고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: stīva, stīvae
nec eorum quisquam aliquando stivam apprehendit, vel arborem colit, aut arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta, sine lare sine sedibus fixis aut legibus; (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 4 3:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 4장 3:2)
Quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines vastas, nec stivam aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas, ferarum taetro ritu vescuntur, eisque caritates et habitacula, vilesque suppellectiles plaustris impositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit convolventes. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXII: Julianus, chapter 8 42:2)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 42:2)
Nec ideo tamen stivam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes, ubi solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis habilibus ad plantandum, et marinis mercibus plerique sustentantur. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXIII, chapter 6 51:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 6장 51:1)
Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari. (Jerome, Saint, Epistulae. Selections., Ad Rusticum Monachum 2:2)
(히에로니무스, 편지들, 2:2)
quod cum manu ageret, et Myrmix ei adhaereret, ausa est occulte aratri stivam subripere, et apud homines se iactare, infructuosum esse Cereris munus, nisi suo uterentur invento, quo terra aratro resoluta expeditius ederet fructus. (Maurus Servius Honoratus, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 402 349:8)
(마우루스 세르비우스 호노라투스, , , 349:8)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용