장음표시 사용
111쪽
Vel naturalis facultas ejus , quod cuique facere libet, etiam quod Vi aut Iure facere prohibetur. Q d si e me quaerat aliquis, ut olim ex Ociesio nostro publica functo legatione. t Lucios Veratios , Polonia etiamnum sertiatur, qui m dica exolutie pecunia, in obvios quosque impune & impudenter grassentur. Esse quidem Veratios fatebor, id est homines licentia ti
Sed non deesse quoque sevcras leges , per quas effrenata ILcentiosorum libido, intra certos cancellos restringatur. Erat autem Lucius Veratius Romanus, Ut verbis Agellianis loquar homo Nequam. Qui pro delectamento habebat, os hominis liberi, manus suae palma verberare, Eum servus sequebatur, Crumenam plenam Assium portitans, & quemcunque depalmaverat, numerari statim juxta Duodecim Tabulas viginti quinque Asses jubebat.
Lex autem Decemviralis sic erat Concepta. Si injuriam faxit alteri, viginti quinque aeris poenae simio. Talis Veratius Non solum autem Veratios, sed & ipsos Icaros non dissiliotin Orbe Polono reperiri, sed quos altius quam par est v lantes. Sacratissimae Iustitiae & Libertatis Sole liquefactae alae, inter ipsos primos deserunt conatus. Age: Revolve Fastos Polonos. Quot palos invenies, in quibus male consulti Icari, vitam dc famam amiserunt & expiarunt.
Haerent adhuc in oculis, tristia licentiae punitae documenta. Et necdum in recenti memoria hominum legalis severitatis exempla deferbuere.
Expiat ergo licentiam si quae est Polonia, & purgat scipsam a libidine Icarorum. Atque
112쪽
Atqne utinam & horum qui nunc evolant , praescindat Nas: Et doceat medium tenere, licentioiam ac Popularem Auram. Sed & ni faxit: Statis inquit Varsevictus temporibus , excitat Principes D E V s Opt. Max. qui mira quadam talicitate, & facilitate, & incredibili celeritate, hic ejus in Terris potentiam
Et qui Icaros doceant non evolare, Qui orbem repurgent Licentia. Principes autem & Malos & Bonos. Malos: Tyrannos nimirum Insolentiae humanae flagella. Eusebius ille Caesariensis Persecutionem sub DiocIetiano Tyranno exortam, Icarianae acceptum refert licentiae.
Libet hic audire loquentem, sic enim inquit Lib. v I I x
Verum cum nos prae nimia quadam licentia, in molliciem delicatam,& ditatutam segnitiem essemus prolapsi: Cumque alii aliis invidere, maledictis insectari, & prope nos
ipsi internos petulantibus linguis tanquam mutuis armis oppugnare , dc casu aliquando verborum, contumelias velut hastas , unus in alium intorquere, & Praesides Ecclesiarum alter alterius vires infringere, S populus in populum seditiones concitare occiperent, cumque ficta & ad-- umbrata sanctitatis species, quae oratione nequit exprimi , & simulatio fronte occultata, ad immensam quandam pravitatem serpsisset, divina ultio inchoata, caepit in nos animadvertere. Sed ubi veluti sensibus orbati, &, praestricti mente , nulla cura aut cogitatione incubuerimus , ut Divinum Numen in nos incensum , benevolum& placatum cssiceremus, sed tanquam impii, nostras resa D E O nec curari, nec animadverti arbitrati, alia vitia
113쪽
aliis acervatim adjecerimus, & Pastores nostri depulsa , r pudiataque pietatis regula, dissidio & contentione inter se exarserint; quinetiam nullas alias res , pneterquam discordias, minas, aemulationem , inimicitias & odium inter ipsos mutuo adaugere studuerint , & animis ambitionis aestu incensis Tyrannorum more Principatum obtinere laborarint. Tunc demum juxta illum Hieremiae sententiam. Obscuravit in ira sua Dominus filiam Sion, & dejecit de coelo gloriam Israel; non recordatus est scabelli pedum ejus, in die irae suae : sed demersit Dominus omnem decorem Israel,& de mollitus est omnes sepes ejus. Habes causas persecutionis: Estectus audi ab eodem. Lib. eodem, Cap. a. Ista omnia mala inquit, erant nostris expleta temporibus, quando Sacras aedes precibus dicatas, e sublimi in solum, fundamentis ipsis conquassatis, de)ectas. Divinas S Sacras. Scripturas, medio foro in rogum impositas: Ecclesiarum Pastores, hos in latebras, hic illic se cum ignominia abdentes, illos non sine dedecore prehensos, & hostibus ludibrio expositos, oculis nostris aspeximus. Sed ut clarius tibi liqueat, luce mcridiana; Divinae Potentiae per Principem Tyrannum repraesentatio. Nemeseos cum Licentia certamen legenti proponam. Videcis sat abunde Regna de gente in gentem propter licentiam transferri &everti:
Cujus rei exemplum plusquam horrendum. Constantinopolis erat. Hanc funesti & Icariani exitus admonuerat D E V S. Solet enim Divina providentia, admonitione praevia sceleri mederi. Rem accipe
Ex Augustino, Prospero, & Paulo Diacono.
114쪽
POLITICA. II Rerum eo tempore, totius Imperii summa penes duos Imperatores suerat Arcadium nimirum & Honorium. A quorum inaugurata Sceptris Fortuna, annus secundus agmbatur sQui suerat a partu Virginis 396.
Cum ecce populus potens licentia, evocata nubibus iratis, ignes & fulmina. Plenis velis serebatur Constantinopolitanorum improbitas, & perversitas. Plena omnia fuerant fuco, plena fraudibus, plena fallaciis. Vis & audacissima libido, Iura dabat licentiosissimae Vrbium Civitati, Cui etiam in ipses sacros apices jam libebat. Sed non permittit diu D E v s , sublimi stare loco Licentiam, Quam,quia Sccptra Imperantium coercere non poterant. Ipse totis viribus, aut ignis, aut pestis duxit expiandum Erat tunc quidam in Urbe scelerata Miles, cujus nomen in
Hunc Coelum cladis Constantinopolitanae fecit certiorem, Occultisque notionibus mentem illius D E v s informavit. Vrbis illam licentiam, pesti aut flammae in praedam cessuram, Fecit participem coelestis consilii Pontificem Vrbis Miles. Inspicit ille rem, & credit. Insestasque ac proximas Numinis iras, populo licentiose dc-
Solvitur tota Civitas in luctum & poenitet sceleris. Certatur lachrimis, & omnium mentes litantur Melan MNimirum majus quiddam est humanis Animis Timor. Qui etiam Primus in Orbe Deos fecit Vbi advenit Decretorius ille dies, quo furor Divinae ultionis, ignes coelo effundere destinaverat, expectabat tristis Victima Civitas nimirum quam meruerat poenam.
115쪽
113' PER SPECTIVA Et liter Spem & Metum pendula, seriendam Numini praebebat Cervicem. Nunquam enim mansuescit magis scelus, quam cum instat qui plectat. In serum expectatio protracta, plerique ludum putabant. Cum ecce tibi, flammas triste spirans Nubes, ab Oriente in Occidente Urbis Cineribus, trophaea Divince ultioni
Q ipse progressu major, ubi Vrbi flammas desuper asmovit; Stetit. Vix templum fugientium & recipientium se intus, multitudinem capere poterat. Quorum jam una vox, lachrymae erant, & in summa trepidatione, subjectus vi timoris, Dolor. Sed sat erat Divinae Majestati contumaces & licentio s Spiritus fregisse, tantisper & prostrasse :Quare nubem ultricem sensim ab oculis amovit. n altiorem tamen demissionem voluit ire Animos Constam tinopolitanoS. Edixit enim Proxima die Sabbatorum Civitatem Byzantin rum sua ruina documento Posteritati futuram. Quam exosa superis esset Licentia. Concussae ea re omnium mentes , quare a Caesare, ad infimum quemque desieitis & patefaciis aedibus Campos petiere ; a longo interitum suarummet aedium spectaturi. Quid fit 3 Erumpit copiosus Vrbe tota Fumus,& omnia involvit atra caligine, ipsamque Civitatem Civium oculis eripit. Fit clamor, innovantur lachrymae, ante alios ipse Caesar Arcadius opem implorat summam, spe qua potest majori. Nec fallitur: Ubi enim sub Divinae Majestatis clementiam, vota sua abjecere Animi, invenere praesidium. Sibi, Civitati, Patriae. Monitorem hoc exemplo DE v s egit, proximis qui sequuntur
annis scilicet Io Vindicem. Libet
116쪽
Parallelis. Advenerat expiandi sceleris tempus, & futuri interritus, ac levitatis comos, S: Animi quissam tumor ac obstinatio Graecorum ingenia occupaverat , cum nobile illud Orientis Constantinopoleos Imperium a Constantino olim Magno conditum, sub Constantino altero ejusdem nominis Prin-eipe, ad seras & barbaras gentes, impiaeque Machometanae sectar cultores, est transsatum. Tot seculis Vindicias ab admonitione distulit D E v s , serus sed efficax ultor licentiae. Tardior namque ad ultionem. cst DEUS Opt. Max. nec Vinsevitiis.
prior apud cum poena quam culpa fuerit, nec punit quod non potuerint, sed quod noluerunt ipsi parere delim
Tribus Annis ante, NICOLA Vs V. Summus rorum Christianarum Arbiter, teris fatidicis admonuerat Graecos, & Imperatorem Osiacii & licentiae plusquam Icarianae: Iam enim nec ab ipsis sacris Tiaris abstinebant, licentiosos c lamos, & ora, Constantinopolitani. Lubet alicere verba, ex Epistola ejus ad Constantinum, Ultimum gloriae Constantinopolcos haeredem.
Omnes Gentes D Nationes, quod pie semel sancitum est, receperunt, ac observarunt semper; Vni illi sunt & fuerunt Graeci, qui & Ecclesiae & sibi ipsis perpetuo adve santur: Sed errant si Ecclesiam Romanam errare, & ipsum Pontificem delirare arbitrantur. Fert Ecclesia diu quam plurima patienter, in summum illum Sacerdotem, defixos habens oculos, qui sterilem illam ficum usque ad Annum tertium servari)ussit: Et cum nullum ederet fi
ctum, Agricolae tandem cxscindendam permisit. Grandi
117쪽
1eto PER SPECΥIvAGrandi Vate ipso nimirum Vicario Christi, ruina Constantinopolitana stetit, Ab hinc triennio, ficum succidit Princeps Agricola Turca,
Divinam in terris potentiam, stato tandem tempore representanS:
Auxit Pontificium Oraculum Legati Pontificii vox, ipso excudio proximior. Hic enim, vel ipse Genadio Patriarcha Constantinopolitano attestante, divinis effatis viam praeivit. Agebat is cum Barlaamo, acerrimo Auctoritatis Pontificiae hoste, de nimia Graecorum licentia, in sumenda ponendaque Divina pro libitu Religione. Ter dccies enim ab Ecclesia Latina defecisse, jam inde ab incunabulis recepta, ab Apostolis Fide, usque ad excidium
Inter igitur rationum concertationem, dum viditat Legatus rem agi pertinaciter Α'ecit. Pontifex Maximus Dci in Terris Vicarius, admonet Vos, ejus cujus obliti estis fidei, vestraeque firmitatis, si eum audieritis, bona terrae comedetis, sin secus, a Turca breviter exterminabimini Dixerat. Et pcdibus decutiens pulverem Constantinopoli abiit.
Discant hic obiter Sceptra & Purpurae, diseat licentiosa Haeresis, quo contemptu Apostolicae sedis, abeant Imperia. Sed libeat jam in Theatrum producere ipsam Tragoediam, idque ut unt ab ovo. Prologum 4it Fratrum discordia,minime Avis rara in Terris. Vbi praesertim de Sceptris agitur, & Corona. Disces hinc saepius fieri, ut dum uterque Frater Purpuram ambit, uterque perdat. Testatum fecere olim, Thebae, in Etheocle & Polynice.
118쪽
Constantini ambitione & Demetrii sub acinacem Turcicumiisse Byrantium. Ambitiosiorem tamen hic judicem Constantinum ρ Demetrius enim ultro Sceptris cestit, ob ex ne regnaret Mater,& Populus Constantino faventior. Malumi ingercia e Regnis Remina, & Populi temeritas. An quia Illam lape Euripus in deteriora rapit, S e totam in unum Filium Z Populus autem instabilis, Affectus ponit aut sumit ad libellam temporis; Iudicii expers: Inclinat qua plures: Natura invidus Suspicax, Credulus, Res auget: Nescit comprimi: Turbidus : Favet fervidis: Vcrbis ferox : metu aut spe
Addo tabellae Lipsianae, elogium populi unicum, quo haeci claudam IcarianuS.
Cessit ergo Demetrius vel invitus Ea lege & conditione, ut Peloponesum inter se, aequa partitione ibrtirentur. Itane Demetri, e tota purpura vix fimbriam, dc e toto Sceptro, vix delibas partem tMale Imperium partitur Successio, hinc lites & jurgia. Multum relictum videbatur Demetrio , ergo & ipsa Pelop neis exuendus fuerat. Α quo a Fratre: per quem ξ Per Fratrem.
Quo Fine Vt is qui ultro cessit sceptris , ea conditione ut haberet aliquid, habeat nihil. Finem damno, & in fine fidem Constantini, quae servanda etiam Hosti. Sanctissimum enim humani pectoris Bo- --
Damno & medium consequendi Finis. Quod Frater, per Fratrem, exuat Dominio Fratrem. . Fratri nomen ThomaS.
Quo scelestae suae ambitioni Constantinus usus fuerat instru
119쪽
xax PERSPECTI v AQuid non moliris inter alte positos malesana Ambitio Ergo impius Thomas, solicitat fidem Peloponesi, primo tacite, dein & aperte. Hinc aperta odia & Factiones: scinduntur studia Fratrum. Hic Constantini agit viribus; ille Machometi Turcae. mem suis viribus quaesierat Patronum : M ultro in praesidium evocatum, AdVocatum.
Familiaris Imperiis Error: Dum in factionibus salutem, dum praesidio Potentioris quaerunt, & id quod habent
Iuvat Turca, fidem jurat, & violat, & Ambos Fratres exuit: Iure, Sceptris, Pelopone . I nunc, Et in Turcica fide quaere praesidium. Miror hic caecam mortalium Licentiam , quae alieno periculo non sapit. Id non vidit Hungaria, Quae dum Turcae fidit, inter Factiones periit. Tibi D E v s praelusit aliorum Fatis, Polonia: quae ni factionibus intereas aeternam puto. Quicquid sit, ab Icaris tibi metuo, quibus jam jam aptantur alae, nescio quo exitu volaturis. Sed quo me calame t dc sancta in Patriam pirias Qui legit intelligat: Redeo ad fraternam Discordiam e qua illud traho Documentum. Disco hinc quos gradus teneant interna dissidia βtare nesciunt, & ubi furere inceperint, etiam id volunt perdere, quod paulo ante salvum cupiebant. Proximior interim & spe & loco factus Constantinopoli in Chometes: Altiorum cogitationum pollicitatione animatus , cogitare caepit, Constantini fastigium. Solicitabat ultro mentem Tyranni Divina ultio, & ad flageblandum Populum licentiosum, funesta clade evocabat. Foedas spem in
120쪽
POLITICA. 123 Foedus tamen obstare videbatur,& Fides qua obnoxius Orien tis Imperio reddebatur. Sed quid ipsa Iura Gentium nisi Arancarum telae Vbi menti Iura proponit, Spes Regni & Ambitio e Fit enim: Vt ii quos hoc dulce venenum deperit, Omnia recta & honesta negligant , dummodo Potentiam
Nec Machometes perperam putabat itura Consilia, Quibus Civiles Animorum dissensiones, Victoriam non dubiam pollicebantur, Imasurus ergo Graeciam, Lincopiam juxta Propontidem in Bosphoro aedificare ciepit. Malum Imperiis omen, Novae Arces in finibus Regnorum
Semper enim sapiunt vicinioris ruinam , dum habet Hostis quo se ab excursionibus recipiat, habet ubi Vim sustineat. Patuit mox ubi collimaret Lincopiana munitio. Persecto enim opere , impetum in Urbes viciniores secit Machometes: Sed fracto inter prima initia sortis impetu, renovandum ratus, exacerbatus magis animo, quod caeperat consilium aggreditur.
Saepe enim ipsa desperatio gradus fit sortioris Spei, Et quod
vix putas te posse, tenebis. Ergo quo rem majori & apparatu & terrore & Vi ageret sertunam bellicam, artibus & machi his polemicis instruxit, ingentia Tormenta conflavit , Classem ducentarum & trium Triremium , evocatis toto orbe artificibus comstruxit. Paratum & instructam Milite, comeatu, aereis machinis Vrbi admovit Praemissis Europae Duce, qui omnem oram Constantinopolitanam , igni ferroque devastarent. Spectent faecula, D E v s enim hic pugnat. Admotus Jam Tyrannus maenibus: Videamus quanam rati ne potentiam Divinam repraesentet.