Opuscula theologicomoralia ad usum Tyronum elucubrata, et in quotidianis prælectionibus a p. Dominico Viva ... suis auditoribus tradita in palæstra collegii Neapolitani ejusdem societatis, cupientibus, atque instantibus Theologiæ candidatis in lucem

발행: 1721년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

VII. Oaἰd, s dubitetur a vovente de materia honestate pVIII. Aut si materia Leita dubitetur. an eva in illicisa pI. Stendimus quaestione tertia, articulo primo, regulam tu Iam Iuris , In dubio melior es conditio Possidensis. non selum habere locum in materia justitiae , sed etiam in m teria aliarum Virtutum ; ex quo dise te deduximus quaestione quarta cum communiori adversus VasqueΣ , Αχ rium, & Recentiores Probabiliolistas, neminem teneri lege, de qua dubitatinum sit lata et Et eodem modo diximus, discurrendum esse de voto , juramento , promissione , & similibus,

quod scilicet, si post diligens examen

adhuc dubium perseveret, an votum v. g. nuncupaVerimuS illo non tene

mur ; quia scilicet est in possessione libertas . quin obstet alia illa regula j ris , quod scilicet In dubio tutior pari

eligendia sit . . . - .

Cuod si dubium sit positivum , &probabile sit, votum esse emissum, probabile etiam non fuisse emissum, Sancti L a. disp. 41. de Matrim. n. 34. docuit, rem dividendam esse pro dubii qualitater sed verius dicendum cum

eodem Sanch. l. I. Summae cap. IO. II.

3 6., de aliis apud Dianam p. a. tr. I. res s. nullam in hoc casu dari obligationem et Sicuti communius docent xpud eundem Dianam Ioco laudatores s. quod postilens bona fide rem aliquam, quam probabiliter putat esse suam, & simul probabiliter putat esse alterius , possit vitegre illam sibi ret, ne re , praeValente jure cerio possesii nis honae fidei juri probabili alteries. IL Sed disticultas est , An voto tenearis , si probabile sit, te illud embsisse. & nullum probabile judicium haheas , quod non emiseris p Ad quod

responciet Suar. lib. q. de V O cap. s. n. g. cum bauchi L c. Bonac., Paluo,

Arriculus I.

Franc. Lugo, votum implendum esse. quia probabilitas ista parere solet m ratem aliquam certitudinem, quantum fatis est, ut dicatur possessio stare pro voto ; Siquidem inhumanis, ut loquitur SuareE . non est exigenda major certitudo ; cum vix aliquid per infautibilem evidentiam cognoscamus ; &ideo in calce articuli primi quaestionis secundae diximus . quod si res, quam

hona fide possides, probabiliter sit , liena , di non detur judicium proba bile , quod sit tua'. si talis probabilitas sit solida, quae pariat moralem es, quam ceriitudinem, res illa restituenda sit; Et pariter in parte ultima Cursius Theologici de Poenitentia, agentes de eccato dubio diximus , quod si pro-abile sit, te peccasse graviter, & nu lum probabile judicium detur . quod

non peccaveris, teneris tale peccatum

clavibus subjicere ; quia talis probab litas, si sit solida, parit moralem es, quam cereitudinem senicientem , ut possessio stet pro lege, non pro liberis

tate .

III. Hinc sequitur primo , quod si

cernis sis de voto emisto, dubius tamen de quantitate, aut qualitate vota v. g. num voveris dare eleemosynam majorem, an minorem p num voveris callitatem absolutam , & persectam . an solum conjugalem, ac temporalempnum voveris dare calicem argenteum selum secundum cuppam . an totum argenteum nisi ex circumstantiis deis tur moralis certitudo , quod voveris Quantatatem majorem , 1olum teneris

ad minorem ; eo quod in tali dubio stet in possessione libertas. Et ideo in Cap. Ex parte De Censibus Glossa docet, d bere fieri pro vovente bonam interpretationem; quia scilicet, ut I quitur Abb. n. 3. Praesumitur , quod vovens velit se minus gravare, quam

possit. IV. Quod si certus de voto dubiates . au voluntatem habueris te obli

gandi

102쪽

.2uid in dubio Voti s

gandi per illud p adhuc voto teneris. auia scilicet possessio , & praesumptio

ant pro voto . delictum Auippe non praesumitur, nisi probetur, ex cap. - At Ir. qu. a. esset autem delictium, aliud ore , aliud mente profiteri. Printerquamquod cx communiter contingentibus habetur praesim iptio; communiter autem concingit , quod vovens velit se obligare: ergo docet propte ea Sanch. lib. q. c. I. n. 3s., quod si quis protulerit verba , quae de se pactum indicant, qualia sunt illa: DOm ne redde mihi sanitatem, oe visam ca- se . ac deinde dubitet, an habuerit animum vovendi , & obligandi se sebgravi, praesumendum sit, quod voverit; quia votum est in possessione, &dubia est excusatio. Quare censeo et iam contra Bardi hic f. s. quod si ce riis de voto v. g. Castitatis, dubitet de

qualitate voti , videlicet an voluerit emittere hoc votum Pontifici reservatum, adhuc praesumptio stet pro voto reservato : Siquidem communitet sic - emittitur hujusmodi votum , atque Ddeo non poterit ab Episcopo comm

tari.

dum in dubio, an votum emiseris cum persecta deliberatione ratione aetatis ρEtenim , si septennio expleto votum emisiilli, dicendum probabilius cum

Sanch. lib. q. cap. I. n. I Palao tr. I.

disp. 3. p. a I. contra nonnullos apud Dianam p. 3. tr. 6. res So. possessionem stare pro voto , & dubiam e sie excusationem. Hinc in Cap. In praesentia de Probationibus declaratur , valuisse vinrum , de quo dubitatur, an fuerit emissum in minori aetate.

dum, si dubitetur de perfecta deliberatione in voto ratione somni, ebrietatis, phrenesis p Sanch. loco laudato censet pariter, possessionem itare pro voto . & excusationem esse dubiam. Suarcae tamen lib. 6. de Voto cap. 6. Tom. II. cum Palao l. c. verius docet ρ unive

sim praesumendam esse plenam deliberationem : Si tamen prudentes conjecturae dubium inducant, quod super, ri non possit, tunc favendum libertati; cum dubitetur de plenitudine deliberationis , quae est efientialiter requisita. ut votum obliget . Idemque prorsus dicendum , si dubietas de plena dei, bhratione in vovente oriatur ex subbra aliqua passione timoris , vel irae , aut alterius perturbationis. Notantque Sanch. & Palatis apud Franciscum Lingo q. 24. quod si voventem , aut j rantem , vel Promittentem mox pc niteat talis voti post passionem sed tam , conjectura probabilis , ac prindens erit , quod tunc defuerit plena deliberatio ad votum requisita.

rius gravis disticultatis . Num scilicet voto teneatur , qui dubitat de honestate materiae Deo promissae per v tum p Et quidem si dubium solum sit. an votum sit de meliori bono, seu an sit de re non bona, sed indifferenti

Irocul dubio votum, quod est in poDessione , servandum est , cum nullum sit peccati periculum in observantia talis voti . At si dubitatur, num materia sit licita, necne 3 SuareZ l. . de V to cap. 6. docet, non posse voventem a voti obligatione eximi absque superioris disponsatione. Sed dicendum ve

rius cum Sanch. l. q. cap. 6. VOVentem non ligari voto . Immo censeo, nec

posse juxta illud operari. Et ratio est. quia est in possessione lex, quae v tum antecedit, non exponendi se periculo peccandi. Quando I ex superi ris est certa, & dubium est de non state rei praeceptae, Possumus deponere practice hoc dubium . eo quod superior est in possessione praecipietidI, a qua citra injuriam non potest dem bari per dubium hoc superveniens a sicut conjugi non dubitanti de valid, late matrimonii non potest debitum

103쪽

negari propter dubium alteri se perveniens . At in casu nostro ditar est ratio, quia nulli fit injuria, si suborto dubio de honestate rei per votum promissae, servetur lex naturalis de non exponendo se periculo peccandi. Hoc autem distite docet laeni SuareZ I co laudat . quoties non potest adiri superior , a quo talis dubietas dissoluvatur. Neque dicas, D. Thom. a. a. qu. 89. v. s. ad 3. docere, quod in hoc casu possit Episcopus dispensare atque adeo videtur velle . quod jur mentum , scu votum Obliget , etiamsi dubitetur, an res promissa sit illicita. Nain D. Th. in hoc dubio . in quo tam pote si peccari violando votum. si res sit licita, quam adimplendo v tum , si res sit illicita . recte docet, quod advertit Suarius , recurrendum esse ad superiorem, qui vices Dei gerens litem dirimat: At si recursus ad superiorem non pateat, aut citra hau Iucinationem prudenter dubitetur,quod res sit illicita , ea poni nec debet. nec potest, ne vovens exponatur periculo peccandi, si serie res sit illic, ta . Quod si dubium sit positivum, docet SancheZ l. e. fas esse utramque opinionem amplecti, etsi minus probabilem , dummodo probabilitas non sit tenuiS. VIII. Sequitur quinto, Idem dicendum , si materia mutetur, & de licita dubitetur, an evaserit illicita, puta

si quis voverit acrem corporis maceis rationem , quae decursu temporis e ponit voventem Periculo vitae. ita ut dubitetur, an ea liceat 1 Quamvis eis

nim in tali casu sit in possessione v tum , atque adeo videatur standum o voto ; nihilominus , si dubiteturic & nunc, an talis maceratio sit i licita , nec possit ad seperiorem reis curri , qui dubium disiolvat. nec d tur ratio probabilis, quod ea sit liciata, debet vovens ab ea abstinere. ne legem naturalem transgrediatur non

Articulus II. exponendi se periculo peccandi, quae

vinum antecedit.

ARTICULUS II.

Utrum teneatur vovens ponere unam

Partem rei promissae , si non potest alteram. in dubio, num

utramque voverit copulative, an divisive pL. In dubio, num duplex materia pro mittatur divsve , an copulative . alii putant sandum pro obertate ;

II. Regula observanda est . ut commmms usus vovendi utramque mal fiam inspiciatur. III. Exemplas ea in bono lumine coli

eatur.

IV. Qui ingresum in Religionem vovit, nsm σ quando teneatur ad eas

ratem, A non possit ingredi Religio.

VI. Vorum ob duplice- finem emifum, si alter si ineptus, non σMisas ΘVII. Probabilius es, Pod si dubitatur .

num duplex materia voti promissa H per modum plurium, an per m

dum unius e dici debeas promissa

per modum plurrum unde reddita altera parte ιnepta , ponenda fit para

apta .

VIII. uui dubitat de tenui ate fructuum

beneficii tenetur horas re stare .

I. O .Epe contingit , quod aliqua pars rei per votum promisse vel evadat impossibilis ut si quis v veat per mensem jejunare , & peregrinari , ac deinde jejunare tantum possit, non vero peregrinari vel ci ζrehendatur vana, indifferens, aut imata . In hoc casu certum est, quod si vovens promiserit utramque partem divia Diqitirco by Comic

104쪽

De Voto Plurium per modum Unius. 99 divisive , ita scilicet, ut si non possit

unam, teneatur ad alteram. tunc reddita una impossibili, aut deprehensa illicita, vel vana, ad alteram Obligabitur : Secus vero, si promiserit utra que copulative, & per modum unius; ut si quis voverit peregrinationem Lauis retanam , nec possit nisi partem ituneris aggredi, tunc certe ad hanc non tenetur . Dissicultas est , an teneatur ad partem illam materiae aptam , &possibilem, quando dubitatur, num tranque partem voverit divisive , an copulative et e. g si vovens castitatem perpetuam , & ingressum in Religi nem, dubitat, num copulative id v verit , adeo ut si non possit Religionem ingredi, ad castitatem extra Religionem noluerit se obligare I an vero voverit divisive . itaut castitatem v verit independenter ab ingressit in ReliSionem. Quaeritur. utrum in hoc d hio flandum sit pro libertate , ita ut

ad callitatem non teneatur . ara ver Pro voto , ita ut teneatur callitatem,extra Religionem servare ρ Variant hae in re Doetores , aliis putantibus cum Sanch. L s. disp. 33. Suar. l. a. dev to c. a. , Filiivc., LVm. , quod posses.sis 1 et pro liberiate , aliis quod stet Pro voto, ut docuit idem Sanch. lib. q. sum. c. s. , & c. I , S lib. a. dem trim. disp. 4s. n. 3 3. Bonac. Trulleuch. II. Regula hac in re observanda liscest; ut quoties non constat de animo voventis , num divisive , & per m dum plurium, an copulative . & per modum unius partem aptam simul . M partem ineptam voverit. inspici vir natura, & conditio rei proinissae, ει communis usiss voventium , & ita judicandum: E. gr. quia communis msus vovendi jejunium quadragesimale, vel recitationem horarum Canonica-Tum est, quod voveantur divisive . &Per modum plurium , ideo in dubio de intentione voventis, quando solum

Oteli Partem Quadramimae jejuna. re , & tum potest recitare Matutianum & Laudes, ad id obligabitu e

Contra vero, quia communi Susus vo

vendi aedificationem alicujus Ecclesiae. vel Monasterii , aut jejunium , est ,

uod voveantur omnes Partes per m una unius . & copulative , in dubio de intentione voventis , quando nequit nisi partem Ecclesiae , aut Moonasterii propter supcrvenientem Pau-ἶertatem aedificare, aut solum per Diquot horas, non per integrum diem jejunare, ad id non tenebitur . III. Hinc fit primo, quod votum confitendi ob finem lucrandi Indulgentiam certo die , non obligat ad Consessi nem, si non possit eo die Indulgentia acquiri, in dubio, an utrumque Pr missim sit copulative , an divisive ;quia stilicet communis usus vovendi utrumque eit, quod voveatur copiae, live , & Consessio voveatur tanquatri quid accessorium ad principale, quod

est lucratio Indulgentiarum . Ita Suar. , Palatis, Luman. apud Boae n. t 64 I.

Fit secundo . quod vovens jejunare in pervigiliis Beatissimae Virginis, si iis diebus jejunare non possit, in dubio

de intentione voventis . non teneatur

alio die ad jejunandum, nec teneatur vi voti iis diebus a carnibus abstinere ; & similiter, si non potest a camnibus abstinere, non teneatur ad uni- eam comestionem . Ratio horum mnium est , quia communis usus v

vendi haec jejunia id seri , ut docent laudati Doctores i Parisormiter vovens jejunare singulis diebus Veneris . si incidat festum Nativitatis Domini in diein Veneris , in dubio, an voverit jejunium etiam pro eo die , ad illud non tenetur quia pariter communis usus vovendi tale jejunium est

hujusinodi esto Fratres Minores obligentur ad jejunandum , etiam pro tali die , quia id seri eorum regula put proinde si ad jejunandum singulis

diebus Veneris voto se astringant . G a Lem

105쪽

ioo motio VI. Aniculus II.

censeantur vovere iuxta consuetudinem quod non possit obligare ratione Psilae Religionis j & propter eandem nis inepti : Exemp. gr. si quis vorationem , si pervigilium Nativitatis veat eleemosynam & propter finem Domini incidat in diem Veneris, po- Qblevandi miserram pauperis, S pr terit hujusinodi vovens sumere dupli- pter finem inanis gloriae , aut ad age catam collatiunculain serotinam juxta das Deo gratias propter occisionem morem Ecclesiae; quin tamen id possint inimici in duello, aut ad Regnum remis

Fratres Minores , propter propriam porale acquirendum, dcc. certe si uis eortim consuetudinem. terque finis copulative intendatur, v

IU. Fit tertio , quid dicendum in tum est irritum; si vero intendatur dueo casii Proposito, quod aliquis vove- visive , votum obligat propter finemrit Religionem ingredi . atque adeo aptum : Quando vero dubitatur, num castitatem servare . in dubio , an co- copulative , vel divisive uterque finis pulative utrumque voverit λ Censen, intendatur, tunc dicendum, quod indum enim quod voverit copulative , tendatur divisive . atque adeo votuiri quia hic est usiis vovendi utrumque ; obliget. Et ratio est, tum quia hic est ac proinde, si non possit Religionem communis modus vovendi in his m, ingredi , non tenetur ad calfitatem , teriis ; tum etiam quia Vtile per inmut docent Sanch. l. q. c. IO. n. IIq., tile non vitiatur, ex Reg. 39. Iuris indi Dia. P. q. tr. 3. res q2. contra Na- sexto .varr. Si tamen vovens utrumque di- VlI. Venio nunc ad principale quPserte expresserit, videlicet castitatem, situm: Quando scilicet non solum du- dc Religionem, censetur ea vovisse di- bitatur, num copulative , vel divisive visive , atque adeo debet castitatem duplex materia , altera apta , altera servare, etiam extra Religionem . inepta promittatur , vel intendatur d

V. Fit quarto, In dubio voti poe- plex hujusmodi finis, sed etiam dubia

natis ut si quis voverit recitare Ro- tatur de natura. & conditione horum sarium, si amplius luserit ) num scili- votorum, num stilicet communis m

cet teneatur vovens toties Rosarium dus vovendi serat, ut divisive, an ut recitare, quoties luserit, an vero pro copulative emittatur , & num altera prima vice tantum p quamvis varient pars sit principalis, altera accessoria pDoctores, dicendum tamen cum Sanch. SuareZ lib. a. de voto c. a. n. I . p

L q. cap. aa. , & aliis, quod si poena tu standum pro libertate , quae vide- sit valde gravis , Puta longa peregri- tur possidere, atque adeo votum non natio, plura jejunia. &c., solum oblia esse obligatorium . Equidem tamen get pro prima Vice et Secus vero Pro censeo cum Sancti. loco laudato stan- singulis vicibus z Descenditque resolu- dum pro voto ; siquidem certum esttio ex regula praejacta ; quia scilicet votum esse emulum, & dubia est e hic est communis modus emittendi vo- cusatio, quod scilicci non sit emissumtum poenale . per modum plurium, atque adeo V VI. Fit quinto , quid dicendum , vens obligatur ad ponendam male si votum emittatur propter duplicem riam aptam, relicta Inepta . Hac de finem, alterum aptum, seu bonum, & causa articulo superiore diximuSinduin possibilem,alterum ineptum, seu turpem, bio, an votum emissum sit post , vel aut inditarentem vel impossibilem , ante septennium , probabilius esse .& dubitetur . num emissum sit pro- quod votum obliget; quia votum en Pter utrumque finem copulative , ut certum , idi excusatio est dubia : Sic proinde votum nullatenus Obliget, eo etiam in dubio . num ante legitimam

106쪽

De tritori aetatem professio Religiose emissa sit

Et in dubio , num emissa fiterit ex metu gravi, an ex levi standum pro voto Prosessionis, quia ea est certa ,& excusatio est dubia , ut communiuS docent apud Dia. p. q. tr. 3. res q9.

& 3s. Et ratio ulterior est , quia in casu dubii judicandum est pro valore actus, pro quo stat possessio, ex cap. Abbate de verborum si ni . , & l. Quaries f. de rebus dubiis ; & ideo in drubio , num dispensatio fiterit valida , an siibreptilia , praesumitur valida in

favorem aruis, ex Sancti. lib. 8dd. 2I . ,& aliis , quia stat possessio pro ipsa,

donec constet ejus causam delitisse , quare in casu nostro idem dicendum. Neque obstat, quod in dubio voti standum sit pro libertate , quae votum antecedit, & cst in possessione. Nam in casti nostro non est dubium de voeto relate ad partem aptam , sed s Ium est dubium de excusatione, sua tenus est dubium, an sit promissa iula pars apta simul cuin inepta per modum unius ; unde dispar est ra

tio .

Ex quibus etiam resolvitur quaesitum illud , num dubitans de tenuit, te fructuum beneficii teneatur horas recitare λ dicendum enim cum Vasquea, Palao contra Salas apud Franc. Lugo . quod teneatur , quia beneficium, quod est in possessione, est ce tum . & excusatio est dubia.

Utrum in dubio an Votum ante P . bertatem emissum sit, possit parens illud irritare p . Iure positivo competit patri potestas dominativa in Filios impuberes ,

ratione cuius potes illorum vota smritare r Sicut Maritus vota ris, ct Dominus vota Servorum .

II. Etiam in dubio . an vota post pu-

Tom. II.

irritati one . I Ibertatem emiga sint, probabilius a

Patre irritari posunt. III. Facultas irritandi vota in Patre speculative tantum in hisce dubiis est dubia, sed es practice certa. IV. Non es eadem ratio de dubio, num ante septennium votum emissum V. Nec de dubio , num contractus cel bratus sit in minori atate , ita ut

VI. Etiam in dubιo possiso, quod vota ante Pubertatem emissa sint. irrit ri ρ sunt a Patre. VII. Necnon in dubio, an post puberam tem confirmata sint λVIII. In dubio, num Filius votum rea te emiserit de bonis Patris adimplendum , an de bonis propriis , y se mendum . quod de bonis propriis. LX. Irrisatio voti in dubio, an fuerit illud ante pubertatem emissum, es nulla , si deinde deprehendatur , , quod fuerit emissum , ante pubera

X. Diluuntur objecta.

vum paternum, Tutorem , & in hoarum desectu Matrem, &c. irritare vota liberorum impuberum ; nec solum osse irritare vota perlonalia ante puertatem emissa . videlicet ante decimum quamim annum a maribus, &ante duodecimum a sceminis; sed editam vota realia in minori aetate emi sa , videlicet ante vigesimum quintum: ex jure enim positivo consertur P

renti dominativa isthaec potestas erga Filios ; Cum enim expediens fiterit . Filios impuberes a Patre dirigi ; is

circo vota illorum semper habent tu citam istam conditionem, si Pater non contradixerit . Pariter vota Religios rum non Novitiorum irritare directe

tositat Superiores ἰ & Maritus votalicoris. saltem relate ad ea, quae ΜΑ-

107쪽

iiii juri praejudicant ; necnon Dominus vota Servorum . Immo vota Impuberum facta tempore pubertatis ,& subjectionis , etiam post pubertatem irritari possitnt a Patre ex rati

nabili causa ; Et idem dicas de aliis

habentibus dominativam potestatem erga alienam voluntatem . Dimcultas hic est, utrum possit Parens vota FLliorum irritare in dubio , an emissa sint post pubertatem Negant Salas. dc alii apud Bardi , putantes post 1-sionem in tali casu stare pro voto. H. Sed communior, S verior sententia amrmat, quia Pater est in pocsessione libertatis irritandi vota Diiorum; erSO non debet a tali libertate dcturbari per dubium alicri supcrveniens : Sicut Conjux potest libcre debitum petere, quamvis alteri Conjugi silperveniat dubium de validitate M,

trimonii ; quia scilicet in eo libertas petendi est in possessione.

III. -Neque dicas primo cum Carvmuele , Patrem esse in possessione libertatis irritandi vota soluin emisia ante pubertatem cum autem in casenostro dubium sit, an votum ante pubertatem emissum sit , dubia erit o testis dominativa Patris relate ad hoc votum irritandum. Nam contra est, quia sicut qui bona fide possidet rem aliquam , quamvis superveniat dubium, an ea sit aliena, non Proinde non potest illam fi-hi retinere , nec dicitur ratione dubii

supervenientis esse possessor dubiae mdei t Similiter Conjux non dicitur ha here dubiam facultatem petendi debitum per hoc, quod alter dubitet de validitate Matrimonii; ita in casu no. nro potestas irritandi vota non crit diibia , sed practice certa , quamvis dubitctur, an votum post pubertatem emissiim sit.

an votum cinissum sit ante , vcl post septennium , possessio probabilius uat Atticuias III. pro voto, ut diximus articulo primo, quia certum est votum . & cxcusatio eth dubia; ergo idem dicendum in casu nostro.

Nam responsio est facilis; in dubio

enim, an septennio expleto votum e miseris , per votum seperveniens non

amplius possidet tua libertas, sed votum . At in casu nostro per dubium supervenienS, quod votum emissi ina sit post pubertatem, non potest fieri pret-judicium libertati Patris , quae eth in posscssione : Sicut in exemplis adductis de possidcnte rem bona fide . tanquam siuam i S de Conjuge possidente bona fide Iibertato in petendi debitum ; In his citam casibus postessio. quae speculative est dubia, practice cI

ccrta propicr principium illud rcflexum, quod in dubio melior sit conditio possidentis. V. Ncque dicas tertio , in dubio , an contractus celebratus sit in minori aetate. non potest rctandi beneficio restitutionis in intcgrum . ut docent communiter Jurisperiti, & Canonilis; quia scilicci cst in possessione contra ctus, non libertas ; ergo idem in casu noliro. Nam disparitas est liquida, contra ctus cnim superveniens est certus, at que adco in posscssione ; unde tibi incumbit probare minorcin aetalcm . si velis per restitutioncm in integrum alteri praejudicium inferre . At in ca- si nostro Pater c si in possessione suaelibertatis . a qua non deturbatur per dubium superveniens , cum nulli infe rat praejudicium , si sua libertate ut, tur , ut constat etiam ex casibus adductis. VI. Ex quibus fit primo , quod ILcet detur probabilitas, seu dubium p sitivum, quod vota fuerint cmissa an te subjectionem , adhuc possit Parens sive Avus, vci Tutor in vota person

lia Filii, s)u Pupilli impuberis . Cur

tor vota realia Pubcrib, Maritus vota

108쪽

De Votorum Uxoris , & Dominus vota Servi irritare ; quia praevalet in iis possessio cemia facultatis ea irritandi , ut docent

Sanch. , PalatiS , Dia. P. q. tr. 3. res

VII. Fit secundo , ut notant iidem Doctores , quod vota isthaec irritari possint, etiamsi dubitetur, an ea sint confirmata post. vel ante tempus su jectionis ; dum enim non constat ea post id temporis confirmata fuisse , Praevalet potestas dominativa, quae est an postesSione. VIII. Notandum tamen, quod si filius . servus , uxor propria haberenthona, de quibus libero disponere pos

sent, & dubitarent, num votum reale

emiserint de propriis bonis adimplendum , an vero de bonis Patris, Domini , aut Mariti λ dicendum cum Saninchea , & Palao praesumendum csse, quod de propriis bonis voluerint se

obligare; tum Oilia hic est communis usus vovendi in his casibus; tum etiam quia standum semper pro valore a-etus, quoad ejus neri potc st. IX Dillicultas demum est, Utrum

Votum a patre irritatum , eo quod dubitaretur, an esset post tempus pubertatis emissum, si deinde deprehcndatur vero post id temporis emissum fuisse, teneatur filius illud adimplere pVidetur, quod non: Sicuti votum castitatis in dubio, num fuerit castitatis perfectae, an castitatis conjugalis, a que adeo in dubio, an sit reservatum

Pontifici, si ab Diicopo dispensetur,

est simpliciter dispensatum , nec d bet ad Pontificem recurri, si deinde deprehendatur , quod votum illud erat castitatis perfectae Pontifici rese

vatum, ut docet Salach. l. q. cap. 6

n. 1 o. Et similiter si Consessarius a solute absolvat a peccato, in dubio, an sit reservatum, si deinde deprehendatur illud esse reservatum . non tenetur Poenitens supcriorem adire, ut

it rato absolvatur : Sicut etiam si quis Irritatione. IO3 absolutus sit ad cautelam a censera , irregularitate , &c. , ut notat Lugo disp. I 6. de Poenit. n. 83. , & dise.

Dicendum nihilominus cum con muni apud Sancti. eodem lib. q. cap.

3 a. , quod si post voti irritationem factam ratione dubii deprehendatur Veritas , videIicet quod votum post pubertatem fuerit emissiim, aut legitia

me confirmatum , tunc obliget, peis

rinde ac si non fuisset irritatum. Ratio est, quia actus potestatis dominativae patris non se extendit ad irritanda vota filiorum post pubertatem: Sicuti

si servus vendatur , quando dubium superveniens non impedit legitimam ejus nossessionein . & deinde veritas deprehendatur, venditio est nulla: in niversim enim actus dominii non sc e tendunt ad id, quod expresse non conceditur. Hinc articulo ultimo quaestionis praecedentis ii.VIII. diximus, quod in dubio, an es uod privilesium sit re vocatum, quin possit tale dubium vinet

possit quidem Privilegiarius uti frivilegio, eo quod non constet illud essercvocatum . Si tamen deinde deprehcndatur esse revocatum , invalidi si intquaecunque cx usu talis Privilegii pe severant et v. e. si quis habeat privilc-gium dispensandi in votis , aut absolvendi a reservatis, in clubio, an sit revocatum, licite utitur suo Privilegio ;Quod si deprehendat hoc jam fuissere ocatum, irrita censenda est ea dis. nsatio , aut absolutio a reservatis ;ideo haec tamquam indirecte abs tuta iterum sunt clavibus subjicienda, prout ibidem diximus. Quamvis autem Privilegiarius in dubio revocati privulegii licite privilestio utatur , expedit tamen monere de Inc sua dubietate illum, cum quo dispcnsset, aut quem ab- lvit , ut sibi consillat vel adeundo superiorem absolute , vel adeundo illum in hypothesi , quod privilegium

deprehendatur esse revocatum.

109쪽

ro4 i suo VT. Articulus III. X. Ad paritates propositas respondetur, quod Episto pus jure sito. &non ex Privilegio habet facultatem dic pensandi in votis, & Confessarius a solvendi a peccatis ; quando autem dispensatio in voto, & abBlutio ab , liquo peccato est reservata Pontifici , cum reservatio sit odiosa , stricte est interpretanda, & ideo non extenditur ad casus dubios , nisi id exprimatur

sicut olim reservabantur a Clemem te VlII. casus Bullae Coenae, etiam in dubio, num peccatum talein reserva tionem contraheret ac proinde in

casu dubio dispensatiρ . & absolutio

conseruntur absolute, Sc ideo detectaveritate adhuc valida est dispensatio, S ab lutio: At potestas dominativa non speciat ad patrem iure suo sicut nec Privilegiario competit jure suo privit gium dispensandi in votis, aut ab luendi a reservatis sed consertur illi jure positivo : cum autem jure P stivo tum conscratur facultas irritandi vota po1l pubertatem filiorum. quamvis in dubio, an fuerint postpubertatem emissa, irr:tari licite possint, eo quod stet in possessione talis potestas; deprehenta tamen veritate imritatio est nulla: Sicut diximus, quodve itio servi sit irrita , si deprehendatur, quod non esset servus, etiamsi valida fuistet in dubio de servitute . Sic etiam stiperior. qui legitime possis det Praelaturam fiam, quamvis de ea dubitetur , adhuc potest praecipere; sed si deprehendatur non esse legit, mum superiorem, ejus praeceptum nouamplius obligat : Esto valida sint veta jurisdictionalia superioris , quoties

ex errore commul I cum titulo col

rato superior tanquam legitimus habetur, ex lcg. Barbarius.

Utrum autum dispensatio in voto. aut in lege bona fide obtenta a Prae. lato judicante bona fide causam esse justam, valida sit, si deinde constet, causam non fuisse sussicientem p negat Salas apud Bossium n. I 68I., sed pr babilius amrmat Sanch. lib. 7. disp. II., S lib. q. silminat disp. 4 ., tum quia id fert recta Ecclesiae gubernatio, ut strupulis obvietur ; tum etiam quia in hoc casu facultas dispensandi late est interpretanda, ut diximus qu. S. ar. 3.; Ubi pariter annnotavinatis . quod dispensatio ctiam bona fide obtenta sit irrita ex defcctu cauis, si tacita fuit Fem ausa finalis, aut expressa fuerit

Ila , subintelligitur quippe in qualibet dilpensatione conditio illa , si prece.

110쪽

QUAESTIO VII.

De Conscientia dubia in materia Sacramentorum,& Censurarum.

Nonnulla paucis hac in re disceptabimus, quae passim occurrunt, cum euhactenus dictis facilis plurimarum disticultatum ad Sacramenta, &Cen. suras spectantium descendat resolutio.

ARTICULUS PRIMUS.

. . i

De dubiis ad Sacramenta pertinentibuS.I. V graviter peccaminosus abusus apud Aragnaι es alicubi receptus , quod obstetrices citra grave pericu tum mortis Infanses baptitaem. II. Non possunt sub conditione rebaptia αανι Infantes , de quibus prudens dubium non datur, quod obsetrix in iis baptiMandιs errarit. . III. Dubitans, an post mediam noctem biberis, num possi mane communia

care t

m. Num pum absolutio conferri, si du-bιietur de iurisdiatione , aut de casus reservatione 'H. An peccatum dubium subjiciendum si clauibus 8 Remissνe .

n. Sacramentum extrema unctιonis num

lide conseratur in dubio gravisa ruudinιs . si revera ea non fit

VII. uuandonam iterari debet ordo Pres, teratus in dubio de valida ejus

susceptione λVIII. Num sponsalia difulsi possint ab

altero ex sponsis, cui innotescιt δε-fectus notabitis alιerius sponsi, in dubio, an eo cosnιιο adhuc sponsalia celebrata fuissent t . Num possit peιere, aut reddere deis bitum conjux dubis a de Matriamonii. validitate ρ

M. Pliter discurrendum de petente illiacite debittim ratione vota castisati1, ac de petente illicite ratione duribit de valore conjugιi.

I. igitur primo. An licite re Lx baptiaentur in Ecclesia siubconditione infantes omnes, qui domi ab obstetricibus baptiZati sunt. ob dubium de invaliditate talis Baptismi pPraemitto hic, invaluisse jam alicubi apud magnates abusum valde reprehensibilem , & graviter peccantinosium . quod infantes, statim ac in lucem editi sunt, nullo periculo mortis assuI- gente, ab obstutricibus baptiZentur rCertum quippe est, obstetrices solum in cxtrema necessitate posse pueros baptizare, nec poste tale bacramentum illas ministrare. etiam in necessitate, si possit commode Sacerdos, aut etiam Parochus advocari, qui puerum bapti-Σet. Quod hic sit abusus graviter pe caminosus, docet Suar. disp. 3I . feci. A.,& alii apud Dicastit . . & Aversam . Et ratio est, quia fit contra prohibitionem Ecclesiae in re gravi . Immo Suarius ibidem docet peccare morta- lirer etiam Laicum, qui extra casuiri necessitatis de licentia Sacerdotis b, Pti Zaret ; cum non possit Sacerdos auteri hanc facultatem dare, & invertere institvuouem per se intentam a Chri-

SEARCH

MENU NAVIGATION