C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

141쪽

τ3a DE BELLO GALL.

dum , neque ex hibernis injussu Caesaris discedendum existimabant: quantasuis magnas copia&etiam Germanorum sustineri posse, munitis hi- hernis, docebant : rem esse testimonio , quod primum hostium impetum , multis ultro vulneribus illatis, sortissime sustinuerint: re frumentaria non premi: interea & ex proximis hibernis, S a Caesare conventura subsidia r postremo quid esset levius , aut turpius , quam auctor α'. hoste de summis rebus capere consilium y Contra ea Titurius, sero facturos clamitabat, cum maiores manus hostium , adiunctis Germanis ,

Convenissent, aut cum aliquid calamitatis in proximis hibernis esset acceptum : brevem consulendi esse occasionem. Caesarem arbitrari profectum in Italiam : nec aliter Carnutes internciendi Tasgetii consilium fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset, tanta eum contemptione nostri ad eastra venturos esse . non hostem

auctorem, sed rem spectare: a subesse Rhenum; magno b esse Germanis dolori Ariovisti mortem .& superiores nostras victorias r ardere Galliam tot contumeliis accellis sub populi Romani imperium redactam , superiore gloria rei militaris extincta postremo quis hoc sibi persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad ejusmodi consilium destendisset Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si nil sit durius, nullo periculo ad proximam legionem perventuros ; si Gallia

omnis cum Germanis consentiat , unam esse in celeritate positam salutem . Cottae quidem , atque eorum , qui dissentirent , consilium quem haberet exitum t in quo si non Iraesens pericu Ium . at certe longa obsidione fames esset pertimescenda.

a subesse Rhenum 3 Graec. et ληητον es P ῆνος. h eisse dolori Arimissi monem a Cluverius A. Germ. Io. fortem mavult legere . quia victus effugerit. At potest eicvulnere in Gallia accepto , aut moerore mortuus esse . Et Iibri conlantiunt omnes. & Graecus interpres

etiam quae Iulii Celsi nomine exstat Caesaris historia p. 6s.

142쪽

LIBER V. 13 ICAPUT XIV.

Res mustum in consilio agitata, atque altero aiareri cedere nolente , tandem dat manus Cotta , ct Sabini sententiam , docentis prima luce iter suscipiendi m esse , amplectuntur omnes . Interim dum e ea iris cum impedimentis discedunt, fostes , eouocatis insidiis , eos procedentes expectant , inde praelium committunt . Qua in re Titurii timor, S' Cottae virtus perspicitur . Ab signis militer discedunt, quae e contra hostes dia ιigentissime obserυant . In hae pugna T. Ba-ιuentio utrumque femur perfodituν : Q. Lucanitis interficitur ; L. Cotta vulneratur is

HAc in utramque partem habita disputatione, cum a Cotta, primisque ordinibus aia . 'criter res steretur ; Vincite, inquit, si ita vultis, Sabinus ; & id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret: neque is sum, inquit, qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear ; hi sapient, & si gravius quid acciderit , abs te rationem reposcent; qui, si per te liceat, perendi no die cum proximis hibernis coniuncti , comemunem cum reliquis casum sustineant; ne rejecti, & relegati longe ab caeteris, aut ferro, aut fame intereant. Consurgitur ex concilio: a comprehendunt utrumque , ct orant, ne sua dissensione, & pertinacia rem in summum periculum deducant: facilem esse rem , seu maneant, seu proficiscantur , si modo unum omnes sentiant, ac probent: contra in dissensione nullam se salutem perspicere . Res disputatione ail mediam noctem perducitur . Tandem b dat Cotta permotus manus. Superat sententia Sabini. Pronunciatur , prima luce ituros . Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles cir-

a comprehendiarie uerumque J Centuriones & tribuni utrumque legatuin Sabinum & Cottam prensant . anaplectuntur amice.

b aera Cotta permotur manus a Cedit Sabino . di aegre Gonsentit, tamquam victus.

143쪽

DE BELLO GALL.

elimi piceret, quid secum portare posset, quid eri

instrumento hibernorum relinquere cogeretur. Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur, & languore militum, S vigiliis pericu- Ium augeatur . Prima luce se ex castris profici scuntur, ut quibus esset persuasum, non ab hoste, sed ab homine amic1ssimo Ambiorige Consilium datum, Ionaissimo agmine, magnisque im-sa. pedimentis. At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt , collocatis insidiis bipartito in silvis , opportuno , atque oeculto loco , a millibus passuum circiter xx. Romanorum adventum eXpectabant; S cum se maior pars agminis in ma-ynam convallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito sese ostenderunt: novissimosque premere, & primos prohibere adscensu, atque iniquissimo nostris loco praelium committere coe- ε 3 perunt . Tum demum Titurius , uti qui nihil ante providisset, trepidare , ct concursare , C . hortesque disponere r haec tamen ipsa timide, atque ut eum omnia deficere viderentur ; quod plerumque iis accidere consuevit, qui in ipso negotio consilium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere , atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat ; & , in appellandis , cohortandisque militibus , imperatoris, S in pugna, militis ossicia praestabat . cumque propter longitudinem agminis minus facile per te omnia obire, & quid quoque loco faciendum esset, providere possent; iusserunt pronuntiari, ut impedimenta relinquerent, atque a in orbem consisterent i quod consilium etsi in ejusmodi casu reprehendendum non est , tamen incommode accidit. nam ct nostris militibus spem minuit; & hostes ad pugnandum alacriores esse-cit, quod non sine summo timore , & desteratione id factum videbatur . Praeterea accidit,

quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signisa in orbem eo Verent a De orbe militari diximus supra a

144쪽

gnis discederent; quaeque quisque eorum cariae

ma haberet, ab impedimentis petere , atque ar ripere properaret , est clamore , ac fletu omnia Complerentur. At barbaris coesilium non defuit: nam duces eorum tota acie pronuntiari jusserunt,

ne quis ab loco discederet : illorum esse prae dam, atque illis reservari, quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in victoria posita existimarent. Erant & a virtute , ct numero pugnando pares nostri . tametsi a duce, & a fortuis N a deserebantur: tamen omnem spem salutis in

virtute ponebant quoties quaeque cohors pro- Currerat , ab ea parte magnus hostium numerus cadebat. Qua re animadversa, Ambiorix pronuntiari iubet, ut procul tela conjiciant, neu propius aceedant: ct , quam in partem Romani impetum fecerint, cedant: levitate armorum , quotidiana exercitatione nihil iis noceri posse: rursus se ad signa recipientes insequantur . Quo praecepto ab iis diligentissime observato , cum

quaepiam cohors ex orbe excesserat , atque im-ietum fecerat, hostes velocissime refugiebant. mterim eam partem nudari necesse erat , & ab atere aperto tela recipi . Rursus , cum in eum ocum, unde erant egressi, reverti coeperant, S

ab iis , qui cesserant , & ab iis , qui proximi

steterant, circumveniebantur e sin autem Iocum tenere vellent , neque virtuti locus relinquebatur , neque a tanta multitudine conjecta tela conferti vitare poterant. Tamen tam multis incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis,

resistebant: eh magna parte diei consumpta, cura a prima luco ad horam vinet. pugnaretur, nihil, quod ipsis esset indignum , committebant. Tum T. Balventio, qui superiore anno , primum pilum duxerat, viro forti, & magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traiicitur. Q. Lucanius ejusdem ordinis fortissime pugnans , dum si cumvento filio subvenit , interficitur . L. Cotta

a 'imum pirum auxerat a Cetaurio Primi pili Kerat.

145쪽

Legatus, omnes cohortes, ordinesque adhortans, in adversum os funda vulneratur.

CAPUT XU.

Titurius Cn. Pompeium interpretem suum mittit ad Ambiorigem , υeniam rogarum e sed dum de conditionibus agitur, Tituritis circumventus occiditur : impetuque in exercitum facto ordines turbantur . Cotta, 9 L. Petrosiditis diamicantes interficiuntur . Denique desperata salute omnes paucis exceptis, qui ad T. Labienum legatum ivere, eiamque rem edocuere feoccidunt.

36. HIs rebus permotus Q. Titurius, cum procuIAmbiorigem suos cohortantem conlpexis, set , interpretem suum Cn. Pompeium ad eum mittit, rogatum, ut sibi , militibusque parcat.' Ille . appellatus respondit ; si velit secum collo-Τui, licere , sperare a multitudine impetrari potae, quod ad militum salutem pertineat: ipsi vero nihil nocitum iri , inque eam rem se suam fidem interponere . Ille cum Cotta saucio comis municat , si videatur , pugna ut excedant , &cum Ambiorige una colloquantur; sperare se ab eo de sua , ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad armatum hostem iturum negat at-37. que in eo perseverat . Sabinus , quos in prae sentia tribunos militum circum se hahebat , &Primorum ordinum centuriones se sequi jubet: S cum propius Ambiorigem accessisset , iussus arma abjicere , imperatum facit : suisque , ut idem faciant , imperat . Interim , dum de conditionibus inter se agunt . Iongiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo , paullatim circumventus interficitur. Tum vero, suo more, a Victoriam conclamant, atque ululatum tollunt:

να- : sed post victoriam etiam c. 39. ululatur . camus at Iovis tribuli.

146쪽

LIBER U. 23

impetuque in nostros facto, ordines perturbant. Ibi L. Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum , reliqui se in eastra recipiunt, unde erant egressi : ex quibus L. Petrosidius aquilifer , cum magna multitudine hostium preia meretur , aquilam intra vallum proiecit. Ipse pro castris sortissime pugnans occiditur . Alii aegre ad noctem oppugnationem sustinent e noctu ad unum omnes , desperata salute , se ipsi interfuciunt . Pauci ex praelio elapsi incertis itineribus per silvas ad T. Labienum legatum in hiberna Perveniunt ', atque eum de rebus gestis certio-xem faciunt.

CAPUT XVI.

Ambiorix in Aduatitas proficiscitur , inde in Nervios , eosque, ut iniurias o Rom. acceptas ulciscantur, hortatiar. Itaque maxima manu comparata ad Ciceronis hiberna asiolant ; s legionem , quae cum eo erat, oppugnant . Litterae a Ciectone ad Caesarem intercipiuntur . Conloquium Ducum, s Principum Nerviorum cum

Cicerone.

a Ae victoria sublatus Ambiorix, statim cum A A equitatu in Aduaticos , qui erant eius regno finitimi, proficiscitur : neque diem , neque noctem intermittit; peditatumque se subsequi iubet. Re demonstrata , Aduaticisque concitatis, postero die in Nervios pervenit et hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi, atque ulciscendi Romanos pro iis, quas acceperint, iniuriis, occasionem dimittant: interfectos esse Iegatos duos, magnamque partem exercitus interiisse demonis strat: ninil esse negotii, subito oppressam legi nem , quae cum Cicerone hiemet , interfici : se ad eam rem profitetur adiutorem . Facile hac oratione Nerviis persuadet . Itaque , confestim dimissis nuntiis ad a Centrones , Grudios, Le-

a centrones, Grudios . Levacos oee. 3 Hi Nerviorum clientellac finitimi ignorantur . Certe diversi hi centrones ab Alpinis sunt lib. I. cap. 1Q.

147쪽

vacos , Pleumosos , Gordunos , qui omnes sub eorum imperio sunt, quam maximas manus possunt, cogunt; & de improviso ad Ciceronis hiberna advolant ἔ nondum ad eum fama de Titurii morte perlata. Huic quoque accidit squod fuit necesse ut nonnulli milites, qui lignationis, munitionisque causa in silvas discessissent , repentino equitum adventu interciperentur. His Circumventis, magna manu Eburones , Aduatici, Nervii, atque horum omnium socii, di clientes legionem oppugnare incipiunt . Nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum conscendunt.

IEgre is dies sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant , atque hanc adepti victoriam, in perpetuum se fore victores confide- bant. Mittuntur ad Caesarem confestim a Cicerone litterae, magnis propositis praemiis, si pertulissent . obsesiis omnibus viis , missi interciis

piuntur. Noctu ex ea materia , quam munitio nis causa comportaverant, a turres cxx eXcitantur incredibili celeritate . Quae deesse operi videbantur , perficiunt . Hostes postero die multo maioribus copiis coactis castra oppugnant , QDsam complent . A nostris eadem ratione , qua pridie, resistitur. Hoc idem deinceps reliquis fit diebus . Nulla pars nocturni temporis ad lati rem intermittitur: non aegris, non vulneratis facultas quietis datur . Quaecumque ad proximi diei

oppugnationem opus sunt , noctu comparantur. Multae praeustae sudes, magnus , muralium pilorum numerus instituitur : turres contabulantur ;pinnae , loricaeque ex cratibus attexuntur . Ipse Cicero, eum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat ; ut ultro militum concursu ac vocibus sibi earcere cogeretur. Tunc duces trincipesque Nerviorum, qui aliquem sermonis aditum, causamque amicitiae cum Cicerone habebant , colint a turres cxx. 3 Et metaphrasis a G. αν ε min, ne de n mero dubites. b muralium pilorum a grandiorum , quibus murus seu vallum e tra adscendentes defendebatur.

148쪽

LIBER U. 13

loqui sese velle dicunt. Facta potestate, eadem, quae Ambiorix cum Titurio egerat , commemo-xant : omnem esse in armis Galliam : Germanos Rhenum transisse : Caesaris , reliquorumque hiberna oppugnari. Addunt etiam de Sabini mo te . a Ambiorigem ostentant, fidei faciundae causa. Errare eos dicunt, si quidquam ab iis praesidii sperent, qui suis rebus diffidant: sese tamen hoc esse in Ciceronem , populumque Romanum animo , ut nihil , nisi hiberna recusent . atque hanc inveterascere consuetudinem nolint: licere

illis incolumibus per se ex hibernis discedere, Sin quascumque partes velint, sine metu profici sci. Cicero ad haec unum modo respondit; Non esse consuetudinem populi R. ullam accipere ab hoste armato conditionem. Si ab armis discedere velint, se adiutore utantur, legatosque ad Caesarem mittant; sperare se, pro ejus justitia, quae petierint, impetratur .

CAPUT XVII.

Nervii hiberna muniunt, inde iactis iacuIis accen-ss ea fas incendust: sed egregia in tali re mi litum virtus existit . Demum , quamvis Caesariani plura damna patiantur , hostium tamen

maximus numerus interficitur , ct una turris incensa corruit.

A B hae spe repulsi Nervii, vallo pedum XI, 4. 2.& fossa pedum xv. hiberna cingunt. Haec

superiorum annorum consuetudine a nostris cognoVerani r & , quosdam de exercitu nacti captivos, ab his docebantur. Sed nulla his ferramentorum copia , quae esset ad hunc usum idonea , gladiis cespites circumcidere , b manibus sagulisque terram exhaurire cogebantur. Qua qui-

G dem

. Ambiorigem Creotane I patulo ante amicum Caesaris , tot devinctum beneficiis: nunc hostem. I castrorum OPpugnat rem ἰ ut facilius eredat Cicero . omnem Galliam In armis adversus Romanos esse.

149쪽

14o DE BELLO GALL.

dem ex re hominum multitudo cognosci potuito nam minus horis tribus a x. millium passitum in circuitu munitionem perfecerunt: reliquisque diebus turres ad altitudinem valli, b falces, testudinesque, quas iidem captivi docuerant, parare, 63, ac facere coeperunt. Septimo oppugnationis die, maximo coorto vento , e ferventes fusili ex argilla glandes fundis, & fervefacta iacula in casas , quae more Gallico stramentis erant teme , ljacere coeperunt . Hae celeriter ignem comprehenderunt , &, venti magnitudine , in omnem lcastrorum locum distulerunt. Hostes maximo cla- lmore insecuti, quasi parta iam , atque eXplorata victoria, turres, testudinesque agere, & shalis vallum adscendere coeperunt. At tanta miliatum virtus, atque ea praesentia animi fuit, ut, lcum undique flamma torrerentur , maκ imaque telorum multitudine premerentur, suaque omnia impedimenta, atque omnes fortunas conflagrare intelligerent, non modo d demigrandi caussa de vallo decederet nemo , sed poene ne respiceret quidem quisquam ; ac tum omnes acerrime, fortissimeque pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit: sed tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur , atque interficeretur , ut se sub ipso vallo Constipaverant , recessumque primis ultimi non dabant . Paullum quidem intermissa flamma , l& quodam loco turri adacta , ct contingente

vallum, tertiae cohortis centuriones ex eo , quo stabant , loco recesserunt, suosque omnes removerunt : nutu vocibusque hostes , si introire vellent , vocare coeperunt et quorum pro- lgredi ausus est nemo . Tum ex omni parte

Graecus consentit, et Moδον ὐγδοήκοντα. ταδια .h falces 3 falces murales. Vide supra m. 14. s. e foventes sinu ex amilia n. 3 Orosius VI. Io. in hac historia riestas 1 Deutes intorsere nussis , samm. taμe focis tela , mox coucepto igne rutilancia. intra cora iecerunt.

150쪽

LIBER V. 14 Io lapidibus conjectis deturbati, turrisque succensa est.

T. Pulfio , ct L. Varenus centuriones , cum de primo loco inter se semper eontendissent , ade que alter alteri inimicus esset; accidit, ut dum congrediuntur cum hoste , in maximo vitae pe-νieulo alter alteri auxilio si , adeo ut vix pos-st iudieari, uter utri anteferendtis virtute si . Pliares nuneii ad Caesarem mis , comprehensi

mecantur.

Rant in ea legione fortissimi viri centurio- 44. nes, qui iam b primis ordinibus appropinquarent, T. Pulfio , & L. Varenus . Ii perpetuas controversias inter se habebant, uter alteri anteferretur , omnibusque annis e de loco summis simultatibus contendebant. Ex iis Pulfio,etum acerrime ad munitiones pugnaretur Quid dubitas, inquit, Varene' aut quem locum probandae virtutis tuae expectas i Hic dies de nostris controversis iudicabit . Haec cum dixisset, procedit extra munitiones ; & , quae pars hostium confertissima visa est, in eam irrumpit. Ne V renus quidem tum vallo sese continet , sed o-- mnium veritus existimationem subsequitur, mediocri spatio relicto. Pulfio pilum in hostes mittit , atque unum ex multitudine procurrentem. transiicit et quo percusso , ct exanimato , hunc scutis protegunt hostes, de in illum universi testa conjiciunt ; neque dant regrediendi faculta- btem . Transfigitur scutum Pulfioni , ct verutum in balteo defigitur. Avertit hic casus vaginam,

a lapidibMs emiectis ivturbati , νωνύ e I Romani lapidibus

hostes abegerunt . eorumque turrim incenderunt. Graecus,P'ωμα tot cetera.

h primis ' fuist/s vim pse . rearent 2 Quod aradatim centuriones Framὼ bantur videator hi in secundo principe adi pilost istic. ac ad primum certarim adspirasse . Li uim lege de

Q de loto 3 de gradu dignitatis

SEARCH

MENU NAVIGATION