C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

111쪽

roa DE BELLO GALL.

existimabat , quidquid praeterea navium longa Tum habebat, quaestori, legatis , praefectisque distribuit. Huc accedebant Xum. Onerariae naves, quae ex eo loco millibus passuum v I Q. vento tenebantur, quo minus in eundem portum pervenire possent. Has equitibus distribuit; reliquum exercitum Q. Titurio Sabino, & L. Auruncule-3o Cottae legatis in Menapios, atque in eos pagos Morinorum, ab quibus ad eum legati non venerant , deducendum dedit . a P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio, quod satis esse arbitrabatur, portum tenere iuuit.

CAPUT XIII.

Caesar naves solvit, s Britanniam attingit, tibi hostium copias reperit . Tribunis , s legatis mandata dat . Hostes Caesareos navibus egredi prohibent. ΗIs constitutis rebus , nactus idoneam ad navigandum tempestatem , P tertia sere vigilia solvit , equitesque e in ulteriorem portum progredi, ct naves conscendere, ac se sequi iussit: ab quibus cum id paulo tardius esset administratum, ipse hora ei reiter diei quarta cum prum is navibus Britanniam attigit : atque ibi in

omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. Cuius loci haec erat natura: adeo montibus angustis mare continebatur, ut eX IO-

eis superioribus in litus telum adjici posset. Hunc

ad egrediendum nequaquam idoneum arbitratus locum, dum reliquae naves eo convenirent , adhoetam

a P. sulpirium Rufium I Dion. Vovas nune nummum Caesaris refert. qui averso latere navem habet cum inscriptione

b tertia Dirilia solvit 3 ex portu Itio, ut Straho adnotavit l. IV. p. D8. qnem de primo traiectu in Britanniam loqui . ex tempore & hora in Notitia orbis Antiq. probavimus . L in ulteriorem porrum 3 qui post palillo c. 28. sect. I. stiperior

vocatur , in ortum & ad dexteram ab Ilio recedens e cui opponitur inferior. ab Ilio recedens in occasum, cap. 36. 3. Ita enim plagae discernuntur in hoc litore . Lege ca'. 28.

quo & stiperioν portias memoratura di inferior pars in is . .ruae est propius folis occasum.

112쪽

LIBER IV.

horam nonam in anchoris expectavit . Interi rulegatis, tribunisque militum convocatis , & quae ex Voluseno cognovisset, & quae fieri vellet , ostendit; monuitque ut rei militaris ratio, maximeque ut res maritimae postularent in ut quam celerem, atque instabilem motum haberent, ad nutum, S ad tempus omnes res ab iis adminimarentur. His dimissis , & ventum , ct aestum uno tempore nactus secundum , dato sgno , Ssublatis anchoris, circiter millia passuum uris. 'ab eo loco progressus , aperto ac plano litore naves constituit. At barbari , consilio Romano- et . Tum cognito, praemisso equitatu , & a essedariis, quo plerumque genere in praeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti , nostros navibus egredi prohibebant.

Cum magna disseti Iras militer implicator teneret, Caesar , ut expeditiores milites essent , quaedam mandata dat : acris pugna , s ordinum per turbatio cooritur . Datis a Caesare aliis mand

ris , impetus in ristes fit, s ii fugantur .ERat ob has causas summa dissicultas , quod

naves propter magnitudinem nisi in alto eonstitui non poterant. Militibus autem, ignotis locis , impeditis manibus , magno & gravi Onere armorum pressis, simul es de navibus desiliendum, & in fluctibus consistendum, & cum hostibus erat pugnandum ς cum illi aut ex arido , aut paululum in aquam progressi, omnibus membris expediti, notissimis locis , audacter te- Ia coniicerent, & equos insuefactos incitarent . Quibus rebus nostri perterriti, atque huius omnino generis pugnae imperiti , non omnes eadem alacritate ac studio, quo in pedestribus uti prae-

a essedariis 3 qui ex essedis . id est militaribus turribus p.

gnabant. Ipse post interpres est e. sa. ubi Omnia accuratius descripsit. Belgae feruntur auctores , si Servio credimus ad illud Georg. III. vers. U4.

Epigica veι molli melius feret esseda collo.

113쪽

as, Iiis consueverant , utebantur . Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas , quarum & species erat barbaris inusitatior motus ad usum expeditior, paululum removeri ab onerariis navibus , ct remis incitari, & ad latus apertum hostium constitui, atque inde fundis, tormentis ,

sagittis hostes propelli ac submoveri iussit: quae

res magno usui nostris fuit : nam ct navium figura , ct remorum motu , & inusitato genere tor . mentorum permoti barbari, conditerunt; ac paulum modo pedem retulerunt ..At, nostris militibus cunctantibus , maxime propter altitudinem' maris, qui x. legionis aquilam ferebat , coni status deos, ut ea res legioni feliciter eveniret: Desilite, inquit, milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere . Ego certe meum Reip. atque imperatori officium praestitero. Hoc cum magna voce dixisset, se ex navi proiecit, atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desilierunt. Hos item alii ex pr Nimis navibus cum conspexissent, subsecuti, hostibus appropinquarunt. Pugnatum est ab utricas. que acriter. Nostri tamen . quod neque ordines servare . neque firmiter insistere , neque sgna subsequi poterant , atque alius alia ex navi , quibuscumque s gnis occurrerat, se aggregabat, magnopere perturbabantur . Hostes vero , notis Ο-mnibus vadis , ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur . Plures paucos circumsistebant : alii ab latere aperto in universos te

Ia conjiciebant. Quod cum animadvertisset Cae- . sar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit et di , quos laborantes conspexerat , iis subsidia submitte-hat. Nostri, simul atque in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt , atque eos in fugam dederunt , neque longius prosequi potuerunt , quod equites cur sum tenere , atque insulam capere non potuerunt.

Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit.

114쪽

LIBER IU. IosCAPUT XV Boselum Iegati de pace missi ad Caesarem, cui obis

es dantur.

Hostes praelio superati, simul atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos . V de pace miserunt: obsides daturos, quaeque im- erasset, sese facturos, polliciti sunt: una cumis legatis Comius Atrebas venit , quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam praemis. sum . Hunc illi e navi egressum , cum ad eos Imperatoris mandata perferret , comprehende rant, atque in ,incula coniecerant. Tunc , factγpsaelio, remiserunt; &. in petenda pace eius rei culpam in multitudinem contulerunt , & , propter imprudentiam, ut ignosceretur, petiverunt. Caesar questus, quod, cum ultro in continentem legatis missis pacem a se petissent , bellum sine causa. intulissent , ignoscere imprudentiae dixit; obsidesque imperavit: quorum iuli partem statim dederunt , partem ex Iongin- quioribus locis accersitam paucis diebus sese daturos dixerunt. Interea suos remigrare in agros iusserunt : principesque undique convenere , di se , civitatesque suas Caesari commenduunt.

CAPUT XVI.

Aliquot caesareae naves Dbita tempestate eooYta Ggitantur , quae res exercitum universum perturbat .HIs rebus pace firmata, post diem IV, quam

est in Britanniam ventum, naves XVIII, a de quibus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, , ex superiore portu leni vento solverunt: quae eum appropinquarent Britanniae, di ex castris viderentur , tanta tempestas subitin

115쪽

ro 6 DE BELLO GALL.

Coorta est , ut nulla earum cursum tenere posiset; sed aliae eodem, unde erant profectae , re- ferrentur , aliae ad inferiorem partem insulae , quae est propius Solis occasum, magno sui cum periculo a deiicerentur: quae tamen , anchoris iactis, cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in altum provectae, continentem Petiverunt . Eadem nocte accidit , ut esset Luna plena , quae maritimos aestus maximos in Oceano essicere consuevit , nostrisque id erat incognitum . Ita uno tempore & longas naves, quihus Caesar exercitum transportandum curaverat , quasque in aridum subduxerat , aestus complebat, & onerarias, quae ad anchoras erant deligatae, tempestas afflictabat . Neque ulla nostris facultas aut administrandi, aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis, reliquae eum essent, funibus, anchoris, reliquisque armamentis amissiis . ad navigandum inutiles, magna , id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est . Neque enim naves erant aliae, quibus reportari possent; & omnia deerant, quae ad reficiendas eas usui sunt , & , quod omnibus constabat, hie more in Gallia oportere , frumentum his in locitin intemem provisum nota

erat.

CAPUT XVII.

Britannia mineipes , eoIIoquio inter se habito , - suos clam ex eastris deduetint Caesar necessaria comparat, in euius milites impetus ab hostibus

so. Iibus rebus cognitis, principes Britanniae , equi post praelium ad ea , quae iusserat Caesar , faetenda convene ant , inter se collocuti , cum S equites, & naves, & frumentum Roma nis deesse intelligerent, & paucitatem militum

ex castrorum exiguitate cognoscerent ; quae hoc

eranta delireνentur a Bene , ae proprie de Ioco inferiore . consemla tuente Iibronim ; ut Bustra ci conius reiiceremων --

116쪽

LIBER IV. ro

erant etiam angustiora, quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat : optimum factu esse duxerunt, rebellione facta, frumento, comis meatuque nostros prohibere , & rem in hiemem producere: quod, his superatis , aut reditu interclusis , neminem postea belli inferendi causa

in Britanniam transiturum confidebant. Itaque , 31. rursus coniuratione facta , paulatim ex castris discedere , ac suos clam ex agris deducere coeperunt. At Caesar, etsi nondum eorum consilia

cognoverat , tamen & eX eventu navium suarum , & ex eo, quod obsides dare intermiserant, fore id, quod accidit, suspicabatur. Itaque ad

omnes casus subsidia comparabat : nam ct frumentum ex agris in castra quotidie conferebat;& , quae gravissime afflictae erant naves, earum materia , atque aere ad reliquas reficiendas utebatur; & quae ad eas res erant usui, ex contiis nenti comportari iubebat. Itaque, cum id sumismo studio a militibus administraretur, XII. na vibus amissis , reliquis ut navigari commode posset, effecit. Dum ea geruntur, legione , ex 32 consuetudine, una frumentatum missa, quae appellabatur ux T. neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, cum pars hominum inais Fris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii, qui pro portis cistrorum in statione erant , Caesari renuntiaverunt, pulverem majorem , quam consuetudo ferret, in ea parte videri, quam in

partem legio iter fecisset. Caesar id, quod erat, suspicatus, aliquid novi a barbaris initum conis siti, cohortes, quae in stationibus erant, secum in eam partem proficisci, duas in stationem succedere, reliquas armari , ct confestim se subse qui jussit . Cum paulo longius a castris processisset , suos ab hostibus premi , atque aegre sustinere , ct conferta legione a ex omnibus partibus tela conjici animadvertit. Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento, una parserata ex oη--tis partibus tela eoniici I a harbaris in eonfertam legiovem . Graecus. τοὐs 3 βαρβάρους sis τὰ τάγμs,

117쪽

xos DE BELLO GALL.

erat reliqua , suspicati hostes hue nostros esse venturos, noctu in silvis delituerant. Tum dispersos, depositis armis , in metendo occupatos subito adorti, paucis interfectis, reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu, a 33, que essedis circumdederant . Genus hoc est ex essedis pugnae; phimo per omnes partes perequi tant, di tela coniiciunt , atque Ipso terrore equorum , ct strepitu rotarum ordines plerumque perturbant :& cum se inter equitum turmas intinuavere, ex essedis desiliunt, di pedibus praeliantur . Aurigae interim paullum e praelio excedunt , atque ita se collocant, ut si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant . Ita mobilitatem equitum , stabilitatem peditum in praeliis praestant, ac tantum usu quotidiano, & exercitatione essiciunt,

ut in declivi, ac praecipiti loco incitatos equos sustinere , ct brevi moderari, ac flectere, & eertemonem percurrere, & in iugo insistere , & inde se in currus citissime recipere consueverint. 3 . Quibus rebus , perturbatis nostris novitate pugnae , tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit. Namque eius adventu hostes constiterunt, nostri ex timore se receperunt . Quo facto , acllacessendum hostem , ct committendum praelium, alienum esse tempus arbitratus, suo se loco continuit , & brevi tempore intermisso , in castra legiones reduxit.

CAPUT XVIII.

ratres, quae sequuntur, tempesares pugnam pr libent . Barbari , nuntiis in diversas partes missis, ad easera Caesaris accedunt , praeliumque

eommittitur.

DUm haec geruntur, nostris omnibus Occupatis , qui erant in agris reliqui , discesserunt. Secutae sunt continuos dies complures tempestates, quae & nostros in castris continerent ,st hostem a pugna prohiberent. Interim barba ri

118쪽

ri nuntios in omnes partes dimiserunt , pauciis talemque nostrorum militum suis praedicaverunt.& quanta praedae faciendae , atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur , si1 Romanos cais stris expulissent , demonstraverunt . His rebus celeriter magna multitudine peditatus , equitatusque coacta , ad castra venerunt . Caesar etsi 3 s. idem, quod superioribus diebus acciderat, fore videbat, ut si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent; tamen nactus a equites circiter xxx. quo S Comius Atrebas , de quo ante dictum est secum transportaverat , legiones in acie pro castris constituit. Commisso praelio, diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non

potuerunt, ac terga verterunt e quos tanto spatio secuti , quantum cursu , & viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt ρ, deinde omnibus longe lateque b aedificiis adflictis ince s sque, se in castra receperunt.

CAPUT XIX.

Ab hostibus legati mittuntur ad Caesarem de pMee : hie eis obsidum numerum duplicat : Μον ni Caesareos eircumsistunt: Caesar suis auxilium mittit, plures ex hostibus oecid&ntur.

Eodem die legati ab hostibus missi ad Caris

sarem de pace venerunt. His Caesar numerum obsidum, quem antea imperaverar, duplia Cavit , eosque in continentem adduci iussit . quod, propinqua die aequinoctii, infirmis navi-hus hiemi navigationem subjiciendam non exi- 'stimabat . Ipse idoneam tempestatem nactus , . paullo post mediam noctem naves solvit , quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt . Ex his onerariae xx. eosdem portus , quos reliquae, capere non potuerunt, sed paullo infra delataea equites rimiser xxx 3 Holmanus cec. mavult. Repugnant Ii hri omnes, & Graecus, qui τσακοντα vertit.b adflictis incens me J Io. Fr. Gronovius ex membranis re nituit , cum vulgo legeretur , aedisciis incensu . vldo ei

119쪽

HO DE BELLO GALL

Iat sunt: quibus .ex navibus cum essent exposti milites circiter ccc . atque in castra Contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatos reliquerat, spe praedae adducti, primo non ita masno suorum numero circumis steterunt, ac si sese interfici nollent, arma po- - nere jusserunt: a cum illi orbe facto sese defenderent , celeriter ad clamorem hominum circiter millia VI. convenerunt . Qua re nuntiata , Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit . Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt , atque amplius horis quatuor forintissime pugnaverunt, & paucis vulneribus acceptis, complures ex iis occiderunt . Postea vero Iam equitatus noster in conspectum venit, ho- , es abjectis armis terga verterunt , magnusque eorum numerus est occisus.

CAPUT XX.

Caesar T. Labienum legatum in Morinos mittit :hi in eius potestatem veniunt . Q. Titurius ω L. Cotta ad Caesarem se conferunt : Dp. νιieatio Caesari decernitur.

g. ε Hiar postero die T. Labienum legatum eum

iis legionibus , quas ex Britannia redux - rat, in Morinos, qui rebellionem fecerant , ML

st. Qui cum propter siccitates paludum, quo se reciperent, non haberent: quo perfugio super re anno fuerant usi ). omnes sere in poteuatem Labieni venerunt . At Q. Titurius , ct L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones

duxerant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis , aedificiisque incensis , quod Menapii omnes se in densissimas silvas abdiderant , ad Caesarem se receperunt . Caesar in Belgis o-

. mnium a etim illi, orbe facto 3 Haec aciei Drma etiam lib. v. cap. 33. sect. 3. 4. memoratur . Factus autem orbis non tam impii inandi hostis. quam sui defendendi caussu . Sallustius Iu- Iuri II. c. s . ext. Graique Romani veteres notaque . . ω ea eientes belli , δε sttios iocus arat casus coniunxerat , orbes fa-t cere s coeperunt 1 atque ito ab omuibus partitas semia teritiis infrini Bessium vim summabam

120쪽

LIBER IV. IX Tmnium legionum hiberna constituit . Eo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt . His rebus gestis, ex literis Caesaris a dierum xx. supplicatio a senatu

decreta est. a dierum xx -plicatio a Vide quae supra ad extrenum lib.

SEARCH

MENU NAVIGATION