장음표시 사용
21쪽
6 Quaest. I. De Exs., O ED. Divin. Sesentis
Rursus Intellectus Divinus virtualiter emanat a natura divina; sed quod in Deo virtualiter emanat a natura est ejus attributum ; erso &c. Mai. probatur . omnis potentia operativa saltem virtualiter emanat a natura ,
seu principio radicali operandi. XVI. Quaeres secundo : An in Deo sit admittendus intellectus sub rationepotentiae intellectivae , an verb solum sub ratione actualis intellectionis
Respondetur, varie circa hoc etiam
D. Thomae discipulos opinari. mi enim inter quos praecipui sunt PP
Salmanti censes , Gonet, & alii in constituunt divinam naturam in intelligere actualissimo, dicunt, non dari i Deo intellectum per modum potentiae adhuc virtualiter distinctae ab actuali intellectione .: sed in eo intellectum , S actualem intellectionem realiter, &virtualiter idem esse. Qui vero constituunt naturam divinam per intellirere radicate , ponunt in Deo Intellectum per modum potentiae proximς
viri ualiter a radice intelligendi, & ab actuali intellectione distinctae. XUII. Huic opinioni libentius su
scribo: non enim ullum video inconveniens , ii in primo signo naturς concipiatur Deus ut ens a se, & radica- Iiter intellectivus , in secundo ut habens intellectum , seu potentiam proximam ad intelligendum, &in tertiou actu intelligens . Et probo primo, quia inter actum secundum , qui est operatio, & esentiam mediat ex sua ratione virtus proxime operativa ; sed
intellectio actualis est actus secundus , seu operatios ergo inter illam, & eL sentiam mediat intellectus , seu vis proximh intellectiva, Secundo. Ea , quae differunt definitione , in Deo debent virtualiter inter se differre a sed natura radicaliter intellectiva, virtus proxima ad intellistendum , & actualis intellectio differunt desinitione , ut per se patet; ergo virtualiter distinguuntur in Deo. Tertio . Principium debet differreis ab eo, cujus est principium , aer liter quidem, si sit principium forma Ie , virtualiter aurem , si fit principium tantum virtuale ; sed intellectus divinus est principium saltem viri uale intellectionis, quae , utpote vitalis , debet saltem virtualiter egredi a suo principio ; ergo &c. XVIII. Sed dices. Ratio potentiae derogat actui puro ; sed Deus est actus
purus , ergo in Deo non est intellectus. per modum potentiae.
Respond. , dist. maj., s sit potentia
Passiva , conc. mai. , potentia activa, subdist. , se juncta a suo actu , conc. mai., conjuncta , imo includens suum actum, nego mai. Esto autem in Deo ponamus intellectum per modum p tentiae , non tamen ponimus eum per modum polentiae passivae , & potentialis, sed purE activae , di semper conis iunctae , & includentis actum suum , nempe actualem intellectionem: & ideo non derogat puritati actus , cui
sat est , omnem actualitatem includere , esto eam sub omni conceptu non
XIX. Sed iterum dices. Intellectus per modum potentiae activae est causa
actualis intellectionis: sed nihil divinum potest habere causam , cum sitens a se ; ergo. Secundo D. Thomas
telligere Dei est eius essentia . & eius esse; atqui ementia Dei a nullo procedit ; ergo &c. Respondetur , dist. mai., causa vir tu alis, conced. mai., causa formalis, nego maj., & simi liter dist. min. , nego consequentiam . Actualis erbo intellectio in Deo non potest quidem habere causam formalem sui, cum stformaliter realiter ipse intellectus , Messentia Dei, potest tamen habere, imo de facto habet Intellectum Diviis
num , ut causam virtualem proximam ,& essentiam ut virtualem radicem sui, quia ita comparatur ad Divinum Inia tellectum , ut si ab aliquo formaliter oriri posset, non ab alio oriretur , cluam ab illo, nec in alio radicaretur , quam
in Divina Essentia, si posset in aliquo Diqili co by Coo e
22쪽
formaliter radicari. α Hinc ad secum dum dico, S. Thoanam solum velletas, quod intelligere Dei sit sua essentia ,& esse realiter, non vero quod sit sua essentia , & esse constitutive , nam
X. p. rt. qua I. IO. art. I. dicit de Deo ,
quod Mut suum intelligere est suum esse , itὰ suum veli s Sed non suum velle constitutivd , sed solum realiter . ergo non est suum intelligere constituistive , sed &c XX. Dices pranei ea . Omnis distinet m potentiae ab actu suo provenit ex insuilicientia , & potentialitate potentiae; sed intellectus clivinus nul- Iam tabere potest insufficientiain , &potentialitatem; ergo&cia Respondeo, dii . maj. pro prima parte , omnis distinctio orta ex limitatione provenit ex insufficientia , conced. maj., Orta ex ratione formali, subdist. , provenit ex inlutficientia negati via , Conc. mai., privativa , nego maj., &sim liter dist. min. , & nego consequentiam. Licet ergo in Intellectu Divino non possit concipi insuffcientia privati-Va , quae est carentia alicujus persectionis debitae, de de specie principii proximi, potest tamen in illo concipi in dicientia negativa , seu non sussi-eientix ad aliquid sibi non debitum ,
quia non est de sua specie. Sicut Intellectus Divinus concipitur, ut non sufficiens ad volendum , quia volitio non est debita, nec de specie intellectus Cum ergo actualis intellectio non sit persectio spectans ad speciein, seu ad rationein formalem potentiae proxime intellectivae , sed ad rationem ultimi actus intelligendi et ideo licet Intellectus Divinus concipiatur , ut distinctus ab intellectione , non concipitur. ut insufficiens, nisi insufficientia negativa . Ed vel maximθ, quos Diviti ux Intellectus, licet non exprimat actualem intelleolionem , eam lamen implicat , ω includit . Εκ quo apparet sil sita, secundae partis masOris, quia sola illa distinctio proveniteac potentialitate, quae est inter duo, quorum unum actu non includit ait
rum : quhd si includit actu , esto actu
non explicet, non est locus carentiae,& consequenter neque potentialitati . XXI. Instabis. Ut Intellectus Diviis nus concipiatur actus purus , debet concipi , ut excurrens usque ad ultimam actualitat eiu suae lineae ; sed ultima actualitas lineae liuellectivae est intellectio ; ergo nisi concipiatur , ut excurrens usque ad actualem intelleis elionem , non concipitur ut actus pu
Respond. dist. mai. , suae lineς quasi specificae , conc. mai. , quasi generi eae , subdist. , illam includendo, coismaj. , illam explicando , nego maj. ,& disting. min. , lineae intellectivae . quasi genericidi sumtae , conci mina squasi specifice , nego min. , & disting.
conseq., iat excurrens includendo eam , concia conseq. , explicando eam , nex
conseq. Linea intellectiva sumi potest quasi generi ce, & sic amplectitur quidquid ad lineam intellectivam pertinet, nimirum principium radicate . proximum, & actualem intellectionem . Sumi deinde potest quasi spe fice , ut
determinate dicit unum ex prae satis . Ut ergo quilibet conceptus intelleelivus divinus concipiatur actus purus, requiritur quidem , ut concipiatur ex plicans persectionem ultimam suae lineae quasi specificae , v. g. , ut concipiatur potentia proxime intellectiva cum omni persectione, & actualitate ait lineam potentiae proximae spectan te, non tamen ut explicans persecti nem propriam principii radicalis , velaetus ultuni, nempe intellectionis: sed
sat est , ut illam implicet , & inci
23쪽
Qius. I. De Mis., ct ED. Divin. Sesentis
DUBIUM II. An detur in Deo scientia verE talis.
6. I. Exeluditur a Deo scientia per motum habitus.
Scientia dupliciter accipi potest ,
vel pro habitu superaddito potentiae eam lacilitante , & proxime expediente ad actus scientificos , vel pro actu, seu actuali cognitione oscientifica, & sic delinitur cognitio rei Per eausam. aerimus igitur primo , an detur in Deo scientia per modum habitus divino intellectui virtualiter superadditi , an vero solum per m
I. Dico. In Deo non datur scientia per modum habitus virtualiter superadditi, & distincti a divino intellectu. Probatur. Formalitas habitus quomodocumque superadditi potentiς, ex sua ratione sol mali supponit in potentia imperfectionem , nempe insitis. eientiam ; sed in intellectu divino nulla admitti debet imperfectio ἔ ergo &c.
Major probatur. Habitus ex sua ratione formali, vel conseri , vel complet virtutem potentiae in ordine ad actum , aut saltem facilitat polentiam ad avium , ad quem potentia sine habituerat difficilis r unde potentie , quς habent omnem virtutem requisitam ad actum , nec sunt difficiles ad eius elicientiam , ut sunt potentiae vegetativae partis , & sensus externi, ut exisperientia docet , habitibus non indigent ; atqui utrumque horum supponit impersectionem in potentia r primum enim supponit desectum virtutis rsecundum desectum facilitatis in potentia ; ergo Sc. II. Instabis tamen prinid. Poneret, in Deo potentiam proxime intellecti vana virtualiter distinctam a principio radicali intellectivo nullam arguit im- .persinionem in principio radicaliter intellectivo . Secund3, ponere in divino intellectu intellectionem virtualiter dis inctam , nullam arguit in divino intellectu impersectionem , ut dic
nere in Deo se alitatem speciei virtualiter dis inctam ab objecto, nempe essentia nullam arguit imperfectionem . Ergo &c.
III. Respondeo conc. anteced. , negoeonsequentiam , & paritatem. Pro explicatione disparitatis adverto i seu potius repeto , quae superius diab. praeed.
. 4. observavi quod lichi inter aliqua praedicata divina possit salva persectione dari distinctio virtualis et inter illa tamen solum potest dari , quae pertinent ad lineas diversas saltem specieis subalterna , quorum distinctio non eκ imperfectione oritur , sed eκ ratione
formalit inter ea autem praedicat ,
quae spectant ad eandem lineam , tiquorum distinctio eκ pura limitatione oritur , si transferantur in Deum , nulla debet dari distinctio virtualis intrinseca . Hoc suppositio. Admitto, in Deo dari potentiam proximam virtualiter distinctam a principio radicali, inlellectioneni virtualiter distinctam ab intellectu , & speciem virtualiter distiniactam ab objecto, sine ulla imperfecti ne: quia principium radicate in sua linea principii radicalis non dicit principium proximum , nec potentia proximE intellectiva ex proprio conceptu ,& linea petit esse actualem intellectionem , neque obiectum ex propria ratione objecti petit in te digibilitatem proximam, sed solum raditatem. At
potentia ex propria notione potentiae proximae petit habere virtutem proxime completam , & expeditam, & sa-cilem ad suum actum , ideoque facilitas , seu complementum virtutis distinctum virtualiter a potentia , supponet et in potentia carentiam persectionis sibi , ae suae lineae debitae , &consequenter esset imperfecta, non solum negati vh, sed privative . Ex quibus colligitur , qudd virtutes sive intellectuales, sive morales , quae
24쪽
uae sunt in intellectu, vel voluntate ivina , non distinguuntur penes diversos habitus, sicut in nobis, sed so- Ium penes diversos actus , seu diversas terminationes eiusdem actus. Quare sicut scientia in Deo non nominat habitum , sed actum, it, sapientia , lumen principiorum , prudentia , & ars s Ium nominant actus divini intellectus; pariter iustitia , misericordia , aliςque
virtutes morales non dicunt habitus, sed actus divinar voluntatis. . II. asseritur in Deo Seientia per motum actus a priori. IV. r. Ico . In Deo datur scientiata
Iu actualis a priori propriE talis.
Probatur . Omnis persectio simpliciter simplex , & quae nullam in luo conceptu formali dicit impersectionem, poni debet in Deo ; sed huiusmodi est scientia a priori; ergo &c. Min. prob. Scientia a priori ex suo conceptu λr-
mali dicit cognoscere rem per causam ,
ει quoniam illius est causa , & quod aliter se habere non potest ; atqui hoc
modo cognoscere maximam dicit perfectionem , nimirum certitudinem , Minsallibilitatem cognitionis ἱ ergo &c.
portare discursum a cognitione cauta ad cognitionem effectus , & consequenter dicere duas cognitiones , unam causae, alteram effectus ex cognitione causae causatam et quae curth impers
ctio est in cognoscente, & Deum deis decens , qui unico simplicissimo in tui tu omnia cognoscit. Sed contra . Esto hanc imperfectionem habeat scientia , quae in nobis est , eam tamen non habet eκ suo lar- mali conceptu, & multo minus habeabit in cognoscente infinito, qualis est Deus ; ergo &c. Anteced. prob. Tum quia in An elis secundum communem consensum , de in anima separata , datur scientia secundum veram rationem sorma Iem scientiae et & tamen in illis
invenitur sine discursu . Tilm etiam se ut in homine invenitur scientia cum discursu , ita invenitur cognitio principiorum cum compositione ; sed cognitio principiorum est in Deo sine a compositione; ergo & scientia vere tali, sine discursu . Tum tertio , & a priori. Scientia ex sua ratione formali solum petit, ut
cognoscatur effectus per causam , seu ex vi causae cognitae; sed coxnitio adit ingens causam, de in causa attingens effectum, vere dicitur cognoscere 'emeiactum per causam . & ex vi causae, imo persectiori modo . quod enim coisgnitio attingens causam , non attingat effectum , oritur eκ limitatione, cognitionis, sicut , quod cognitio attingens subjectum , non attingat praedicatum et quia nempe species repraesentans causam non repraesentat effectum , & species repraesentans subiectum , non repraesentat praedicatum p, cum in Deo unica si species . nempe essentia repraesentans omnia- , in ea , & ex vi illius omnia Deus vere sciet absque discursu . Hinc D. Th.
hac I. parti q. I 4. art. . admittit in Deo
scientiam sine discursu. VI. Dices tamen. Esto de ratione scientiae non sit discursus larmatis , est tamen discursus viri ualis ; sed Deo requgnat discursus etiam virtualis , quia in discursu , vel est, vel concipitur ignorantia secundi, nempe ensectus pro priori, quo concipitur primum, nempe cause; ergo Scta Ma. pro
batur. Tum in Angelis, in quibus inveni iur scientia cum discursu virtuali , esto sine discursu rmati . Tum etiam , quia scientia petit , ut cogit scatur effectus ex vi cognitionis causae ; sed ubi unum cognoscitur ex vi cognitionis alterius , dari debet duplex cogniti O , quarum una sit causa saltem virtualis alterius; ergo de C. VII. Respondetur, distinguo mai. ω discursus virtualis obiectivus , concismaj., subiectivus , nego inai. Ad scientiam itaque eκ ratione lar mali scientiae non requiritur , nisi , quod cO
25쪽
.noscatur res per causam , & qu
niam illius est causa, seu illius causam esse ; Hoc autem salvari bene potest absque discursu virtuali, ex Parte subiecti importante duplicem actum virtualiter distinctum , alterum circaeausam . alterum circa effectum et uni-
ea entin simplicissim cognitio comprehentiva causae, vel principii, in ipsa causa , vel principio cognoscit effectum , vel conclusionem . Requiritur
tamen discursus obiectivus, qui in hoc consiliit , quod unum sit causa , vel principium alterius , & quod ut tale
Ad primam probat. , vel nego, in Angelo esse scientiam cum discursu virtuali subiectivo, vel eo admisso in Angelo , nego paritatem in Deo, pr pter excessum infinitum persectionis Dei supra Angelum. Ad secundam diit. min. , si ly ex visaciat sensum ιν sitivum, conc. min. , si faciat sensum intransitivum , negomin. GSnoscere unum ex vi cogniti nis alterius poteit facere sensum tranis stivuin , & intransitivum. Sensus tranis stivus est , quod ex eosnitione causae, prius saltem virtualiter cognitae , cognitione virtualiter distincta cognoscatur effectus . Sensus vero intransistivus est, quod eadem prorsus cognitione , qua cognosci Iur causa, cognoscatur effectus , effectus tamen ex vi causat. Ubi totus discursus eli ex paria te objecti, non ex parte cognitionum. Quare negari potera I ma Oret ad rationem enim scientiς non requiritur, quod cognoscatur enectus ex vi cognitionis causae , sed sufficit , quod cognoscatur effectus ex vi caulae , seu cognoscere, causam talis effectus cauissam esse . Haec responsio indicatur
cognoscit pin causam , quas prikι cogni tam , effectus incognitos 2 sed eos eos noscit in ea usa. Unde ejus cognitio es Ane discursu . VIII. Dices ulterius contra dicta . .
Cognitio causae, puta essentiae divinae,
pertinet ad lumen principiorum , coisgnitio vero attributorum, sicut & creaturarum pertinet ad lumen scientiae; sed lumen principiorum , & scientiae debent in Deo saltem virtualiter di serre ; ergo &c. Min. probatur. Lumen principiorum , & scientia respiciunt diversa obiecta sorinalia , illud veritates per se notas , ista veritates per aliud notas; sed actus respicientes objecta fornialiter diversa sunt in Deo saltem virtualiter distinisti; ergo&c.
IX. Respondeo neg. min. , ad probat. dist. mai., obiecta formalia , quς
sunt formalia comparate ad nos , corma j., quae sunt formalia comparate ad Deum , nego maj. Multa ergo objecta, quae sunt tormalia respectu unius potentiae limitatae, sunt solum materi Ita respectu potentis altioris . Sic sensibilia externa, quae sunt obiecta sormalia respectu sensuum externorum , sunt obiecta solum materialia respectu
sensus communis. Eadem ergo ratione veritas immediata , & per se nota,& veritas mediata , seu nota per a
liud , sunt quidem objecta sormalia respectu inteIlectus nostri , & ideo diversum lumen requirunt in illo , quia
ob ejus limitationem nequit unico Iumine attingere causam, & in causa effectum ; at respectu intellectus divini , qui infinitae virtutis est , & in
causa comprehensa omnem ejus effectum penetrat, obiecta tantum materialia sunt ; & propterea non multiis plicant in Deo actus adhuc virtualiter
distinctos ex parte subsecti, sed solum terminative , & ex parte obiecti. X. Sed instabis. Finis , & media sunt duo objecta distinguentia in Deo
virtualiter intentionem , quae est circa finem, ab electione , quae est circa media ; ergo pariter principium, & coninclusici erunt duo objecta formalia dis inguentia in Deo viri ualiter cognitionem causae , cognitione effectus . Conseq. probatur, quia sicut se habet
finis in operabilibus , ita se habet principium in speculabilibus.
Respondeo negando antee. Sicut enim
26쪽
bonitatem suam, ut ait D. Thom. r. p. u. Iv. art. a. , & ided sicut unico actu
eκ parte subiecti intelligit essentiam
suam , & in ea effectus omnes, ita intendendo finem , nempe bonitate suam, ratione eius vult, & eligit e dem actu etiam virtualiter ex parteo subiecti omnia media creata propter illam. Non quθd praeter suam bonitatem nibi aliud velit, sed qubd nihil
aliud mit , nisi ratione sua bonatat ιν . Sisust etiam intellectus divinus , Ite et
sit perficius ex hoe ipso , quὸd essentiam
divinam cognoscit , tamen in ea cogno
seir alia. Ita D. Thomas loco laudato ad 3. Et ad 4. ait : quod Aut intellia gere divinum est unum , quia multa non videt , nisi in uno et ita velle disinum es unum , O simplex, quia multa non vult, nisi per unum , quod ea bonitas
rose dicta supponit, unum esse notius altero, nempe principia eme notior conclusionibus ; sed Deo omnia sunt aequaliter nota ergp &c. Respondetur dist. mai. , eme notius
ex parte cogniti, conc. mai., ex parte cognoscentis semper , nego ma 1.: Ita D. Thom. qu. 1. de Verit. an. r. ad s. his verbis . Quamvis Deo non sit aliaqυid magis , vel miniss notum , si eonis Aderetur modus cognoscentis , quia eo dem intuitu omnia videt; tamen si eam Aderetur modus rei cognita, Deur erino his , quadam esse magir eun Ueibilia in se ipsis , est' quadam mini 1, sicut inter omnia magis en cognoscibilis sua essen-ιia , per quam quidem omnia cognoscit, non aliquo discursu , ehm simul videnda essentiam suam omnia videas . Undeo quantum ad isῖ:um ordinem , qui pa test attendi in divina tuniιione ex pa te rognitorum , etiam falvatur in Deo ratio seientia : ipsa enim pracipuὸ --nia per eausam cognoscit.
LI proprie talem , tum respe ctu omnium creaturarum tam prς sentium , quim suturarum , imo & pons bilium, tum etiam respectu suorum
attributorum. Probatur prima pars . Deus cognoscit creaturas omnes praeis satas in vera causa , seu per Vera causam ; ergo earum habet veram scientiam. Antec. prob. Ementia divina ratione Omnipotentiae est causa possibi. lium inferens eorum possibilitatem rEadcm ut adiuncta divino decreto, est eausa insallibilis suturorum , & existentium t Insuper est eausa exempla ris, & finalis cujuscumque entis par ticipati , silve quantum ad eme possibile , sive quantum ad en actualis ex iis flentiae; sed Deus cognoscit creaturas omnes per suam essentiam , ut modificatam , sive per omnipotentiam, sive per suum decretum ; ergo &c.
habere scientiam de ereaturis , neque prout existunt, quia sic contingentes sunt; de contingentibus autem non datur scientia : Insuper , cum sint variabiles , variari possiet divina cognitio . Neque prout sunt possibiles . Tum quia pro ut sic non dicunt dependentiam a Den ; effectus autem non cognoscitur in causa , nisi in quantum dieit dependentiam ab ea. Tum etiam . quia in causa universa limina , qualis est Deus, non potest cognosci effectus determinate maxime si sit causa excedens: qui enim cognosceret risit biialitatem in virtute Solis , non diceretur habere scientiam de homine. XIV Respondeo , quod creatura existentes, esto sint contingentes , contingentia opposita necessitati absolutς,
non tamen sunt contin3entes, continingentia opposita infallibilitati : supposito enim divino decreto in quo Deus illa cognoscit de productione illarum , B L in sal
27쪽
Quas. I. De Exs., ct Us. Divin. Scientiae
Insallibiliter existunt. Nec refert, quod sint variabiles: nam, ut docet D. Th.
quaest. 1. de verit. art. s. ad II., seientia Dei nullo modo varaatur , fecundum vMiationem scibilium . Ex hoe enim eontingis, quod scientia nostra ex rerum variatione variatur , quia alia , ω a- Ita eone tione eognoscit res praesentes , Proeritas , vel futuras , ω inde ea , quod , Sorte non fedente , illa roguitso , qua habebatur de eo , cum sederet , incitur falsa . Sed Deus eodem intuitu eois gnoseit res , ut pNsentes , praeteritas, vel futuras. Unde eaὸem veritas in intelleia
cta esus remanet, qualitercumque res va
rietur . Ηὶc praetereunda non est subtilissima D. Thom. doctrina t. p. qu. 14. arti . I s. ad primum, ubi reddens rationem, cur rei alio scientiae ad scibile non si variabilis , cuin tamen variabilis sit ad variationem creatura rum relatio Domini , & Creatoris , respondet. Quod Dominus, Θ Creator , ω hujusmodi important relationes ad creaturas , prout in se ipsi sunt , sed
felestia Dei importat relatronem ad crea
turas , si eundam quod sunt in Deo , qtita ferundum hoe es unumquodque intelletium in actu , fecundum quos essio intelligente. Res autem creata sunt in Deo inmariabiIiter , in se ipsis autem vaνiahιliter . Vel aliter dicendum es , quὸ i Dominur , Er Creator, hujuse
modi important relationes , qua cons quuntur actus , qui irateUrguntur ter ω nari ad ipsa/ emeatrarat , ferundis m quod
tiones varie de Deo die untiar , secundiam variationem ereaturarum . Sed scientia , ω amor , ω huiusmodi important re- ationes , qua tonsequuntur ocitar , qui intelliguntur in Deo esse : D ideo iuvariabilitis praedicamur de Deo.
possibilibus, dico, quόd licet creaturae mere possibiles non dicant a tualem , & exercitam dependentiam 1 Des, clim ab eo actu non eausentu T, dicunt tamen dependentiam signatam , eum contineantur in virtute divina , ut in causa potente it Ias producere ,& hae ratione in ea possunt cognosci. Esto autem in causa universali notia possit cognosci effectus deierminate , & distincte , quando illa causa universalis non continet effectum , secundum omnem rationem ejus differentialem ,& ultimam , sed tantum secundum rationem communem, ut contingit tria virtute Solis respectu risibilitatis ; secus tamen , si contineat effutium , secundum omnem etiam ultimam ejus differentiam . Sis igitur , eam essentiet Dei habeat in se qui quid pro mouis habet essentia euit eumque rei a teritur , ω adbue amplιu, , Deus in se ipso ρ test
omnia propria rognitione eognoscere. I rσ-pria enim natura uniuscujusque eon, sit , fecundum quai per aliquem modum divinam perfectionem partierpat . Ita D. ThOm. I. p. quast. I . art. 6. in corpo
Quod autem divina essentia sit causa excedens, solum probat, quod non possi esse ratio singula cognoscendi
per modum adaequationis , non Veroqvbd non possit aceipi ur propria ratro
uniuscujusqne , si eam de laeto contineat e & talis est essentia divina δε-
Deus habeat scientiam suorum attributorum probatur . COdnitio, qua attingitur res per cat iam viri ualem ,
seu per rationem formalem a priori, est vere scientifica; sed Deus sic cognoscit sua attributa ; ergo &c. Mai. eκplicatur in demonstrationibus Metapli Isicalibus , de Theologicis nostris, in quibus regulariter non utimur pro medio , nisi aliquo, quod est causa solum virtualis , seu ratio a priori . Min. vero sic probatur . Eκ divinis
attributis unum est causa virtualis alterius, ut immutabilitas , quae est causa virtualis ae terni tat is , & Omnia vir tua liter radicantur in divina eisentia ;sed Deus omnia sua attributa cognoscit in sua divina essentia; ergo Sec. XVII.
28쪽
XVII. Diees. Ut Deus cognosce rei essentiam suam , ceu causam virtualem & rationem a priori suorum attributorum , deberet cognoscere eam ,
ut obiecti vh distinctam ab istis , quia
nequit unum concipi , ut causa, aut ratio alterius, nisi concipiatur , ut distinctum ab illo ; sed Deus non potest
concipere egentiam suam , ut aui inctam ab attributis et cum enim non siit ab eis disti licta, conciperet illam aliter ac est; ergo &c. XUIII. Resp. dii . mar. , dii inerim actualiter, nego maj., Virtualiter , co: mai., & dist. min. , ut divi incitam actualiter, conc. min. , virtualiter nego min. , & conseq. Eito ergo Deus non cognoscat essentiam suam, ut distinctam actu formili ab attributis , am lamen cognoscit, ut actu virtualidistinctam ab eis e cognoscit enim , suam essentiam ita se habere ad attributa, ut nisi obstaret actualis identitas , ea formaliter radicaret, & quod attributa non aliam radicem haberent, nisi essentiam divinam ; hoc autem est cognoscere , essentiam divinam esse radicem virtualem attributorum , sussicientem , ut per ese scientifice a pri xi cognosci positiat attributa. . IV. RUoisitur de sciriMλι ὰ posteriori .
D Deo non dari scientiam aposteriori proprid talem, qua sive eκ
creaturis cognoscat se ipsum , sive ex attributis cognoscat essentiam suam , sed omnem scientiam in Deo esse ,riori. Diras habet partis. Plesima pro-atur . Omnis cognitio , qua Deus e gnoscit se ipsum , est cognitio coimprehensiva, & persectii sim.i ; sed si se
Ipsum cognosceret eri creaturis , aut Per creaturas at medium , talis c gnitio non ei set comprehensiva se . ,
sed imperfecta; ergo ἐκc. Mai. pλlet. Minor probatur . Deus non potest seipsuin cognoscere in , aut ex , Vel per
suos effectus, nisi eo modo, quo tria illis relucet , ac repraesentatur ; sed Deus valde diminute in suis effectibus relucet, & imperfecte per illos manisti atur; ergo &c. XX. Confirmatur primo. Si Deus cognosceret se ipsum in , vel ex creaturis, aut per illas: vel se ipsum cognosceret per species proprias illarum rvel per suam essentiam gerentem munus speciei. Primum est impossibile et Deus enim species creatas nequit re ei pere. Si autem secundum: non erit scientia a posteriori ; ergo &c. Minia pro hac secunda parte probatur. CO gnitio , qua Deus per essentiam suam se ipsum cognoscit , primario terminatur ad se ipsuin, quam ad creatu ras : quia essentia divina primario reis praesentat Deum , secundario creatu
ras ; sed scientia vere a posteriori ,
qua Deus ex creaturis , vel per creaturas se ipsum cognosceret , deberet prius terminari ad creaturas, ut me
dium , deinde ad se ipsum; ergo &c. XXI. Confirin. secundo , & roboratur hςc ratio. Illa cognitio, qua Deus cognosceret se ipsum in creaturis, vel ex illis, aut per illas et aut terminaretur primario ad Deum , deinde de secundario ad creaturas ; vel primarra ad creaturas , & secundario ad Deum . Si primum ἱ ergo non est cognitio Dei ex creaturis in illis , sive per illas , sed creaturarum ex Deo : ide ue non
erit scientia a posteriori , quia haec
deberet quodammodo a creaturis in cipere , & procedere ad Deum . Si secundum . ergo cognitio illa specificabitura creaturis: quia omnis cognitio specificatur a suo termino primario; hoc autetri in Deo est impossibile. XXII. At dices. Deus videt non
solum creaturas in se ipso , sed & seipsuin in creaturis ; sed dum videt creaturas in se ipso , habet seientiam a priori ; er κο dum videt se ipsum in creaturis, habebit scientiam ii porte
Respondetur, dist. mai. pro secunda parte, se ipsum in creaturis, eκ parin te
29쪽
4 Quas. I. De Exis., ED. Divin. Scientiae
te rei eognitς , & cognitione incipiente , se ipso, & terminata ad creatuis
gnoscendi, & cognitione incipiente a creaturis, & terminata ad Deum , nego maj., & conci m in. , eodem modo dist. conseq. Ut enim Deus videns seipsum in creaturis , haberet scientiam a posteriori de se ipso, deberet se videre cognitione incipiente a creaturis, & ad se ipsum terminata ; hoc autem modo se in creaturis non vi det , sed videt se in illis , quia cognoscendo creaturas in se ipso , cognoscit , se repraesentari per illas , anquam per vestigium , vel imaginem . Nihilominus ex parte eognoscibiatium potes s inquit S. Thom. ques. 1. de
modo ad suam essentiam redit, non quasi fuam essentiam ex rebias aliis eogn frons. Et in x. ad Anniba I. dist. 3. qu. 2.art. r. Beati s inquit J non cognoscunt Deum ex creaturiν , quia vident Deum pre fetentiam ; cognoseunt tamen eum in ενeaturis, sicut cis Deva se ipsum videa
XXIII. Replicabis. Deus potest seipsum cognoscere omni modo , quotognoscibilis est; sed est cognoscibilis
eκ ereaturis; ergo &e. Respondetur , majorem veram esse de omni modo non dicente imperfectionein , a Iioquin sequeretur , quod Deus posset se cognoscere modo discursivo, cum etiam hoc modo cognostibilis sit. Vel distinguo mai. , m do se tenente ex parte rei cognitae , conc. maj., modo se tenente eκ par te cognoscentis , seu medii cognoscendi, nego mai. videt quidem Deus ,1 e ipsum reprςsentari per creaturas , non tamen per creaturas tanquam per medium videt se ipsum. XXIV. Secunda pars asserti, nempe quod neque Deus a posteriori cognoscat ex attributis essentiam suam, probatur. Si Deus cognosceret esse tiam suam in , aut ex vi attributi iustitiae , non cognosceret e Rentiam
suam , quantum cognoscibilis est, α comprehensve; sed omnis divina cois snitio debet esse comprehensiva, quia infinita , & eognoscere essentiam suam , quantum cognoscibilis est ; ergo &c. Mai. prob. Si Deus cognosceret ensentiam suam in , aut ex vi attributi Iustitiae, solum eognosceret illam, ut est radix Iustitiae, non autem, ut est radix e aeterorum attributorum , quia
ex vi iustitiae non potest cognosci , nisi, ut radix iustitiae . Quod si dicas, quod lichi cognitio,
qua cognosceret ementiam suam in uis no attributo, & ex vi illius, non foret comprehensiva ementiae, benE tame dum cognosceret essentiam suam in omnibus attributis, & relationibus rsie enim cognosceret illam , ut radiiscem Omnium ; unde hoc modo poterit
admitti scientia a posteriori. XXV. Contra est . Adhuc in haesuppositione essentia divina non cran sceretur , quantum petit cognosci: na tura enim divina, sicut prim5 repr sentat se ipsam, & deinde attributa,& relationes, ita primo petit cognosci in se ipsa , & ex ipsa attributa ,& relationes ; quare sicut ex cognitione Omnipotent iae in omnibus possibilibus non sequeretur comprehenso omnipotentiae, bene tamen ex eosniistione omnium possibilium in omnipotentia : ita ex cognitione ementiae divinae in omnibus attributis , & relationibus non sequeretur comprehensio divinae ementiae, sed solum eκ cognitione omnium eorum in essentia. Non nego tamen , propterea Deum eognoscere ementiam suam in attribuistis eκ parte rei cognitae, sicut superius dixi, cognoscere etiam se ipsum in creaturis; solum eam non cognoscere dico , cognitione orta ex attriobulis , sic, ut attributa sint medium ad cognoscendam essentiam.
30쪽
De obiecto Seientia, s Inteluctus Divini .
DUBIUM I. An creaturae spectent ad objectum
primarium. . I. Resolatio negativa o
D quatum divini intellectus , &scientiae, non est ens commune Deo , & creaturis . Hanc assertionem indicat S. Thomas hic artu. s. , & expresse X. contrag. cap. 48. , ubi variis rationibus probat, Deum primo , & per se solum se ipsum cognoscere. Probatur. Si ens sic abs raettim , & commune foret objectum adaequatum primarium divini intellectus, Deus primario , &per se , non solum cognosceret ens inis creatum, sed etiam ens creatum , quia quidquid directe continetur sub obje-eto primario , & adaequato alicujus potentiae, vel habitus, per se primo attingitur a tali potentia , vel habitu ; sed divinus intellectus nequit primario , & per se attingere ens crea tum ; ergo Scc. Minor probatur ex D. Thoma Ioeo
citato am contragentes, Primo. Intelle-
Eius id soluin primo , & per se cognoscit, quod primo , & per se reprς sentatur per speciem , quae est illi latina ad cognoscendum a sed per speciem , qua Deus utitur, & quae est illi sorma ad cognoscendum , non reprςsentatur prim6, & per se elas creatum: speetes enim ista , & sorma, est essentia sua . non vero aliqua species creata et essentia autem divina solum repraesentat prim6 , de per se ens divinum, cujus est sor malis similitudo ,ens autem creatum illim de secundario , & ex consequenti , ut quid ab
eo participatum, & dependens; ergo
II. Secundd prob. min. Deus ne quit ens creatum primb , & per socrenoscere, nec ea cognitione , qua primo , & per se cognoscit se ipsum , alias eadem cognitione plura eκ ae quo, & ut plura, ac distincta cognosceret, quod repugnat, quia unica cognitione plura obiecta per se erimbcognosci nequeunt. Neque cognitione distincta ab ea, qua primo, & per se cognoscit se ipsum . Tum quia, sicut Deus non cognoscit ens creatum per speciem distinctam a specie sui , ita neque illud cos noscit cognitione distineta a cognitione sui. Tim etiam, quia alias Deus a cognitione sui mutaretur ad cognitionem alterius , Mquidem ignobilioris, Se sic mutaretur in pejus a III. Tertib prob. eadem minor. Si Deus primo , & per se cognosceret. ens creatum, divina intellectio specificaretur per ordinem ad ens creatum , quia , ut ait D. Thom. loco relato spe νatio intellectivalis speeiem , nobiliatatem babet, ferundum id , quod es per se , oer primo intellectum , qti m Boe Iis
ejus objectum ; sed impossibile est , quod divina operatio intellectualis speciem ,& nobilitatem habeat, secundum id, quod est aliud ab ipso , nempe enscreatum, cum sua operatio sit ejus essentia , quae ex se omnem persecti nem habet; ergo &c. f. II. Respondetur argumentis oppositis.
' sectissituo, qualis est divinus, debet assignati objectum persectissi
mum. ergo eris commune creato, &increato. Consequentia probatur. Ob
iectum persecti sumum est objectum universalissimum : quo enim nobilior potentia est, eo universalius obiectum debet ei assignari ; sed ens cominu