ccssit. i tamen inter ipsa Fortunae suae praegustamenta, triginta duobus vindiciis soratus. Docuit nos Eorum qui alienae libertati inhiant, interstringi

Fatis gulam, ne totam glutiant Libertatem. . Semper ergo Roma libertatem secuta non tamen assecuta.

Potuis et assequi. . Si ut inquit Primus Romanae Patriae , & facundiae Paren Fuisset in iis, Fides in quibus summa esse debebat. Vide Tullii tempora, vel in eo ipso ita esse videbis. Sed quid ego calamum soris occupo Domum redeo: iAd Grachum nostrum. 44nte quem , ut inquit Κadlubek , Libertas ancillabatur Se vituli ;Laborandum ergo fuerat, & hic nostro Gracho: Ne quicquam se Sceptro admisceret Tyrannidis, & ne serviret Polonia; omnem ergo sustulit prorsus Servitutem: Et quem promiserat in Comitiis Patrem, Fecit. Sed & Regem non Tyrannum. Sed quaeres tu: Quis mihi Tyrannus e Non ego hic cum Antiquitate: Sed nomini inhaereo.- Cui inter ora Prudentum locum fecit Regiae Dominationis

Legitimus olim Princeps Abavae Vetustati Tyrannus dic batur. Mihi meoque saeculo, perosa vox Tyrami, sed ma-- ge voce ipsa Imperium. Imo & jam vetustiores illae Nubes Aristophanis receptioribus .cessere. In quibus ille Iovem Tyrannum Deorum dieit

Nunc in te o mcum Numen, non sum adeo impius , ut Tyrannum dicam nostri saeculi sensu, lihος enim regis, quoso liberos voluisti, R a Et .

129쪽

Et cum in alia nostra habeas Dominium absolutum; Iura trumen das libero nostro Arbitrio, quae nonnisi libere sequamur, & quibus non inviti adhaereamus. Abusum ergo & vim optimo quondam Nomini, pessima Thrannorum licentia secit, dum servire cogit, queis debuerat libere Imperare. Quis igitur nostro aevo Tyrannus e seu potius Quid ipsa δε-rannis FAccipe definio. Est unius violentum Imperium, praeter mores, Ieges, di nat ram eorum quibus Imperatur. Vnius dicitur. Id enim commune habet Rex S Tyrannus quod utriusque sit unius Imperium: Sed imperanti Tyranno adjungitur Comes cevitia Regi mansuetudo.

Illi Superbia, Huic Modestia rIlli Crudelitas, Huic Clementia: Illi Infidelitas, Huic Fides ' Illi Odium, Huic Amor Civium :Illi ut uno verbo claudam omnia Violenta, huic nostro Ius &Fas & quicquid Caelum sitae Pandorae dedit. His itaque dotibus Libertatis Rex disteria Tyranno, & quod

illius sit secundum Naturam , hujus contra naturam Imperium. Brevius: Violentum.

An quia Vim liberis mentibus stricto inscrt gladio An quia Armis tueri nititur fractam publicis odiis autho

An quia Ius illi in armis , & Leges famulari vult Timori 3 An quia Aufert, trucidat, rapit omnia , & ubi selitudinem fecerit pacem putat Nihil violentum in Gracho,

130쪽

po LITICA. 133 Cui, uti displicuit in coercenda licentia modus libertatis, quem spirat optimus quisque Princeps: Ita displicuit sine modo Dominatio, & major Regno Tumor 5 Fastus, quo turget pessimus quisque Princeps.

Exemplum tu forsan a me violenti Imperii. Pono Helvetiorum non Iudices, sed Tyrannos. Quae res sic habet. Iam Romanae famis purpurae, nobis quam Romulo vicinior detumuerat, cum datum crescere dc assurgere Suitianae lubertati.

iniquiori Iudicum jugo pressa, de periodo Vindiciarum

angebatur.

Hos dedere Suiliis Germani Imperatores, ut non tam essent Publicae rei Administratores, quam Iuris Arbitria Sed sensim effectum, ut quos Libertatis custodes Helvetii optaverant, insignes Occatores , α Paranymphos experi

. Tentur.

Nunquam enim certis cancellis teneri potest, liberior ipsa libertate cupiditas, & Imperantium ambitio : Sed hydropicae siti compar, sensim Novercam Libertati spirat, quae caeperat Matrem. Degeneravit ergo pedetentim Iudicium in Imperium, Et abiere in servos liberi S uitii, Imperio dissimulante. Sed nunquam constantor servivit Libertas. Vbi enim id cognovere Helvetii, insuetis vestigiis retrahunt pedes: Et partim exilio, partim nece, mulctant temerariorum Praefectorum licentiam.. Non tam rati usum, quam abusum licentiosi Imperii vindi

candum.

occasionem primam Vuadiciarum dedit, Indervaldiorum seu Sylvanorum Iudex. Huic ι In viribus cujusdam robustissimi Iuyenis libuit ex-- periri;

SEARCH

MENU NAVIGATION