De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

r18 DE LINGUAE LATINAE

mauerant, ac insaniuerant; contumeliae ducentes loco, quod is sella ipsorum conuellere ausus iit: ita Reuchlino per totam vitam accerrime decertandum fuit cum quadam inhumanissimorum hominum Oerie, qui Thrologos se vocabant, oe neminem extra se dotitum putabant, ecclesiaeque fibi videbantur columnae s grauis os iureconsultos omnesque poetas taxantes I cuiusmodi characterem

ipse Reuchlinus posteritati scriptum reliquit i) ; contagionem in Agrippina Colonia coepisse commonstrans. cymam planissimo etiam aetatis eius mores expressit doctissimus, clarissimique inter Germaniae eruditos nominis vir, Nic. Gerbelius : id quod fecit verbosa plenaque eruditionis ac suauitatis ad ciuem suum Reuchlinum epistola h) cuius initium est: aQuem vero non pudeat scelera ii huius saeculi 2 suem 'rre non pigeat mores aetatis huius, plus quam ferreae 8 qua quum firmentem facere voluissent omnes bona litterae, astris etiam ipsis feliciter afflirantibus, repertae sunt foedissima Harpyiae, quae florem commodum emergentium frugum pestilentissimo

ci ibid. v. a, ubi elegantissma ad Iacob. Fabrum epistola molestias, quibus a Coloniensibus adfectus est, multis verbis explicat: unde non pauca ego sum

D lib. II epist. illustr. viror. ad Reuchi. C. a, b.

242쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 16 s

simo attactu adurerer sunt commolita. Verba, 'Vae sequuntur, egregia plane sunt, & lachri quam dignissima, sed plura, quam quae eX-cerpta adferri a me posse videantur. Plurimis interiectis, si1c pergit Gerbelius. Quod si quis alius extra i orum septa positus, v

cera Verrucasque eorum Pel summa acie te-

rigerit, proh Deum fidem, quam os isiud impudentissimum in arcum distorquent, quam rugis suspendesnt nasum Z in omnia conuicia parati, occisuri etiam ob unum aut alterum perbum, s quis timidior eorum obsequatur tyrannidi. Haec licet formidolosa satis videri Posset: animose tamen aggredi eam ausus est Reuchlinus, quum non tolerandum porro putasset, ut in scholis non impura tantum, sed perniciosa etiam docerentur a Theologistis. FIorum gregi bonus Reuchlinus cum

sociis suis ob id ipsum nihil fuit, quod bonus este studuit; ac nihil scire iis visius es , propterea quod aliquid recte sciuit l , vel quod

dem praefatione conqueritur Huttenus, ut, quando inter suos versatus sit equites, haud fit numeratus; ox iactatori s vero leguleis e& superciliolis Theol

243쪽

16o DE LINGUAE LATINAE

Hebraicarum litterarum semina in Germania primus iecit, & Graeca elementa populares docere perseuerauit. Quare pusilli &ipsa malevolentia ieiuni atque inanes eorum animi inuidia contra Reuchlinum exarserunt, quum paria cum ipso iacere se posse desperarent ; optimarumque litterarum studiosos,se Graeca & Hebraica primari OReuch- lino auctore didicisse animaduerterent :nec non Latinae ciuitatis senatum eidem triumphum contra humanitatis hostes decreuisle cernerent li). Cuiusmodi Reuchlinianae famae praeconia aduersariorum barbarorum superbia ferre non poterat, quum satis coniicere iis liceret, ornatioribus. doctrinis imbutam posteritatem puerilia ipsorum

eistis, siue indoctis doctis nemo ipsum agnouerit: quo factum dicir, ut nesciuerit, an ipse alicuius eo rum umbra osset, & vi se ipsum haud senserit, quoties isti studia sua praedicare, eruditionemque suam ac ingenia ostentare coeperint. quicquid enim in Reuchlini similibus erat. Omni contemptu Contem plius iudicat,ant. Sapere scilicet istis temporibus extrema videbatur dementia , & de his diei recte

poterat:

Summa rudes asini rerum Uigia scandunt: Maximus boe idis tempore venit honos ro nis A a nus, nullum tibi nomen habebis,ae omni Dretus desilueris ope. li Tob. Hessus lib. II epist. illustr. viror. ad Reuch-lin. y. a, b.

244쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 16I

studia, & aniles, quae per tot saecula viguerant, disciplinas contempturam fore. quando non vilius quid melioribus studiis traei re se putarant, quoties pro concione sordiadam aliquam fabulam, aut anile deliramentum, vulgi credulitate ab ussi, deblatrauerant m). Inde quum omne id, quod extra

farinam suam videbatur, contemnerent ac aspernarentur, factum est, ut detestandus liuor , homines istos adegerit, ut conatibus Reuchlini coniunctis sese opponerent viribus, laudique eius omni ratione, ac nefando& abominabili ea lumniarum facinore detractum irent, eiusdem euersionem nascentu eruditae doctrinae oppressionis tendentes; quum aegerrime & iniquissimis ferrent animis, existimationique suae magnopere simul timerent, quando eiusmodi doctrinam exoriri &. conualescere iam conjiciebant, quam ipsi penitus ignorarent n . Satis verborum re-

L perire

m) Huttenus in iam citata praefatione Nemini suo praemissa B. 2, a. licet auctor hunc Neminem suum in subiecta ad Iulium Pssuo epistola nugamentum adpellet, scriptum tamen & eruditum d lepidissimum simul deprehendet, qui illud cognoverit. Albere

Molnar inter Lusus poeticos excellentium aliquot ingeniorum Hanov. I 6Iq,8. recudendum curauit,

at eruditissima praefatio & elegans ista epistola ibi

non apparent.

Camerat. in Vita Ph. Melanchthonis p. II.

245쪽

161 DE LINGUAE LATINAE

perire haud potuit Buschius, quibus Reuch- lino Theologistarum furorem exprimeret, quem iureconsultuiti falcem in Theologorum mestem misisse fremebant ' ). O A Colonia ad Reuchlinum scribit Buschius o),mideres ora s vultus Theologistarum, talis es' surientis inuidiae species, talis est infamae delirantis visa eriles, inflatis buccis contrahunt supercilia, caperant frontem, lumina tragica quadam torvitate horris Icant, pallent, rubent,

. supent, gemunt, striduntque dentibus. Auid,

quod tanta sile tantaque ferturbatione concitantur , Ut etiam impiis quandoque vocibus non abstineant.

Nam quum in humanas & politiores litteras ita male animati essent homines, ut philosophiam humani atque diuini iuris sapien-;iam, vel alias etiam scientias, nec Latine dici nec explicari post e, statuerent; non ob linguae egestatem licet barbara & non Latina indies fingerent vocabula quum alias Latialia ad promptum habuissent, si modo perspicere dc cognoscere ea voluissent, vel etiam potuissenti sed quod humanas litteras, ut

246쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 163

harum ignari, doctrinas maiores impedire putauerant p . mirum ideo plane litterarum genus a Romana pictate alienum tractari a Reuchlino, palam vociferabantur veternosi sophistae: Graecum porro schismaticum eum declarantes, quo magistro interdime disciplinae contra ecclesiue decreta proderentur.

Et lim ipsa per tot barbara saecula furoris atque inuio iacula, turbidorumque affectuum fulminare tonitrua exstitisse, quae non in eos, in quos necesse fuerat, sed quos sibi molestos esse senserant, eiaculati sint, & quibus bonis auersis & perterrefactis soli rerum potiri voluerint vaferrimi hominum, eruditi verissia me adfirmarunt q). Quare ut primum Reuchlini & sociorum ipsius scriptum conspiciebant, accurate id legebant, inuestigantes, num haeresin saperet, dc statim, si quid minus placebat, enotabant. inde errata in articulos digerebant ; ut erant pensiculandis hominum sermonibus acutissunt iudicii. si quid vero offendebat,frontem contrahebant, labra exporrigebant, nasum suspendebant, nonnunquam ad ignem, ad . ingeminabant o. Atque ita quum priscis tempori L a bus

stola, lib. II illustr. viror. ad Reuch lin, Α, a. b. & Uulten. praef. Nemini praem. A

0 Hulten. in praef. Nemini praem. B, I.

247쪽

164 DE LINGUAE LATINAE

bus haereticus haberetur, qui dissenserat ab euangeliis, ab articulis fidei, aut his, quae cum iis parem obtinent auctoritatem: tum, simuli ac quis a Thoma distentiebat, haereticus vocabatur. Quicquid non placebat, quicquid non intelligebant Theologiitae, haeresis erat, Graece scire haeresis erat: quicquid isti non faciebant, haeresis erat s). At prudentissime ab seueris huiusmodi inquisitoribus, rigidissimisque exactoribus quaesituit suo tempore Peutingerus ss). Vbi ergo illa Hieronymiana, Ambrosiana, atque Aureliana eru

rium H Erasin. ep io, lib. XII, pm 88. Ipsius Erasmiseripta Thomistis ita inuisa fuissis Huttenus tradi dit. in praefat. Nemin. Α. 2, b. ut, licet summi viri laboribus nihil magis Christianum aetas ista habuerit, atque viderit, susurrarint tamen homines isti contra ea, fremuerint, strinxerintque supercilia &nasos suspenderint: adeo, ut Ilia rumpi iis credere quis potuistet, quoties Erasmi sociorumque eius scriptum viderint; ignauiae suae conscientia excruciati: qui hac sua arrogantia Herm. Nuenarium eo perduxerunt, ut hanc instituerit querimoniam in epist. ad Io. Reuchlin. cum huius, & Buschii Hurienique epistolis nonnullis exc. o calamitosam si ei sortem s o deplorandum ecclesiae statumi si Me illi eueniant, F non alios propugnatores, non alia prae- seria consequi posin, quam eiusce conditionis, male

sanos quosaeam ω ρbreneticos Deophantas, sophis

ea non catholica imbutos doctrinal

248쪽

rium Pιctauorum episcopum imitandum Miproponit Z quis Leonem Pontificem Maximum,

Frianum Martyrem, Lactantium Firmianum, Florentem Tertullianum, Aurelium Pru-Aentium , Proseerum Aquitanicum, Doncm Damascenum , Caelium Sedulium, Iuvencum Hispanum, Aratorem Subdiaconum, Seruium Aulpitium, Gregorios utrosque Nazianzenum

do Hssenum, Basilium, Athanasium,Origenem

Adamantinum ' Quaerendo pergit Peutingerus ad suae aetatis eruditos progressus, nominatim ad Mirandulanos comites .' quis Ioannes duos, Picum s Franciscum eius ex fratre nepotem, quis Marsilium Ficinum, vel aliaum quemvis solitioris litteratura Theologum imitari inter Germanos cogitut 8 Hi videlicet

omnes ac singuli pii eruditissimique viri haereseos crimine insimulandi fuissent, si sophistarum nostrorum de bono Reuch lino iudicium verum exstitisset atque incorruptum: qui diuini ingenii sui monimentis abunde declarauerat, se sanctissimorum istorum hominum virtutem atque eruditionem ante Oculos sibi proposuisse. Damnauerunt itaque Theologiitie, ut vere de iis Erasmus pronuntiauit, in recentium libris,quod in Augustino

aut Gersone non damnabant: quasi veritas CVm auctore mutaretur: illos, quibus fauebant,si legerunt, nihil non excusarunt,omnia

249쪽

166 DE LINGUAE LATINAE

torquentes: eos econtrario, quibus infens1 erant, sic legerunt, ut nihil non calumniarentur. Quid quaeris ὶ grauissimus doctissimusque saeculi sui Iure consultus refert 0, eumdem Reuchlinum summo ingenio & singulari doctrina virum, praeesarum philosophum, Iuris & eloquentiae consultum, de bonis litteris Optime meritum a Coloniensibus sophistis diuinae iasae Maiestatis esse postulatum praeter enim quam quod grauissimam in sedem Romanam instruxerit calumniam, eum

Plurimi igitur omnino euehendorum studiorum ratio constitit tam praeclare merenti viro: donec per maxima fortunarum Vitaeque suae discrimina effecerit, ut Germania resipiscere, & pueriles scholarum nugas desere re inciperet. Enimuero quum par esset, tempusque id postularet demum , magno Erasmo iudice u), ut Reuchlinus, venerandae senectutis homo, pulcerrimis suis studiis frueretur, & ex honestissiima iuuenilium semente laborum suauissimam caperet messem: quum conuenisset, ut vir tot linguis,

tot 0 Conr. Mutianus lib.II epist. illustr. viror. ad Reuc, lin. A. , b. to H. Buschius in epistola quadam ad H. Nuenar. -

250쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 167

tot disciplinis instructus isto velut aetatis autumno diuitem ingenii prouentum in uniuersiim orbem emunderet: ad quod laudibus fuerat exstimulandus, praemiis inuitam diis , studio inflammandus. exorti sunt,

quemadmodum vidimus, improbi isti homines, qui quum ipsi nihil praeclarum cssicere

potuerant, peruersissiima illa via gloriam adfectarant; ex friuolis nugis tantas concitantes tragoedias: ut peruertis, Pirehcimero id referente v), & sycophanticis istis sceleratisque machinationibus mirum in modum vexarint inclitum, & optime de Germania, optime de litteris meritum Capnionem: immo tantopere eum undique oppugnauerant, Vt tandem miris fraudibus Principis indignationem in eum concitarint: dc ut alii Ρrincipes, nec infimi nominis primates eius miserti miserabilem ipsius rerum statum vix sine lacrimis 3c vaticinati sint, & congemuerint x): quum optime nossent, Reuchlinum ιitterarum parentem & Hebraicae, Graecae & Latinae litteraturae apud Germanos instauratorem

esse, de omnibus bonis patriaque sua optime meritum, & pacatiori tempore ob nobilissi-

SEARCH

MENU NAVIGATION