Francisci Xaverii Alegrii ... Institutionum theologicarum libri 18. In quibus omnia catholicae Ecclesiae dogmata, praecepta, mysteria, sacramenta, ritus adversus paganos, haereticos, et recentiores philosophos asseruntur, et explicantur. Tomus primus

발행: 1789년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

iet PROLE G. II. SEC. II. S. VII.

procreavit, in quam Prunicus Serpentem immisit, ut ejus suasu simul cum Adamo pomum vetitum manducans Scientia repleretur. II. Dicebant Ialdahaoth Adamo, atque Evae indignatum eos e Paradiso expulisse , atque in hunc mundum a se conditum puniendos misisse .

III. Malignum hunc Ialdabaoth I eum Iudaeorum esse, ab eoque, &ejus filiis missos prophetas. IV. Serpentem, qui Evam tentavit, fuisse Christum omni sapientia praeditum . V. IESUM alium esse a Christo, M illum quidem e Virgine natum; Christum autem E coelis in

ipsum descendisse. VI. Iesum, non Christum resurrexisse , idque non secundum corpus, & animam spiritualem , ac coelestem . VII. Serpentem studiose nutriebant, colebantque, qui ut est apud Augustinum l. de Hares. ad Quod vult Deum. incantante Sacerdote

de caverna egressus altare conScendit, oblationes . lambit, seque circa eas volvens ad speluncam regreditur, dc ita.oblationes in Eucharistiam confringunt. Haec Augustinus loco cis. γ de Ophytis, quaeso

te ab eis ad anguis Virgiliani similitudinem conficta sunt. 3. Cain istarum, Cainanorum , seu Cajanorum quis pater fuerit ,

atque author incertum est ; medio autem secundo saeculo extitisse ,& Nicolaitarum , ac Gnosticorum veluti compendium quoddam fuisse certum est . Addiderunt vero proprios quosdam errores , uti quod Cainum, unde ipsis nomen, Core, Dathan , Abiron, Sodomitas, Iudamque proditorem colerent; quod Adamum, Mamque . non a Deo, sed ab quibusdam virtutibus, Sophia nimirum, atque Hystera , id

est, Sapientia, utero nistos fuisse , assererent, quibus etiam mundi conditionem tribuebant. Has deinde cum Eva congressas , Sophiam quidem Cainum, Hystcram Abelem procreasse somniarunt. Hinc Abelem Caino tanquam potentiori succubuisse. Item ab Iuda Christum traditum suisse, ut humanae saluti consuleret. 4. Ut haec cxplicarent, confrmarentque impia dogmata , Evangelium quoddam commenti sunt sub Iudae Iscariotis nomine , ubi duarum illarum virtutum Sophiae, atque uteri genesis, S saicta recensentur . Anci etiam utebantur libro adversus Hysteram scripto , in quo illud assumebatur , ait Epiphanius, Hares. ncminem salutem cons Muturum , nisi per omnia stagitiorum obscaenissimorum genera Pe transierit, quod ab Gnosticis acceperunt. His addebant tertum, quod Pauli Anahaticum , sive ascensionem nuncupabant, . ubi inter alia at surdissima asserebatur, arcana verba a Paulo in remio. coelo .udita praeposter e fuisse, ac Sodomiticae libidinis infanda flagitia, ut idem testatur Epiphanius. Irin 3Ι. ' . . . . - . Sethiani, quorum incerta etiam origo est, mundum, atque hommines ab Angelorum Concubitu natos asserunt, ex quarum idiscordia

equuta est Abelis mors, pro quo, ut apud PMlastrume loquum

212쪽

Ioquuntur , mater cogitavit ut pareret Seth, in quo collocavit magnae virtutis spiritum, ut Virtutes inimicas destrueret , atque ex eo divinum aliud semen nasceretur tanquam filiorum Dei. I linc ab Seth christi, de justorum omnium originem derivabant, nec quenquam, nisi ex ea stirpe natum salutem consequi posse. credebant apud Berninum. Asserebant alii , Scinum ipsum ab coelesti matre missum interris apparuisse, de appellatum Christum .. Ita Epiphanius hares. 3 ρ. Alii non Sethum, sed Semum Noemi silium sub Christi nom,

ne apparuisse dicebant apud Λugiist. l. de Heres. c. ιρ. γ Lihros autem suos , alios Setho, alios Abrahamo , alios Moysi authori tribuebant .

I. Cerdo genere , ut videtur, Syrus, Simonis. ac Saturnini. , ut ait Epiphanius, hares. . I. erroribus imbutus , Heracleontisque discipulus, ac succcssor, quum Suti Hygino Ι ornam venisset, errore que suos confessus esset, ita demum perseveravit , inquit Eusebius, lib. - . c. rr. ut interdum occulth docens . interdum errorem confessus i interdum implae dom inae conuictus , tandemque eo nomine a fratrum conventu submotus sit. Duo rerum priticipia , Deosue: startuit, alium bonum , elementem , hominibus ignotum , alium Saevum, atque immitem, & hominibus uotum , a quo mundus, Le X, &I'r phetae. II. Ab ignoto Deo missum ajebat Christum . ut mundi co ditoris tyrannidem everteret. III. Christum neque exstemina natum, nec vera in carne venisse. IV. Carnis resurrectionem negabat .

a. Cerdonis discipulus Marcion genere Ponticus ab urbe Synominitio vitae castitatem prae se ferens . Monachorum instituta professus est. Postea quum Virginem quamdam adamasset , i caque seducta potitus suisset ab ipso parente 'Episcopo Ecclesia pulsus veniam ab ipso nullis precibus obtinuit. Ergo popularium suorum probra . M vituperia non sustinens, Romam se contulit post Hygini obitum, Senioresque adiens. ut ab iis in communionem admitteretur, incon-Sulto suo patre Episcopo , obtinere non potuit . Igitur vehementius eXcandescenι, iraque percitus schisma conflavit . privatamque haere-Sim architectatus est. Tandem sub Episcopatu Eleutherii . quia fratres quoque vitiabantur, cum ducentis sestertiis Ecclasiae ab ipso ill tis, in perpetuum relegatus est, ac doctrinae suae veneno, non mo 'do' Italiam , scd fgyptum, Palaestinam Arabiam . S Syriam , Cyprum , ac Thebaidem , imo etiam Persidem , aliasque regiones inse

213쪽

cit . Haec omnia verbis ipsis contexta Sunt Irenaei, I. I. cap. ast

Marcioni poenitenti, & consesso eam demum conditionem fuisse propositam : admittendum ad communionem, dummodo Ecclesiae restitueret, quos suis erroribus SeduXerat, illum tamen interea morte praeventum. Non ergo Satis liquet, an ipsum intra, an extra Ecclesiam obiisse dicendum Sit. Marcionem autem cum Cerdone, pluSquam unum Deum, aut rerum principium admisisse non est dubium . Nonnulli tamen etiam

tria admisisse contendunt, ut Megethius apud Origenem, Dialmeo de recta in Deum fite Lea. r. p. 3. ex quo Epiphanius, m- res. . a. ) Athanasius in Decret. Nicana binod. Cyrillus, cit ch. 16. Theodoretus, lib. t. Haeret. Tob. c. so. ) quorum quidam

Diabolum, quidam materiam primam pro tertio principio assignant. Sed hoc ad rem non facii: Scitum enim illud cujusdam . Sapientis riterum principium, si unum non est, infinita sore. II. De carne Νativitate Christi, idem cum Cerdone sensit , addidit tamen apud Tertullianum, tib. aD. Marcionem c. o. ex quo Optatus, l. 4.are. Parmen. Christos duos, alium, qui Tiberii tempore ab ignoto Deo missus sit in salutem omnium gentium , alium a Deo creatore ad restitutionem Iudaici regni quandoque mittendum. III. Adamum damnatum suisse dicebat. IV. Baptismum secundum, ac tertium admittebat. V. Nuptias, uti natura malas damnabat: VI. animatis ve- ei prohibuit. VII. animas resurrecturas ajebat, non corpora . VIII. animarum transmigrationem admitte t a d i iphanium. numero . IX. mortem 5sibimet consciscere Iieitum putabat. X. Christianis hellum omnino illicitum docebat. XI. vetus Testamentum respuebat prorsus , Evangelistarum, unum recipiebat Mathaeum , quem tamen in multis corruperat. XII. Epistolas Pauli ad Timotheum, ad Titum ad . Hebraeos rejiciebat itcm , addebat autem reliquis Canonicis Epistolam ad Laodicenses. i3. Celebriores Marcionis discipuli fuerunt Lucianus, Apelles, Hermogenes, & Severus. Et Lucianus quidem , atque Hermogenes eR-dem omnino docuerunt, ac sequuti sunt Marcionis placita . Apelles autem Luciani Sodalis, S Romae Marcionis auditor, ait Epiphanius , tan ... adversus Magistrum suum privatam sibi ipse scholam etarmavit. Nam lapsus in foeminam , ac desertor continentiae Masecionensis , ab oculis sanctissimi Magistri inquit ridens Tertulli nus l. de Prascript. c. 3 o. Alexandriam secessit. Ibi in Philumenam quandam incidit, quam divinitus inspiratam futura praedice

214쪽

re , & miracula patrare inutiebat eaque socia Romam rediit post

mnos multos non jam: victionites , sed novae sectae conditor 1 i . Docuit autem rerum principium esse unum, εe ingenitum, quost tarnere nullam eorum, quae in mundo geruntur, curam gerat: ab hocque productos Angelos, & aliam virtutem non quidem honam . quae mundum creaverit. II. Christum veram carnem habuisse, non e men huici nostrae, similem , nec de Virgine sumptam, sed ex aetherea substantia formatam, quam resurgens, non resumpsit, sed in Sua principia resolvit. III. fidem non esse examinandam ajehatsapud Linsebium , l. r. c. ρ3. sed unumquemque in eo, quod semel im hibisset, perstare oportere. IV. Animas ajebat apud Tertullianam , l. de Anima c. ι3. sollicitatas terrenis escis de super elinibus . ubi a bono Deo creatae fuerant sedibus pulsas ab igneo Angelo Deo ΙIebraeorum, qui deinde illis peccatricem circumtaxerit i carnemur. U. Animas diversorum sexuum esse, abre Iis corpora sexuum sortiri, neque corpora sed solas animas resurrecturas , quod quidem cum

Marcione sentiebas. 7 δ- . Severus., teste Epiphanio Hares. .s. & Damasceno . Iib. de Hares. Apellem sequutus est . ejusque singulares deinde errων res apud Rhodios ortum habuisse scribit author l. ρ. c. a.. Praedesti tarca mundi quidem constitutionem , ac Diabolum Cum praecedentibus erravit. Addidit ex suo Diabolum sub serpentis forma cum

xerra coiisse , atque inde natam vitem: II. Mulierem Sathanae opus esse, sicut M hominis partem illam quae est ab umbilico deorsum ,

unde III. Nuptias damnabat . De Resurrectione idem sensit atque Apelles, M Marcion. Haec ferε Epiphanii verbis. Adversus Severum& suos egregie pugnavisse dicitur Euphranor Rhodiorum Episcopus

apud authorem Praedesti citatum.

I. Hos omnes Severianis coaevos , & sorte antiquiores fuisse liquet ex Epiphanio, Vari. o. qui ab Archonticis, ait desumptum a Severo err rem , quo sceminam opus Sathanae esse dicebat. Narratio autem Epiphanii de Eustacto , & Petro Machoreta ejus Magistro ab eodem

Epiphanio convicto .& excommunicato, non probat Phtrum An choretam Archonticorum Patrem , atque aut rem fuisse, ut Gomos 'act. de Dictoria asi. har. c. ι . visum est. Ita enim intelligenda sunt Epiphanti Eustactum in Armeniam intulisse haeresim Archon ticorum , quam a Petro Antichoreo acceperat, hoc inter alios erro Tomus L. M res

215쪽

Cochabe. unde etiam Ebionitarum .' Mi Nazaraeorum semina pudui rumo Certo Epiphanius ipse, Theodoretus i. r. Haret. Fab. γ Pra-teolus, l. r. υerbo Archontici. Damascenus, l. de Hares. Au gustimis L de Hares. c. ao. inter secundi saeculi haereticos Ari

chonticos recensuerunt . . . .

1 Nomen. illix ab A ος Graece, IatinE, Princeps, quod I. Principes septem Mundi conditores esse' dicerent , totidemque in coelis habitarerin 8. Photinam seu . Lucidam : ex cujus commiXfione cum Principibus Angeli prodierunt. II. Docebant Principem Septimi orbis Deum Iudaeorum esse , & Legis authorem , atque ex eo genitum Diab Ium. III. Ex Diaboli cum Eva concubitu Cainum , & Abelem natos. IV. . Animas ex coeli rore creari, huncque Principatuum , 8c Gel stium virtutum cibum esse. V. Baptismum improbabant. VI. De Setho Adami filio innumeras confingebant tabulas, in quibus cum Sethianis ex parte conveniebant . Coruinebantur hara: dogmata quihusdam libris , quos Symphoniae majoris, & minoris nomine nuncupabant, adique aliis, quos Revelationes Prophetarum. libros Scth , di Anabat con Isaiae , & Alienigenas dicebaut, ut scribit Epiphanius . , 3. Tatianistae , aut Tatiani ab otiano authore dim sunt , apud Assyrios nato , harbarae Philosophiae sectatore , ac Graecis litteris imbuto , ut ipse de se loquitur. Romae quum in christianorum libros incidisset, Iustinique viri praestantis familiari consuetudine usus esSet, baptizatus est. Post Iustini martyrium, inquiunt Irenaeus , t. ι. Q3ι. , ac Hieronymus, de scriμ. δεα c. eloquentia in natus , novam condidit haeresim in Orientem prosemis, circa annum, ut Epiphanio haref γ videtur'Antonini Pu duodecimum ut aliis placet cjus successoris M. Aureli Antonini ai Gq. Porro Tatianus, ut habet laudatus Hieronymus, infinita scripsit Volumina , e quibus unus storentissimus exstat contra Gentes liber , qui inter omnia ejus Opera sertur insignis . Item librum quaestionum, quarum solutiones Rhodon quidam ipsius discipulus , peculiari opere editurum se profitetur apud Eusebium in lib. histor. s. cap. ι3. tum Diatessaron sive quatuor Evangeliorum. contextum quemdam , &Πarmoniam, corruptam tamen , quippe his omnibus quae veram Christi humanitatem convincunt, de industria resectis . An Tatiani Di tessaron exstet adhuc. disputant Critiei . 'Exstant etenim in Bibli th a Vet. ΡP.. tom. 2.9 3. Harmoniae duae , quarum prima Tatiani Alexandrinic a. Ammonii Alexandrini nonien praesestri; neutram o Tum authorum esse cum Valesio, & Natali communiter tenetur. Re

prehenditur item ab Eusebio Tatianus, quod dicta Pauli Apostoli auruν sit elegantioribus verbis eκprimere, quasi eum , qui

216쪽

non in persuasibilibus humanae sapientis verbis se Imauturum pr sessus suerat, corrigere studuisset. Quo etiδm ex capite damnati sunt antiquitus Theodorus quidam apud Benarminum ic..is uis temporibus Betralerius , qui Netem , ες 'novi Telcamenti histortiunt elegam tb, ac nostri . saeculi viribus prurienti sermone ἰ eS libris in is coi

a Tatianum sequuti sunt se ejusque erroribus imbuti Eocratitae , seu Continentes, inquit Epiphanius, . . eoaque novis: opinionuaras, curuularum . majorem 'nuga c deliria commenti sunt. Ν- primo quidem ear ' Dei unitatem, ' mundi creationem , & Legem . Valentinum sequutias est Tatianus . II. de Nuptiis cum Marcione serutiebat. III. Vinum damnabat cum Severo , unde Aquarii, Hidrop rastatae, S Encratitae dicti , quod i aquam offerrent in poculo Sacramenii. ut inquit Augustin's . har. Animatorum abi esu abstinebant. v. Adamum, ut Minioni, ab aeterna MIute excludebant. VL Animas a jebat suapte natisa mortales.

I. Montanus in Phrygiae vico Artaba natus, & bapturuus. imm dica gloriae cupiditate abreptus . ut habet Anciny-s apud Eusebium . ii c. ιε. aditum in se. adversario spiritui praebuit, ac subito qumdam furore, ac mentis excessu concuti coepit, atque nova. 8e inaudita proloqui. Duas deinde sceminas Priscillam, Sc Maximillam. Pr phetissas secit, ait Theodoretus a. har. fab. c. a. atque earum scripta libros Propheticos appellavit. Constituit item Hierarchiam quamdam, in qua , ut est apud Hieronymum , e ad Ma ellam γprirerierant Patriarchae de Pepura Phrygiae oppido quod novam Bierus Iem appellabat, ait Epiphantiu , har. 43. deinde Cenones , a me ultimo loco Episcopi . Haeresim hanc circa annum undevigesismum Antonini Pii emergere coepisse , ait nuper lautatua uuin

a. Erravit I. Montanus quod Spiritum Sinctum' ident i in se , suasque taminas quam in Apostolos' descendisse jactaret apua Hi ronymum , ad Morc. eiu) inuno quod semet Paracletum, L Patrem Omnipotentem appellare non erubuerit. apud Cyrillum , cat- ιώ. ET Epiphan. II. Quod secundas nuptias damnaverit ut forniearias , teste c. a 6., ct 3 a. conti Faust. c. ιν. Aug. UL Quod tres in anno Quadragesimas de necessitate salutis observandas propria aut ri

217쪽

passi sint Salvatores . IV. Quod aliqua peccata ab Ecclesia remitti

non posse , existimaverit . V. Quod omnem , atque omnibus in m sequuti et sugam illicitam esse docuerit. -i 3. Praecipui Montani discipuli fuerunt Theodotus quidam , atque inlcibiades , Syriis, ut videtur , uterque tum Themison , qui , oh Christi nomen in carcerem conjectus, magna pecunia erogata liber evasit, ac deinde tanquam Martyrem sese exhibens , ausus est inquit Apollonius apud Eusebium I. s. c. ιδ. exemplo Apostolorum, Catholicam Epistolam scribere, & se fideliores instituere, novae doωinae patrocinari , ac postremo in Dominum, in Apostolos, in pacrosanctam Ecclesiam impie loqui . Fuit 8c aeschines qui ad reliquos Montani errores, adjecit Patrem, & Filium eandem esse personam , ut habet author Append. ad Tertullian. lib. de Praescript. e. sa. Item Proculus, ap. Euseb. Proclus lib. σὼ e. ao. quem illum eundem insignem Grammaticum putat Baronius, ad ann. r3ν. quo M. Aurelius praeceptore usus est, ab ἔoque deceptum in Montani par tes transiisse Tertullianum, de quo poetea . Cum hoc Proculo disputavit Cajus vir disertissimus Zephirini tempore . Ille praeter reliqua Montani dogmata , concupiscentiam peccatum esse docuit . 4. Montano quoque aliquando favisse Praxeam , notavit ex Pacia no Gottius Cardinalis. s. 'act. de Victori adυ. Har. c. a3. Hunc Pra-κeam , in libr. contr. eundem, scribit Tertollianus de jatitione Martyrii inflatum ob solum simplex, & breve careeris taedium, illum suisse, qui Episcopum Romanum, Zephirinum , Prophetias Montani jam agnoscentem di ex ea cognitione pacem jam Ecclesiis asiae, &Phrygiae'inferentem , falsa de ipsis asseverando & praedecessorum ejus

authoritates defendendo , coegit titterax pacis ovo rei jam emissas ἐ& a Proposito recipiendorum charismatumi concessare Ex quo Tertulliani loco patet Praxeam Montani Sectatorem non fuisse , quod dubio procul ipsi o e M. Terristhanus ; .sequutus est autem alachinis errorem , quo Patrem , M Filium inuetinim confundebat personam , vinde & Sa Ilii praeformator Praxeas habetur , & Patri passianorum pater 'i deamo an . Quum autem larichines in aliis Noniani sectatore fuerit, inde Praxeas Montano favisse dicitur ita Paciano, ep. ad gimphr. in imis Gottius accrepit:. in. Ex iisdem zertulliani verbis Romanum Pontificem Noniani prophetias, atque:impia dogmata approbasse, &Cataphrybus favisse colligit migius. de har. sedi. a. c. ν 3. Quisquis autem ille fuerit , in quit , sive Eleutherus ι sive Zephirinus , infassibilis certh non fui r . Pro defensione itinere: Rom. Pontificis, de quo alibi, videri possunt Baronius, Bellarminus, Natalis Alexander singulari diss. I. ad Saec. 3. ,

Gallus ille quidem, nec magnus Pontisciae in libilitatis assertor.

218쪽

. 6. Illud eertissimum Tertullianum ipsum duri, atque austeri ingenii hominem , strimoris disciplinae , ac severioris vitae specie dec Ptum pro Yontano stetisse Scriptis, quos supra recensuimus . libris contra Catholicos quos Psychicos, id est, animales i homines vocambat, multis.

alia Montanistarum Sem.

- I. Ex Montanistis prodiere primum Pepuriani, a Pepueta Phrygiae oppido nomen sortiti, in quo Christum muliebri specie cuidam mulierculae apparuisse dicebant, ipsique singularem scientiam indidisse , N Iocam illum sanctificasse , in quem propterea coelestem Ierusalem descendisse somniabant. Hinc natus duplex error. I. Mam esu ligni vetiti singulari scientia fuisse praeditam mentiebantur. II. Foem nas ad sacra ministeria , atque ordines. etiam Presbyteratus , immo ad Discopatum admittebant.

a. Pepuetlanis Artotyritas jungit Epiphanius Rares . ita dictos

quod in sacris mysteriis panem simul cum caseo consecrarent. Hos

sicut 8c praecedentes Quintillianos quoque appellat ab Quintilla quadam . His assines fuerunt Tascodrugitae ita disi, quod inter orandum

indicem digitum naso imponerent . ut animi tristitiam , 8e speciem quamdam sanctitatis . dc sublimis contemplationis exhiberent . - Alii dicti sunt Pasatorinchitae, qui silentium veluti perpetuum obser a tes , atque aliis indicentes stigitum ori admovebant . Fucrunt & Ascodrogitae in Galatia, sive Ascitae, ut eos vocat Augustinus, a voce Graeca ασχος quae utrem significat, quos perhibent, inquit, i statum , di opertum utrem circuire bacchantes , tanquam ipsi sint Evangelici utres novi, novo vino repleti . Et hos quidem in dogmate nihil mali habuisse, inquit author Praedestinati citatus. 3. His omnibus accensendi videntur Quartodecimani Haeretici, ita dicti non eo duntaxat quod Pascha die Lunae I . cum Iudaeis cel brarent . Hoc enim sere omnes Asiae Ecclesiae observarunt usque ad Victoris Pontificis tempora , immo usque ad Nicoenum Concilium , quod ea potissimum causa congregatum est sed quod ita necessario servandam esse dicerent ex Moisis praescripto, 8c Apostolica traditio

ne . M Occidentales aliter observantes reprehenderent, ac damnarent. Quamvis autem error hic ante Montanum emerserit , eumque Blastus Presbyter , de quo supra actum est , propugnaverit, tamen ab Cata

phrygibus , & Quintillianis adoptatus fuit , dc summo ardore dese sus, quod in causa suisse videtur , ut Victor Pontifex rem non am-

219쪽

Unis foendam existimans, eos, atque Asianos omnes eandem sentemtiam mordicus tenentes abstinendos censuerit, communicatione . in

ipsos vel intentata . vel lata in Romana Synodo Dp. Pre . s.

Qui postmodum Arelatensis & Nicoma consensit - , I i

Praxeas, Theodotus ct obiter de Alagis.

I. Praxeas Montani, Sc suorum impugnator acerrimus, atque ipsius ad Romanum Pontificem delator, in haeresim postmodum aliam imcidit docens . Filium divinum eandem esse cum Patre personam . Unde quum vi doctrinae ille , dc ejus Sectatores Patrem quoque cifixum , εc mortuum dicere cogerentur , Patripassiani dicti sunt . Praxeas porro Romae eam ob haeresim damnatus , eam ejurasse visus est, sed revera eam in corde retinuisse , di postmodum aperte it rum docuisse . author est Tertullianus , l. contru Praxeam c. I. Sed Tertullianus jam Montanista , dc Praxeae ob eam rem insensissimus erat. Unde ejus testimonio nescio, an fides adhibenda sit. a. Theodotus rigantio oriundus, arte Coriarius, Graecisque artibus apprime excultus , quum in ea , quae tunc Saeviebat persequutione comprehensus fuisset , sdem ejuravit . Deinde ut lapsus turpissimi opprobrium vitaret, id excogitavit , ut diceret se non Deum abne gasse , sed hominem, qualem solummodo Christum fuisse . Ita Epiphanius, hares, Damascenus, L a. haret. fab. e. 3. . Theodo retus, de Prascripsi c. Q Sc auth. append. Lide hares. O. P. ad Tertul. Inde ejus asseciae Theodotiani, aut Theodotii dicti sunt. Augustinus hujus sectae aut horem Theodotionem appellat , eumque Theodoret loco citato a beatissimo Victore Romanorum Episco

PD abdicatum . atque excommunicatum fuisse scribit , cujus etiam damnationis testimonium est apud Eusebium , L s. c. al. qui re Theodotum Coriarium deiectionis illius Divinitatem filio abnegantis parentem . atque authorem fuisse testatur . Eusebius ergo ut hoc iter dicam , inter defectiones , sive haereses eam computavit quae Filio Divinitatem negat. 2LL 3. Theodotum hunc aliqui existimant Alogorum authorem fuisse.

Alagi autem dicti sunt, quasi sine Verbo, quod Graecε λογος dicitur. Hi Propterea Ioannis Evangelium , 8 Apocalypsim respuebant dice tra non Ioannis Apostoli , sed Cerinthi faetus esse, ut disera tradit Epiphanius. Hares. s/. Alii vero, quos inter receivissimus Got' eius Cardin. , Tract. de Vict. a . heres. c. ιε. ) censent, Alogorum Heresim Theodotiana paulo antiquiorem fuisse, quod probant, quum

220쪽

PROLE G. II. SAEC., II. S. XII. 183

ex dogmatum diversitate . tum' ex Verbis Epiphanti aientis: hares.s . Theodotus a nescio quis emersit , velut appendix. quaedam iulius haeresis , quam Alogorum nomine comprehendimus Sunt muArtemonem quemdam, de quo Theodoretus, l. a. Harel. Fab. . c. o. Alogorum authorem fuisse existiment . Artemoniste vest Theodoto posterior fuit, vel certe coaevus, dc sodalis, atque in si dem erroribus versatus. Quisquis vero ejus sectae institutor fuerit , certum est brevi absumptam . atque , a Theodotiana absorptam suisse . si prius unquam extitit . sicut Theodotiana in Paulianam

desiit, de qua postea. Theodoti hujus Coriarii discipuli fuerunt sclepiades quidam, & Theodotus alter de quo jam .

S. I. v Melahisedechiani. Noeliani, Valas i. i

I. IIeodotus igitur alter Argentarius, coriarii discipulus, quem L Damascenus Trapeetitam vocat, ad praecipuum Magistri sui errorem, quo Christum purum hominem fuisse dicebat, hunc etiam addidit, Melchisedechum Sacerdotem . de quo in Genesi, non hominem fuisse, sed coelestem quamdam Virtutem, Cui cultum sing Iarem exhiberi jussit, tanquam primo , & praecipuo Dei internuncio ad cujus imaginem laetus sit Christus , ac propterea Melchisedecho coelesti suo exemplari longh minor. Ita Epiph. Hares. 31. D mascem. Raren Xν. Theodorctusque. l. a. Haret. Fabuti Enimvero divinae hujus virtutis quidam eorum Patrem assignatant Hieram clam , matrem Astaroth, sive Asteriam . ut authores sunt Epiph. l co citato. & Philast. Narcii ra. ) Perstitit haec haeresis, aut hac absurdior revixit in quarto saeculo . Hieronym. enim in quadam Epistola , quosdam sua aetatς fuisse te tat in , . qui docerent , eum qui Abrahae tanto Patriarchae benedixerit, divinioris suisse naturae , ne de hominibus aestimandum, & item dicere ausi sunt , i ipfrim Spiritum Sanctum occurrisse Abrahae , dc sub figura hominis in terris visum

fuisse .

a. Noetianorum author fuit Noetus patria Smyrnensis. quamvis alicubi eum Ephesinum dixerit Epiphanius . uares TZ. quo to

Ste, ante centum, ac triginta sere lannos vixerat, id est . circa an Christi 144. De eo Damascenus : Haresi s . Filio-Patrem. aut Patri-Filium Christum asserere ausus est, eundemque Patrem. Filium

SEARCH

MENU NAVIGATION