C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

171쪽

162 DE BELLO GALL.

tempore in finibus Carnutum , quae a regio totius Galliae media habetur , considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controve fas habent, conveniunt, eorumque iudiciis decretisque parent. Disciplina in Britannia repe ta, atque inde in Galliam translata esse existimatur . Et nunc qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo, discendi cauia 3 sa, proficiscuntur. Druides a bello abesse consueverunt, neque tributa una cum reliquis pendunt, militiae vacationem , omniumque rerum habent

immunitatem . Tantis excitati praemiis, ct sua sponte multi in disciplinam conveniunt , ct a propinquis parentibusque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur . Itaque nonnulli annos vicenos in disciplina permanent; neque fas esse existimant ea literis mandare , cum in reliquis fere rebus , publicis privatisque rationibus, b Graecis literis utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur , quod neque in vulgus disciplinam efferri velint, neque eos, aut discunt , literis confisos , minus memoriae uderer quod fere plerisque accidit, ut praesidio literarum diligentiam in perdiscendo , ac memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere , non interire animas , sed e ab aliis post

mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus, atque eorum m tu , de mundi, ac terrarum magnitudine, de rerum natura , de Deorum immortalium vi , ac

potestate disputant, & juventuti tradunt. Alte

a regio totius Galliae media 3 Laxe etiam haec medietas accipienda, sicut umbilicus terrae in Delphis, quem Graeci crediderunt . vid. Notit. O. A. lib. I. cap. 4.h Graecis litteris tirant-JQtiamvis interpres etiam M. Nκοπς reddiderit; tamen Holmanus & Dion. Uossius hanc Vucem Graecis eliminandam censent. Potest tamen etiam retineri. ut replicatio ex lib. I. cap. 29. repetatur. L ab aliis pos mortem x ouere 3 Haec ipsa est unam an Pythagoras a Druidibus acceperit, an hi a Pythagora, incertum. Alexander tamen, Pythagoricus scriptor. tradit apud Clementem Alexandrinum lib. I. Strom. pag. so.

Duiagoram Gallorum otiam auditorem fuisse.

172쪽

'LIBER VI. 163rum genus est Equitum. Ii, cum est usus, atque I . aliquod bellum incidit, quod ante Caesaris adventum fere quotannis accidere solebat, uti aut ipsi injurias in serrent, aut illatas propulsarent romnes in bello versantur; atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se a ambactos, clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt. Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam , qui sunt affecti gravioribus morbis , quique in praeliis periculisque versantur , aut, pro vidi imis homines immolant, aut se immolaturos vovent , administrisque ad ea sacrificia Druidibus utuntur; quod pro vita hominis, nisi vita hominis reddatur, non posse aliter deorum immortalium numen placari arbitrantur rpubliceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra ha hent : quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis , circumventi flamma exanimantur homines . Supplicia eorum, qui in furto, aut latrocinio, aut aliqua noxa sint comprehensi, gratiora diis immortali-hus esse arbitrantur. Sed cum eius generis copia deficit, etiam ad innocentium supplicia descenadunt. e Deum maxime Mercurium colunt. Hu- I6.

ius sunt plurima simulacra ; hunc omnium inventorem artium ferunt; hunc viarum atque itinerum ducem; hunc ad quaestus pecuniae, mercaturasque habere vim maximam arbitrantur .

Post hunc, Apollinem, S Martem, & Iovem, & Minervam. De his eamdem fere, quam reli-H quae

a am'actos clientesque I Posteriore verbo explicatur prius . Caesari certe clientes sunt anibacti . Althi Iemi . apud Ennium. Uet. Glom. Ambaritas δοῦλος μι γλς ιός E νi ιos :quod etiam videtur Festus dixisse . sed interpolavit Patiuius , ut genuina Iectio ex glossia restituenda sit. h pro viri mis homines immolant Lactantius T. 21. 3. Galli mItim atque Teutatem humano eruore placabant. quod etiam

Lucanus lib. I. vers. .. . seq. confirmat.

c Deum maxime Mercurium ) plures Deum legunt . & Grin cus , quia & Tacitus Germ. c. s. Deorum maxima Mercurium colunt . Sed an id Caesaris dictio ferat , dubitat D. Vos ius, & quarto casu mavult legi. prae ertim quod in-

. scri ytiones hoc peculiare Mercurio tribuant DEO MERCURIO.

173쪽

DE BELLO GALL.

quae gentes, habent opinionem ς Apollinem moratios depellere ; Minervam operum atque artificiorum initia tradere ; Iovem imperium coelenium tenere ; Martem bella regere. Huio, cum praelio dimicare constituerunt, ea, quae bello ceperuat, a plerumque devovent . Quae superaverint, animalia capta immolant; reliquas res in unum locum conferunt . Multis in civitatibus harum rerum extructos cumulos locis consecratis eonspicari licet. Neque saepe accidit, ut, neglecta quispiam religione, aut capta apud se ocincultare , aut posita tollere auderet: gravissimum que ei rei supplicium cum cruciatu constitutum 7. est. Galli se omnes ab Dite patre prognatos prae dicant : idque ab Druidibus proditum dicunt . ob eam caussam spatia omnis temporis, non numero dierum, sed noctium finiunt ; ct dies natales, & mensium, & annorum initia sic observant , ut noctem dies subsequatur . In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt , quod suos liberos, nisi cum adoleverint, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiantur; filiumque puerili aetate in publico, in conspectu patIis astistere, turpe ducunt. Viri quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt , tantas ex suis bonis , aestimatione facta, cum dotibus communicant. Huius omnis pecuniae conjunctim ratio habetur , fructusque servantur . Uter eorum vita superarit , ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in uxores, licuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; S cum pate familias illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt: & de morte , si respicionem venit, de uxoribus in servilem modiam quaestionem habent: &, si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiuntia Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica , resumptuosa ; omniaque , quae vivis cordi filisse a bitrantur, in ignem inferunt, etiam animalia

174쪽

LIBER VI. 16s ae paullo supra hanc memoriam servi , ct clientes , quos ab iis dilectos esse constabat , iustis

funeribus confectis, una cremabantur. Quae Ci- x q. vitates commodius suam Remp. administrare existimantur , habent a legibus sanctum , si quis

quid de Rep. a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat, neve cum quo alio communicet, quod siepe homines temerarios, atque imperitos falss rumoribus terreri,&ad facinus impelli S de summis rebus consilium capere cognitum est. Magistratus, quae visa sunt , occultant ; quaeque esse ex usu iudicaverint, multitudini produnt . De Rep. nisi per concilium loqui non conceditur.

Germaniae mores describuntur , tum ea , quae ad eortim religionem, iudicia . dignitates, rem betalleam spectant. Loca eisea silvam Herciniam sertilissima perhibentur , in qua multa animalas nascuntur nobis omnino ignota . GErmani multum ab hac consuetudine dif- Σα. ferunt . Nam neque Druides habent , qui rebus divinis praesint; neque sacrificiis student . Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt, ct quorum opibus aperte iuvantur , Solem , &Vulcanum , ct Lunam i reliquos ne fama quidem acceperunt . Uita omnis in venationibus ,

atque in studiis rei militaris consstit . Ab parvulis labori, ac duritiei student. Qui diutissime

Impuberes permanserunt , maximam inter suos ferent laudem: hoc ali staturam, ali vires, nem osque confirmari nutant. Intra annum vero xxi minae notitiam habuisse, in turpi mimis habent rebus . Cuius rei nulla est occultatio ; quod &promiscue in fluminibus perluuntur , ct pellibus , aut b parvis rhenonum tegumentis utun-Η a tur, R LI fmfrim I id est sancitum , ut veteres quidam libri

nanent: castigatiores autem sanctiam. D Pam 1 inenouum 3Momotis a Varroni xv. 3 s. de LL. ramo

175쪽

1εε DE BELLO GALL.

a X. tur , magna corporis parte nuda . Agriculturae non student; maiorque pars victus eorum in lacte , ct caseo , & carne consistit : neque qui Lquam agri modum certum , aut fines proprios habet ; sed magistratus , ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum , qui una coierunt, quantum eis, & quo loco visum est , attribuunt agri , atque anno post alio transire cogunt . Eius rei multas afferunt caussas ; ne assidua consuetudine capti studium benti gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant , potentioresque humiliores. possessionibus expellant , ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent ; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque naicuntur ; ut animi aequitate plebem contineant , cum suas quisque opes cum potent, . tissimis aequari videat. Civitatibus maxima laus est , quam latissimas circum se vastatis finibus solitudines habere . Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere , neque Iluemquam prope se audere consistere di simul hoc e fore tutiores arbitrantur, repentinae incursionis timore sublato. Cum bellum civitas aut illatum defendit , aut infert ; magistratus , qui eo bello praesint , ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus communis est magistratus , sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt, controversiasque minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam , quae extra fines cuiusque civitatis fiunt : atque ea iuventutis exercendae , ac desidiae minuen

causa fieri praedicant. Atque, ubi quis ex Principibus in concilio se dixit ducem fore, ut qui sequi velint, profiteantur; consurgunt ii, qui &caussam , & hominem probant, suumque auxilium pollicentur; atque ab multitudine collaudantur r

peregrinum est voeabulum. Isidorus Orig. XIX. 23. rhenones sunt velamina htimemrum oe pectoris rasque ad timbilicωm , atque intortis villis adeo hispida . ut imbres refyream . Addit ex Sallustii Hist. fragmentum : Germani intestim inmanioras corpus tegunt . Sidonius lib. I v. epist. XX. Gausa bullaris ἰatera Menonidirer . Et Servius ad rar. Georg. IBI. ut FH

sitas dieit in Hi erus , vestes de pellistis Uentanes vocarat- ω

176쪽

LIBER UI. 167 qui ex iis secuti non sunt , in desertorum ae

proditorum numero ducuntur ; omniumque re

tum iis postea fides abrogatur . Hospites violare , fas non putant: qui quaque de causa ad eos venerunt, ab injuria prohibent, sanctosque habent , iisque omnium domus patent , victusque

communicatur. Ac fuit antea tempuS, cum Ger Σ, .manos Galli virtute superarent , ct ultro bella inferrent, ac, propter hominum multitudinem , agrique inopiam , trans Rhenum colonias mitterent . Itaque ea , quae fertilissima sunt , Germaniae loca circum Herciniam silvam quama Eratostheni , & quibusdam Graecis fama notam en video, quam illi Orciniam appellant inb Volcae Tectosages occuparunt, atque ibi consederunt e quae gens ad hoc tempus iis sedibus se continet, summamque habet iustitiae,& bellicae laudis opinionem ; nuncque in eadem inopia, egestate, patientia, qua Germani, permanent ; eodem victu, & cultu corporis utuntur . Gallis autem propinquitas , & transmarinarum rerum notitia multa ad copiam, atque usum largitur . paulatim assuefacti superari , multisque victi praeliis, ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant. Huius Herciniae silvae, quae supra demonurata est , Iatitudo xx dierum iter expe- ''dito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt . oritur ab Helveritiorum , & Nemetum, & Raura eorum finibus ,

Ithaque fluminis Danubii regione pertinet ad snes e Dacorum, & Anartium. Hinc se flectitsnimvirsus, diversis a flumine regionibus, mul-H 3 ta-a Emtae Um s Uis q. 3 Eratosthenes geographus, euius ει- Strabo mentionem fecit. Quod sequitur aliis . a Cluveri est laeseri d. quia & ipse Eratosthenes Graecus fuit. h Volcae Tectosases I Galli genere . quorum ut colonia in Ainsam venit. Ita facilius in vicinam Germaniam deduci potuit . Μale quidam libri . utileo Tectosaees . Graecus inte Pres e si τε Βή σι τεκτοσαγες . Sed abundae . , quia non diversi sunt, sed genus volearum Tectosa ges. c Dacorum oe Martium 3 Dacis a septemtrione continui A nartes sive Anarti, Ptolemaeo s. designante. cui A

dicuntur Cooste

177쪽

168 DE BELLO GALL.

tarumque gentium fines propter magnitudinem attingit. Neque quisquam est huius Germaniae,

rui se adisse ad initium ejus silvae dicat , cum

ierum iter Ix processerit, aut quo ex loco oriatur, acceperit. Multa in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sint rex quibus quae maia me differant ab caeteris, &'as. memoriae prodenda videantur, haec sunt . a Est hos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu ex init excelsius , magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus. A, ejus summo sicut palmae , ramique late diffunduntur . Eadem est faeminae marisque natura , eadem forma magnitudoque cornuum . Sunt iisa 6, lem, quae appellantur b Alces. Harum est eonia

smilis capris figura , & varietas pellium ; sed

magnitudine paulo antecedunt , mutilaeque sunt cornibus, & e crura sine nodis, articulisque --bent, neque quietis causa procumbunt, neque, si quo afflictae casu conciderint, erigere sese, aut sublevare possunt . His sunt arbores pro cubilibus . Ad eas se applicant , atque ita paullummodo reelinatae quietem capiunt: quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus , quo se recipere consueverint , omnes eo loco aut a radicibus subruunt, aut accidunt arbores , tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se ex consuetudine reclinaverint,

infirmas arbores pondere affligunt , atque una a . ipsae concidunt. Tertium est genus eorum,

a Es bos ensi ratira J Vulgo bisontem interpretantur . nilis visa. Is. 3t atos Ufontes dixit : Seneca Em olyto v. ε4. villosos : neuter de cornu ; sicut nec Caesar de juba aut villis. Videtur Caesar ex fama potius, quam quod ipse viderit, haec animalia descripsisse. h Alces. constimulis copreis Mina 3 CAPREIS Salmatis A erc. Pl. p. 164. emendavit. Vulgo capris. sed & in har: explicatione dissensus est. Pausaniae α'λκὴ ---s -- -lia inter cervum & camelum specie . Boeot. e. aI. Plinius di Ho loco: Alces, in proceritas aurium . certaris ininguat, ρtimento Amilis.c emra me nodis Plinio ibidem non alces . sed aehiis, sive macissis animal livid dissimile vici, est nullo suffraginum fie-

o mi tiri ahpellanim a Plinius ante dicto loco : gignit Gemma viva excellemi vi or velocitau uros . Ho. aeque ac bisontes . feros

178쪽

LIBER VI. x 6st Uti appelIantur. Ii sunt magnitudine paullo ia-fra elephantos ; specie, & colore, & figura tauri . Magna vis est eorum, & magna velocitas . Neque homini, neque ferae, quam conspeXerint, parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant adolescentes , atque hoc genere venationis exercent ἔ &, qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum eornibuε , quae sint testimonio , magnam ferunt laudem .

Sed assuescere ad homines, & mansuefieri , ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum , ct figura , ct species multum a nostr rum boum cornibus differt . Haec studiose conquisita ab labris argento cireumcludunt ἰ atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.

CAPUT VII.

Caesar uisimam pontis partem resindit , ut auxilia barbarorum tardet , ibique as praesidium relinquit C. Volestium Tullum ; ipse vero ad bellum eontra Ambiorigem proficiscitur ; cuius adventia cognito Ambiorix fugis. Juar, postquam per Ubios exploratores com' 13. perit, Suevos sese in silvas reeepisse , inosam frumenti veritus, quod, ut supra demon-

ravimus , minime omnes Germani agrieukurae student , constituit non progredi longius : Ied ,- omnino metum reditus sui barbaris id eret , atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exerci- , partem ultimam pontis, quae a ripas Ubiorum contingebat , in longitudine pedum cc re scindit, atque in extremo ponte turrim tabulatorum Ronstituit, praesidiumque cohortium XI x Tntis tuendi causa ponit di magnisque eum I

cum m tionibus firmat . Ei loco praesidioque

feras boves vocat. R a bubalis distingvit. Senaea Hippo, .

179쪽

1 o DE BELLO GALL.

C. Volcatium Tullum adolescentem praesecit ripis , cum maturescere frumenta inciperent , ad hellum Ambiorigis profectus , per Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima, atque abripis Rheni, finibusque Trevirorum ad Nervios pertinet, a millibusque amplius L in longitudinem patet, L. Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit; si quid celeritate itineris, atque opportunitate temporis proficere possit, monet, ut ignes fieri in castris prohibeat , ne qua ejus adventus procul significatio fiat . Sese confestim subsequi dicit. Basilus , ut imperatum est, facit ; celeriter , contraque omnium opinionem confecto itinere, multos in agris inopinantes deis prehendit : eorum indicio ad Ambiorigem contendit , quo in loco cum paucis equitibus esse

dicebatur. Multum cum in omnibus rebus, tum in militari fortuna potest. nam sicut magno ac eidit casu, ut in ipsum incautum, atque imparatum incideret; priusque ejus adventus ab nominibus videretur, quam fama, ac nuntiis asser-Tetur : sic magnae fuit fortunae , omni militari instrumento, quod circum se habebat , erepto , rhedis , equisque comprehensis , ipsum b effugere mortem . Sed hoc eo factum est, quod, aedificio circumdato silva, ut sunt sere domicilia Gallorum, qui, vitandi aestus causa, plerumque silvarum, ac fluminum petunt propinquitatesὶ comitε familiaresque ejus angusto in loco equitum strorum vim paullis per sustinuerunt. dia. pugnantibus, illum in equum quidam ex suis intulit. Fugientem silvae texerunt. Sic ad subeuna dum periculum, & ad vitandum multum fortu-ao. na valuit. Ambiorix copias suas iudicio ne non conduxerit , quod praelio dimicandum ninx . viis stimaverit, an tempore exclusus, ct repentin0 quitum adventu prohibitus fuerit, eum reliquum

exerin

a millibus ampluss l. in D . 3 quinquaginta ex Orosii vetustis libris & Hist. Μiscella Ualesius legit Not. Gall. p. quod ante ipsum etiam Cluverius observaverat: & confirmat D. Vinius . Vulgo legebatur D . id est quingentis . quod nimium est . Graecus haec de magnitudine silvae praetermisit . is obtigere mortem J Uidetur vox mortem a librario adiecta . quod plures observarunt, etiam D. Vinius.

Diuili

180쪽

exercitum subsequi crederet , dubium est . Sed certe , clam dimissis per agros nuntiis, sibi quemque considere iussit, quorum pars in Arduennam silvam , pars in continentes paludes profugit . Qui proximi Oceano fuerunt , ii in insulis sese

occultaverunt , quas aestus essicere consuerunt .

Multi ex suis finibus egressi se suaque omnia alienissimis crediderunt.

Catiυtileus se interimit . Segni, s Condrus legatos ad Caesarem mittunt , ne ipsi credantur in hostium nummo. Caesar impedimenta ad mluatucam confert , S Tullium Ciseronem ad praesidium eum legione relinquit. T. Labienus in Μenapiorum , ct Trebonius in Aduat eorum fines proficiscuntur, Caesaris Iussu , qui flumen Scaldim petit, quo ierot Ambioris . CAtivulcus rex dimidiae partis Eburonum , qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate jam confectus, cum Iaborem aut belli, aut fugae ferre non posset , omnibus a precibus detestatus Ambiorigem , qui eius consilii auctor fuisset, b taxo, cuius magna in Gallia, Germaniaque copia est , se exanimavit . Segni , Con- 3I.drusique , ex gente & numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Trevirosque, leaatos ad Caesarem miserunt, oratum , ne se in nostium numero duceret, neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum , causam esse unam iudicatet: nihil se de bello cogitasse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. Caesar explorata re quaestione captivorum, si qui ad eos Eburones ex fuga con venissent, ad se ut reducerentur, imperavit : si ita fecissent, fines eorum se violaturum negavit. Tum copiis in tres partes distributis , impedi-Η s men

a precibus detessistis 3 diris imprecationibus r quod ex verbo aere itis clarum est . Horatio II. Satyr. vll. 3 iratae pre res sunt.

h eaxo se exanimavis 3 Et succus ti fructus huius arboIis lxtilati dicuntur zsla.

SEARCH

MENU NAVIGATION