C. Julii Cæsaris Commentarii de bello gallico et civili, eiusque fragmenta, & alia quæcunque extant. Accedit ad commentarios de bello gallico A. Hirtii continuatio, itemque ejusdem Bellum Alexandrinum, Africanum, & Hispaniense. Omnia ex veteri Semina

발행: 1741년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

151쪽

14a DE BELLO GALL.

S gladium educere conantis dextram moratur manum , impeditumque hostes circumsistunt. Succurrit inimicus illi Varenus, & laboranti subvenit. Ad hunc se confestim a Pulfione omnis multitudo convertit . Illum veruto transfixum arbitrantur . Illic vero occursat Ocyus gladio, cominusque rem gerit Varenus : atque uno interfecto

reliquos paullum propellit. Dum cupidius instat,

in locum inferiorem dejectus concidit. Huic rursus circumvento fert subsidium Pulfio: atque ambo incolumes , compluribus interfectis , summa cum laude sese intra munitiones recipiunt. . Sic fortuna in contentione , ct certamine utrumque servavit , ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset : neque dijudicari posset , uter utri. Virtute anteferendus videretur . Quanto erat in dies gravior, atque asperior oppugnatio, & ma-Xime quod, magna parte militum consecta vulneribus, res ad paucitatem defensorum pervene-Tat, tanto crebrIores litterae, nuntiique ad Caesarem mittebantur r quorum pars deprehensa in

conspectu nostrorum militum cum cruciatu necabatur .

CAPUT XIX.

Nervius quidam, nomine Verrieo, Ciceronis litteras per medios Gallos ad Caesarem defert . AECaesare nuneii ad M. Crassiam in Bellovacos, s ad C. Fabium mis ; itemque litterae ad Labieniam . Equitatia eoacto Caesar Crassum , tit advenit, Samarobrinae praeficit , eique legionem signat. Labienus Caesari rescribit. Ad Nerυiorum fines Caesar aceedit ; hic euidam ex Gallia Iitteras ad Cieeronem deferendas dat: qua lectis omnes maxima laetitia asseiunt. Galli, obsedi

ne relicta , ad Caesarem eum exercitu conten diant . Caesar ex Ciceronis litteris cognoscis, quo

loco res st, suosque ad Iugnam hortatur .ERat unus intus Nervius, nomine Vertico, loco natus honesto, qui a prima obsidione ad Ciri

152쪽

LIBER V. 243

Ciceronem profugerat, suamque ei fidem praestiterat. Hic servo spe libertatis, magnisque persuadet praemiis, ut litteras ad Caesarem deferat. Has ille

in jaculo illigatas affert: & Gallus inter Gallos

sine ulla suspicione versatus, ad Caesarem pervenit . Ab eo de periculo Ciceronis , legionisque cognoscit. Caesar, acceptis litteris circiter hora 46. xx diei, statim nuntium a in Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit ; cujus hiberna abe-xant ab eo millia passuum xxv. Iubet media nocte legionem proficisci, celeriterque ad se venire . Exit cum nuntio Crassus . Alterum ad C.

Fabium legatum mittit, ut in Atrebatium fines legionem adducat, qua sibi iter faciendum scie-hat. Scribit Labieno, si Rei p. commodo facere

posset, cum legione ad fines Nerviorum veniat: 'reliquam partem exercitus , quod paulo aberat longius, non putat expectandam. Equites circi- 47. ter CD ex proximis hibernis cogit . Hora circiter m. ab antecursoribus de Crassi adventu

certior est factus: eo die millia passuum xx pr greditur . Crassum Samarobrinae praeficit, legi nemque ei attribuit , quod ibi impedimenta exercitus , obsides civitatum , litteras publicas,

frumentumque omne, quod eo tolerandae hiemis causa devexerat, relinquebat. Fabius, ut imperatum erat, non ita multum moratus, in itinere cum legione occurrit. Labienus, interitu Sabini , & caede cohortium cognita , cum omnes ad eum Trevirorum copiae venissent, b veritus,

si ex hibernis fugae smilem profectionem fecisset , ut hostium impetum sustinere non posset, praesertim quos recenti victoria efferri sciret ; litteras Caesari remittit , quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset : c rem ge-

a m Bellovacos ad Μ. Crassum I De Bellovacis ad lib. 11. eam4. lact. s. dictum. Pars erant praecipua Belgii proprii, quod

Caesar ita supra cap. 24. 1ect. a. nominavit. Ibi enim Crasesum cum legione in Belgio locavit: hic ex Bellovacis evocato h Neritus. tit non 3 Μalim non deleri r aut legi ne non . U. CLPerizon. ad MinerU. p. 9Is.c rem gessam in E mnibus J eum Titurio Sabino & Aurunculeio Cotta, utroque cHO. Supra c. 24. 18. seq.

153쪽

144 DE BELLO GALL.

stam in Eburonibus perscribit: docet, omnes peditatus equitatusque copias Trevirorum m millia passuum longe ab suis castris a consedisse. 48. Caesar, consilio ejus probato, etsi, opinione x xx legionum dejectus, ad II redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat .. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. I-hI ex captivis cognoscit , quae apud Ciceronem gerantur quantoque in periculo res sit . Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet, ut I ad Ciceronem epistolam deferat. Hanc Graecis conscriptam litteris mittit ', ne, intercepta epistola , nostra ab hostibus consilia cogno- 1 cantur : si adire non possit , monet , ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra munitiones castrorum abiiciat . in litteris scribit, se cum legionibus profectum celeriter affbre thortatur, ut pristinam virtutem retineat. Gallus. periculum veritus , ut erat praeceptum , tragulam mittit. Haec casu ad turrim adhaesit , neque ab nostris biduo animadversa . Tertio die a quodam milite conspicitur, dempta ad Ciceronem defer tur . Ille perlectam in conventu militum recitat maximaque omnes laetitia afficit. Tum fumi incendiorum procul videbantur : quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit ἀος GaIli , re cognita per exploratores , obsidionem relinquunt, ad Caelarem omnibus copiis contendunt. Eae erant armatorum circiter millia lx. Cicero , data facultate , Gallum ab eodem Verti-eone, quem supra demonstravimus, repetit, qui

litteras ad Caelarem deferat; hunc admonet, iter caute diligenterque faciat: perscribit in litteris, hostes ab se discessisse, omnemque ad eum multitudinem convertisse. Quibus litteris circiter media nocte allatis, Caesar suos facit certi Tes, eosque ad dimicandum animo confirmat

L. cap. I s. lib. v. cap. s. sect. I. & eodem lib. c. sy. sectiae . comestit . . cora communiit. Et Livius v. 39. Gaus -- ter Romam atque Anienem confedere.

154쪽

LIBER U.

Caesar castra mουet; eadem eo pectis hostibus communis. Hostium equites ad C aris castra accedunt , s praelium committunt: quo inito Caesariani se in castra recipiunt ; hostes propiuraecedunt. At Caesar, simulato aliquandiu timore , erumpit, o hostes fugat. Inde ad Cicer nem proficiscitur ; eumque oe legionem commendat pro rebus gestis. Interim fama de υictoria a Caesare relata ad Labienum persertiar.

Ρostero die luce prima movet castra: & circiter millia passuum xv. progressus trans Uallem magnam , & rivum hostium multitudinem conspicatur. Erat magni periculi res, cum tantis copiis iniquo loco dimicare: tamen quoniam liberatum obsidione Ciceronem sciebat, eoque Omnino a remittendum de celeritate existimabat,

consedit; & quam aequissimo loco potest, castra

communiit atque haec, etsi erant exigua per se, vix hominum millium vis, praesertim nullis cum impedimentis , tamen angustiis viarum , quam maxime potest , contrahit ; eo consilio , ut in summam contemptionem hostibus veniat . Interim speculatoribus in omnes partes dimissis, explorat, quo commodissime itinere vallem transiis re posset. Eo die parvulis equestribus praeliis ad so. aquam factis , utrique sese suo loco continent :Galli, quod ampliores copias, quae nondum Convenerant, expectabant: Caesar , si forte timoris smulatione hostes in suum locum elicere posset,. citra vallem, ut pro castris praelio contenderet: si id efficere non posset, ut , exploratis itineribus , minore cum periculo vallem, rivumque transiret . Prima luce hostium equitatus ad castra accedit , praeliumque cum nostris equitibus comis mittit. Caesar consulto equites cedere, seque in

castra recipere iubet ; simul, ex omnibus parti-

a remittendum ae celeritate 3 ideo minus celerandum existimabat a Diuitiam by Cooste

155쪽

146 DE BELLO GALL.

hiis castra altiore vallo muniri, portasque obstrui, atque in iis administrandis rebus quam maxime concursari , ct cum simulatione agi timoris ius x. t. inibus Omnibus rebus hostes invitati, e pias transducunt , aciemque iniquo loco constituunt: nostris vero etiam de vallo deductis , propius accedunt ; ct tela intra munitionem ex o- ninibus partibus conjiciunt; praeconi busque circum missis, pronuntiari iubent, seu quis Gallus,seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire , une pericula licere , post id tempus non Iore potς itatem . Ac sic nostros contempserunt, ut, obstrastis in speciem portis singulis ordini-hus cespitum, a quod ea non posse introrumpe- IJ bantur , alii b vallum manu scindere, a- Iii lauas complere inciperent . Tunc Caesar , O- mnibus portis eruptione facta, equitatuque emi Lao, celeriter hostes dat in fugam, sic ut omnino pugnandi caussa resisteret nemo; magnumque

ex his numerum occidit, atque omne S armiS est. Nuit Longius prosequi veritus, quod silvae, paludesque interced bant, neque etiam parvulo detrimento illum locum relinqui videbat omni-hus suis incolumibus copiis, eodem die ad Ci- Ceronem pervenit. Institutas turres, testudines, munitionesque hostium admiratur. Legione producta, cognoscit non decimum quemque esse re-

Iictum militem sine vulnere . Ex his omnibus iudicat rebus, quanto cum periculo , & quanta virtute sint res administratae. Ciceronem pro eius merito, legionemque collaudat: centuriones figillatim , tribunosque militum appellat , quorum egregiam fuisse virtutem , testimonio Cice- Tonis cognoverat. De casu Sabini, & Cottae certius ex captivis cognoscit. Postero die, eonci ne habita, rem gestam proponit: milites conso-

Iatur , & confirmat : quod detrimentum cul a ,

R -d ea non posse introrumpere 3 Ea , iubaudi via , quae eIlipus videtur adverbium facere. h vasium manu scindere a Vetustiores Ithri, manti Dindere, sicut Graecus interpres , - ἔρυμ, τη -ατ, τε νωνοῦ Recenti ores scandere . Alius codex , vallum in conscen

156쪽

& temeritate legati sit acceptum , hoc aequiore animo ferendum docet , quod beneficio deorum immortalium , ct virtute eorum expiato incommodo, neque hostibus diutina laetatio, neque I psis longior dolor relinquatur . InterIm ad La- s 3. hienum per Remos incredibili celeritate de victoria Caesaris fama perfertur , ut , cum ab hi- hernis Ciceronis millia passuum L abesset , eoque post horam xx. diei Caesar pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrerum clamor oriretur quo clamore significatio victoriae, gratulatioque ab Remis Labieno fieret.

CAPUT XXI.

Indutiomartis copias in Treυisor reducit. Caesar, Fabio in hiberna remisso , hiemare flatuit eir-

eum Samarobrinam. Gallorum motus, s concilia nocturna , quae ab illis habentur . Caesar Principer eisitatum , quae Armorseae dιcuntur, terrendo, ct cohortando in Geso retInet. Cavarinus a Senonibus regno , or domo expellitur . Treυiri, ct Indutiomarus civitates trans

Rhenum pectinias pollicendo solicitant. HAc fama ad Treviros perlata , Indutiom rus , qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat, noctu profugit, a copiasque Omnes in Treviros redueit . Caesar Fabium cum

Iegione in sua remittit hiberna: ipse si A. MIegionibus summae . Hernis hiemare constituit; &, quod tanti motus Galliae extiterant, totam hiemem ipse ad exercitum manere decrevit . Nam illo incommodo. de Sabini morte perlato , omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios, legationesque in omnes partes dimittebant ; S quid reliqui consilii caperent, atque unde initium belli .fieret, explorabant; nocturnaque in locis desertis concilia habebant: neque ullum totius hiemis tempus in-G s ter-

R cstpias in Trmismi reducie J Non enim in Treviris castra La

bieni crant, sed in conficio Trevirorum. σπω ς p. M.

157쪽

1M DE BELLO GALL.

tercessit sine solicitudine Caesaris, quin aliquem de consiliis, & metu Gallorum nuntium acciperet. In his ab L. Roscio te ato, quem lenioni

MI II. praefecerat, certior est factus, magnas Gallorum copias earum civitatum, a quae Armoricae

appellantur , oppia nandi sui causa convenisse rneque longius millibus passuum vi. ab hibernis suis abfuisse ; sed nuntio allato de victoria Caesaris, discessisse, adeo ut fugae similis disces .sus videretur. At Caesar, principibus cuiusque civitatis ad se vocatis , alios territando , cum suscire, quae fierent, denuntiaret, alios cohortando, magnam partem Galliae in ossicio tenuit. Tamen Senones , quae est civitas in primis firma& magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus, adventu in Galliam Caesaris, cujusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines insecuti, regno, domoque expulerunt i di, missis ad Caesarem satisfaciundi

causa leaatis , eum is omnem ad se senatum venire jussisset, dicto audiente& non fuerunt . Tantum apud homines barbarox valuit, esse repertos aliquos principes belli inserendi , tantamque omnium voluntatis commutationem attulit , ut

Iraeter Eduos, & Remos, quos praecipuo semper

onore Caesar habuit, alteros pro vetere, ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro reces tibus belli G lici ossiciis , nulla fere fuerit civhria non se erilia ad ρe adeo haud scio, mirandumne sit, cum compluribus aliis de caussis, tum maxime , quod qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se ei uxopinionis deperdidisse, ut populi Romani impe- ria perferrent, gravissime dolebant. Treviri ve ro , atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus intermiserunt, quin trans Rhenum lega-α tosa ae Armoricae appellant. 3 lib. ura. c. 's. sect. 4. eortim Celiniarum consuetudine ita appellari traditur et quod uerbum Celticum esse demonstrat. Μaritimae significantur , quia Minoν est Latine as mare.

158쪽

tos mitterent : civitates solicitarent : pecunias pollicerentur : magna parte exercitus nostri interfecta, multo minorem superesse dicerent pamtem . Neque tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se his expertos dicerent, Ariovisti bello, & Tencterorum transitu ; non esse fortunam amplius tentaturos.

CAPUT XXII.

Indutiomarus delectum fabet: oe armato eonesiis indicto , Cingetorigem generum suum , bonis publicatis, hostem iudieat ; inde in concilio diacis , se per fines Remorum iturum, s Labis

ni castra oppugnaturum . Labienus nuntiis adfinitimas eisitates miss equitatum convocat. Indutiomarus ad castra Labieni accedit, ei que milites ad pugnam promotat. Tandem e portis eruptione facta , milites Labieni Indutiomarum insequuntur, ει occidunt . Eburones, s Neris vii, re cognita, discedunt.

a Ac spe lapsus Indutiomarus nihilominus eo-- - - pias cogere, exigere a finitimis, equos parare , .eXules , a damnatosque e Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit; ac tantam sibi iam iis rebus in Gallia auctoritatem comparaverat, ut undique ad eum legationes concurrerent; gra tiam , atque amicitiam publice, privatimque peterent . Ubi intellexit ultro ad se veniri ; alteraeS parte Senones, Carnutesque eonscientia facinoris instigari ; altera Nervios, Aduaticosque heIIum Romanis parare ; neque sibi voluntariorum copias desere, si eκ finibus suis progredi coepisset: armatum eoncilium indieit. Hoc more Gallorum est initium belli, quo, lege communi, Omnes puberes armati convenire coguntur; ct qui G 6 eT

a damnatosque e Gallia I e GHIta propria . aut latius etiam sumpta, ut Treviris solis ae clientibus illorum opponatur. QMidam recentes libri sine prepositione: at Interpres etiam n Trocimas T S

159쪽

xso DE BELLO GALL.

ex iis novissimus venit, in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus affectus necatur. In eo concilio Cingetorigem, alterius principem factionis, generum suum, quem supra demonstravimus Caesaris secutum fidem ab eo non discessisse, hostem iudicandum curat ; bonaque ejus publicat . His rebus confectis, in concilio pronuntiat, a

tersitum se a Senonibus, ct Carnutibus, aliisque compluribus Galliae civitatibus , huc iter facturum per fine. Remorum, eorumque agros populaturum, ac priusquam id faciat, castra Labieni oppugnaturum : quaeque fieri velit, praecipit. Iν. Labienus, cum & loci natura, & manu munitissimis castris sese contineret, de suo, ac legionis periculo nihil timebat , sed ne quam occasonem rei bene gerendae dimitteret, cogitabat. Itaque a Cingetorige , atque ejus propinqui S Ο- ratione Indutiomari cognita , quam in concilio habuerat, nuntios mittit ad finitimas civitates, equitesque undique convocat . Iis certam diem conveniendi dicit. Interim prope quotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur ; alias ut situm castrorum cognosceret, alias colloquendi, aut territandi caussa. Equites plerumque omnes tela intra vallum conjiciebant. Labienus suos intra munitiones continebat : tumorisque opinionem , quibuscumque poterat res bus, augebat. Cum maiore in dies contempti '' ne Indutiomarus ad castra aecederet, nocte unae intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum, quos accersendos curaverat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari , aut ad Treviros perferri posset . Interim ex consuetudine quotidiana Indutiomarus ad castra accedit , atque ibi magnam partem diei consumit. Equites

tela coniiciunt, & magna contumelia verborum nostros ad pugnam evocant . Nullo a nostris dato responso , ubi visum est , sub vesperum dispersi , ac dissipati discedunt di subito Labienus

duabus portis omnem equitatum emittit ; praecipit , atque interdicit, perterritis hostibus, at-

160쪽

DE BELLO GALL. LIBER V. Isr

que in fugam conjectis, quod fore , sicut accidit, videbat, omnes unum peterent Indutiomais Tum, neu quis quemquam priuS Vulneraret, quam illum interfectum videret: quod, mora reliquo rum , illum spatium nactum effugere nolebat. Magna proponit iis , qui occiderint , praemia. Summittit cohortes equitibus subsidio. Comprobat hominis consilium fortuna ; S , cum unum omnes peterent , a in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur, caputque aus refertur in castra . Redeuntes equites, quos possunt, consectantur , atque occidunt . Hac recognita, omnes Eburonum, & Nerviorum, quae convenerant, copiae discedunt; pauloque habuit

post id factum Caesar quietiorem Galliam.

a in ipso Huminis vado I Hiberna Labieni in Remis erant . inestra suis Trmisomm . ut supra C. 24. definiuntur ' Remos autem Mosa divisit a Treviris, quod Cluverius xi. 14. ProbaUit.

SEARCH

MENU NAVIGATION