Nicolai Tulpii, Amstelredamensis, observationvm medicarvm : Libri tres : cum aeneis figuris

발행: 1641년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

111쪽

MEDICARUM LIB. L 87 tam valide, idem incendium indies increscens ut arteria integre inanita, induceretur inde inevitabilis illa moriendi necessitas: quam temus videtur innuere, Auctor libride corde, asserens non inconsiderate Vasa cordis esse fontes humanae naturae: Iu ς mina, quibus totum corpus irrigatur haec qvitam conferre sed si exsiccentur, hominem perire. Quam eandem exs1ccationis speciem,con-tigit mihi deinceps, non minus evidenter quoque videre,in emaciato exsucci eunuchi cadavere cujus arteriam cruralem ostendimus, ut extrinsecus summe duram: sic intus asperam, inaequalem, omni sanguine destitutam. Sed prioris aegrae arteriam, ut eX- hauserat incendium, a carcinomate ipsi pe

nitius impressum scinaniverat eunuchum hunc septuagenaria senectus. Cujus tamen inanitionis, lubuit eb longiorem hic faceret mentionem quo deinceps deligentius pensicularetur, ab illis, qui caeteris, ut otio, sic eruditione praepollent. CAP v XLV. Idem tumor pituita.

Idua locuplatis alicujus mercatoris, Obsessa ab eodem lioc tumore, sed a pituita, curabaturi deinceps admodum prospere; cum

112쪽

88 OB'spRvΑΤIONVM cum per catapotia, tum decoci achinae sed potissimum per continuam gargarisationem elicientem non tantum, pituitam faucibus impactam sed compescentem praete rea, fervorem gutturis, tumori huic summe

noxium.

81. Massae pitularum agarici. Extram a tholici,singularum scrupulum Guttae gam bae scrupulum medium Croci, masticis, singulorum grana quinque. Fiant pilulae

N. Florum rosarum rubrarum, sambuci, nymphaeae albae, singulorum manipulum. Decoquantur ex aqua plantaginis, adde colaturae librae uni, cum dimidia, acetis a bucini uncias tres, fiat gargarisatio.

Strumarum anatome

VAria sunt strumarum species; sive a loco,

sive a materia. Externae diu sunt inno xiae sed internae brevi periculosae. Fiunt autem vel ex pituita sola; vel permixta, cum sanguine ac atra bile. Quorum humorum concursus, quidem exsiccetur, a praeassante aestu, producitur nonnunquam in strumis, vel gypsum vel verus calculUS. Struma a sanguine, ac pituita, Vertitur facile in pus sed eo quae non tendit, elice illam s

113쪽

MEDICARUM LIB. I. 89lam, cum involucro, cui includitur sed potius conjunctim,quam segregatim Cave do obnixe ne quae remaneant reliquiae quas tamen tolles deinceps,pulvere mercurii prae

cipitati, caute illis insperso. Sed maxima molestia erit, a seminibus, subqualibet stru ma, clanculum delitestentibus: quae licet

mole sint exilia; neque multum discrepan tia, a forma seminum lupinorum producunt tamen perniciosissimam, inexpugna bilium strumarum, segetem. Semina autem haec obtulit nobis aliquando, orphanotrophium publicum, in collo puellae, ab hoc morbo suffocatae. Erant vero haec aded frequentia ut non quina, aut sena sed interdum dena vel vicena Occurre rent, in eodem loco. Sed eo semper ordine: ut majora incumberent minoribus decli nante sensim usque eb ipsorum magnitu dine; ut tandem vix aequarent semen sesamianum:inclusa nihil omimis qua libet sua tunica:& ptaproducere majorem strumam.Manentibus itaque hisce seminibus, repullulant continenter eadem strumarum germina CAPvΤ. XLVII. Cancer quinquaginta annos innoxius. ncer occultus,lateisspe diu,sine offesa: sed irritatus exedit cutem: eaq;sive sponte, sive curantis imperitia, adaperta, coerce

114쪽

tur deinceps nullis repagulis sed instar saevientis ferae, depascitur quicquid obvium. Et quo libertiis exhalet vapor, illi inclusus: eo impensius quoque affuit humor, tumo rem adaueturus. Ad cujus intima, siquidem

penetret, circumfluus aer, a tunicis antea eX-

clusus insequitur ilico, de major putredo; uberior, partis affectae, luxuries. Quam si satagas, vel ferro, vel acribus inhibere medicamentis, idem facis, ac si primo Vere contris rursus in gyrum redigere, quem semel dissolveris , conglomeratarum areneolarum globum. Blanda quippe remedia, ut nihil prosunt, sic nocent summe acria & quo plus puris, eo penitius descendit virus seca itaque ma ture vel blandire prudenter. Et si lubet, audi Cornelium Celsum, expolientem suaccdolabra, aphorismum. XXVIII. lib. VI. Ple ccrique inquit nullam vim adhibendo, quacit0llere id malum tentent sed imponendo,cctantum, lenia medicamenta: quae quasi blan- diuntur; quo minus ad ultimam senectutem

perveniant non prohibentur. l.V.c XXVIII.

Filia Geropii Becini, medici olim Ant

verpientis, tulit in sinistris temporibus, quin qua ginta amplius annos, durum, ac inaequa te carcinoma scd sine utiere, ullave gravinoXa Verum incrcscente paullatim, post tot annOS, cum dolore, tum pruritu, sive ex adversa.

115쪽

MEDICARUM LIB I. Iversa, mariti sui Casparis Conjetti, fortuita; sive ab atra bile ed ubertiis effusa imposuit tumori improvide ex consilio empyrici,nescio quae adurentia medicamenta. Quibus cutem erodentibus, concitabatur non modo malum hactenus quietum: sed degenerabat brevi in carcinoma Ulcera tum cum labiis inversis, crusta cinerea, si

nu deformi, tubere inaequali colore livido, sanie cadaverosa, dolore, vigiliis, animi deli quiis, ardore pruritu, aliisque conclamati cancri notis. Quibus nulla cum prodesset medicina applicuit tandem blandiens hoc

ceratum quod usus comprobavit, quali cunque carcinomati, summe utile.

N. Olci rosati uncias duas, cerae albae draginas sex, plumbiisti, ac toti, unciam mediam, oleum cum cera liquefiat; addito plumbo, agitentur sex horas, in mortarioilumbeo, ut fiat ceratum. Praeter quod vidimus ulceratis cancris ,

utique ab aliis feliciter admoveri, pulverem concinnatum, ex plumbo liquefacto, cum mercurio vivo cui siquidem tantillum me curii vitarinsperseris, rediges omnia in pulverem friabilem ulcerato cancro adprime utilem,

116쪽

Arteriotomia.

SApientia professor, dolens graviter, ex capite, ob impetum sanguinis vitalis ebconversum,adhibuit quidem plurima remedia, sed ferme incassum. Sed emisso tandem

sanguine ex temporibus, convaluit ecloto.

Erat autem is colore floridus; sed substantia adeo tenuis, ac levis; ut instar spongiae, sero suo innataret superficies vero illius, non minus glabra, ac splendicans, ac si tecta fuisset, a tela pingui reliqua autem textura tam erat rara ut vix attingeretur a cultri acie, quin protinus discisceret in varias partes. Inciditur autem arteria, unico chis, non secus ac vena sed cavendum obnixe, ne vel

nimis effuse prosiliat sanguis vel minus stri cte occludat tur vulnus. Cui propterea imponendum, litiamentum, X pressum eca qua frigida cum albo ovi, bolo armeniae, ac manna thuris. Quae ne decidant, urgendum impositum linamentum , lamina plumbea, panno lineo involuta Eaque ratione, kbre vi coit,in solide glutinatur diducta arteriae pars, licet id, ob perennem arteriae motum, vix viri simile fit Cornelio Celso , operum chirurgicorum alias non imperito.

117쪽

Sango ex dente. molestum, sic quoque periculosum, sanguinem profluere, ex oculis, auribus, ac dentibus, sive quoad ipsas venas, arterias. vepe quibus facile plus eis uit, quam partes, quibus destinantur, sint ferendo sive quod remedia, profluvio huic necessaria, aegerri me perducantur, ad loca divisorum vaso

rum.

Mulier locuples, dedita, plus aequo, poculis, concitavit sibi inde, tantum sanguinis impetum, versus caput ut reseratae dentium venae, effuderint cottidie, plurimum sangui nis Licet illis, non semel crustam inusserit chirurgus per calcinatum vitrioli pulverem, quem coicothar vocant Chimici. Cujus vi parum, aut nihil proficiente; ivi mus ad pulverem illum adstringentem :quem summopere commendant hirurgi nostri: ssive in membris amputatis sive in supprimendo, qualicunque sanguinis fluxu. Praesertim si imponatur laceris venis, arteriisve, cum exsiccato illo majore fungo, quem bovist vocant aromatarii. IV. Boli armeniae, uncias quatuor, calcis vivae, vitrioli usti, aluminis usti, singulorum

118쪽

diam, masticis thuris, libani singulorum draginam. Fiat pulvis. Cujus usu,licet convenienter sitis suppria

meretur sanguis, ex dente proruens: exasperabatur tamen inde tantopere guttur ut ne

cesse fuerit, eo omisso, solum fungum denti intrudere cujus beneficio, etiam felicissime vidimus coercitum, impetuosum hoc sanguinis profluvium. Α I.

Vulnus affera arteriae. TUvenem, ab atra bile, aliquandiu adfii dichrum, offendit tam vehementer inopinata, quarundam nuptiarum, repulsa; ut vitae pertaesus, violentas sibi ipse intulerit manus: praecisis ferro obviis, asperae arteriae, cartilaginibus, sed intactis, mollibus illis tunicis, quae fistulam hanc pone alligant subjeetiegulae illaesis utique venis jugularibus; a teriis carotidibus, lateri, asperae arteriae, trimque adpositis. Quae plaga, licet non vita, privavit saltem ipsum voce quod spiritus denegaretur ut loquitur Galenus. lib. 1. de loc. aE proprio vocis instrumento. Cui incommodo festi nanter, opem uti ferret chirurgus, consuit dexterrime filo diductas vulneris oras sat gens

119쪽

MEDI ARVM LIB. I. Os gens hac ratione inhibere evanidum spiriatum. Sed ea fuit impotentis hujus juvenis temeritas ut distuperit iterum suturam: reserato vulnere, praecipitaverit se satis in provide, in idem; modo non in majus vitae periculum. Quippe tam inaequaliter dilaceraverat dis

ruptas oras ut vix licuerit eas denuo consue

re sed necesse fuerit, illis imponere utrimque emplastrum fabrili glutine illitum: 5.lo per illud adacto, conjungere hians vulnus, & ex mutuo illo attachii,tandem producere solidam cicatricem. Ad quam etiam pervenit grave hoc vulnus, intra primum mensem, licet interea loci, aliquoties rursus adnixus sit,dissolvere consuta haec sila: qua potuit, remorari vulneris coalitum sed em plastra haec semel debite accreta, inhaesere nrmius quam ut avellerentur deinceps, sine ipsa cute. Quo ingenioso invento,sanatum quidem suit vulnus; sed nequaquam furor, menti,ab iracundia, penitius impressus. Qui tamen tandem degeneravit, in eam, laris imagina tionis labem ut crederet, crura sua destitui

suris ac proinde facile quid sinistri, sibi even turum siquidem iis innixus, conaretur per conclave ambulare. Quippe carere se illo ad miniculo, suras intelligebat quod homunem detineret, in aequilibrio. Quam

120쪽

s Ons ERVAΤIONVM Quam falsam imaginationem, incliistrio stratagemate, quo eriperem jussi suras percuti, inopinato ictu; quarum dolorem evidenter ubi percepit; vidit, luce clarius, se illis minime carere quin potius convaluit, ab eo tempore neque remansit ipsi deinceps, ex periculos hoc asperae arteriae, vulnere, quicquam vitii: praeterquam quod in concentu musiso, cogeretur submissus paullo canere, quam ante plagam inflictam. CAPvT Langina interna.

I Axia sunt anginae genera, sed nullum perniciosius illo quod produxit, vel

vertebra introrsum luxata; vel inflammatio musculorum interioris laringis. Quorum profundus tumor, siquidem coarctet angustum, asperae arteriae, caput; ligulam illi insculptam quae sunt proxima vocis instrumenta supprimitur non tantum vox sed

praecluditur quoque via spiritui vel potius ipsi vitae. Quae sine spiritu nulli diu durabilis. Ac proinde non inconsiderate, Hippo- crates lib. III. prog. latens angina, vel pria Mino , vel secundo die, lethalis. Nauta pleni habitus, correptus intempesta nocte, ab urgente faucium angustia,

traxit ilicd spiritum adeo difficulter ut exclutata

SEARCH

MENU NAVIGATION