De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

2o8 DE LINGUAE LATINAE

tantum litterarum uni viro superesse potuisse, inter tot curas distracto, & qui phirimam temporis sui partem inter iuris ciuilis pugiulares transmiserit. Quamquam enim fuerunt inter iurisconsultos aetati ipsius suppares, qui reprehenderunt, quod, veneranda &fructifera legum maiestate neglecta, ad steri Ita ista, & ut ipsi contendebant, inania diuo terit studia , quum neque amici boni consulerent, quod tot publicas priuatasque curas litterarum etiam degrauarit incommodo. Quamquam porro exstiterunt,quibus, quum sacras quoque litteras tractare ipsum cognouerant, leuiora, quam existimatio, aut legalis doctrina admitteret, versare visus est. quem milites non minus quondam deriserant, quum eum is castris nonnumquam libellos manibus tenere,ac inter bellicum furorem lenti-onioperam impendere,viderant s . Quemlibet tamen in hac tam ambitionis, quam lucri contemptione irridere facile passus est prudentissimus vir: utpote qui, nullum plane studium, dummodo honestum, bonoque viro haud culpandum fuerit, vile sibi exstitisse,

confirmauit: quum nec gloriam, cuius sati etas

ψ Pirekheim. epistol. dedicat. lib. ep. 2&6. Germanos enim adhuc tum persuasum sibi habuisse addit, Iisteris animum es minari virilem, nec quemquam ma- strenuum pariter ω eruditione clarum e .

292쪽

tietas ipsum tum tenuerit,uenari, nec diuinas quaerere decreuisset: Sperauerat simul, pa suros vicissim fore suaves istos viros, rigidosque censores, Pirckheimerum aliquantulum animo suo morem gerere, suisque non penitus aspernandis perfrui deliciis : praesertim quum nec ipse multivariis eorum inuidisset voluptatibus, & fata ita tulisse credidisset, ut, quum alius aliis indulgeret oblectamentis, ipse interim, tamquam plane a negotiis feriatus, in pistrino litterario sese torqueret,non sine bonae valetudinis dispendio, amicorumque obiurgatione, vulgi denique risu ac subsanna tione. Si qui vero conuiciis publice priua timque ipsum sunt insectati, velut Reu lini

flam: tantum abfuisse, scripsit s , ut ins

nas hominum contumelias , consarcinata

mendacia, & egregiorum Theologorum obtrectationes aegre tulerit sse, ut periculum o immi

s) ibid. ep. R b. quae scripta est ad illustr. Comitem

Hermannum de Nuenar. cui Luciani dialosum quemdam dedicauit. 00 in Append. epist. i p. oi, scribit: tantum abes, ut e referam 3 ReuehIinissa appeller, ut etiam maxime ob illius amicitiam glorier, viri, quem nec improbi laudare digni exissηt, possem ω ego contra insanientes insanire, ac non Iolum crimina, sed ειδεμ

mina iacu ari, utpote rhetoricis attritus exercitiis, nec alibἱ latior pateret campus, seu uberior daretur materia, e in veteratorum isorum vitam scelera

tam. moresque peruersos inuehi, seu eraseam ae sust,

293쪽

aro DE LINGUAE LATINAE

imminere sibi timuerit, ne eius rei gratia se aliquem esse putaret, &plus aequo sese esse ret : & ut eorum tam dicta, quam facta sempiterna potius obliuione delenda, quam ullis

.litterarum monimentis committenda: existimarit. Eo enim res deuenerat, vh optimus

quisque Reuchlini litterarumque hostium

conuiciis magis delectaretur, quam eorum praeconiis. Enimuero quum optimum, doctissimum & innocentissimum Capnionem laudibus extulisset Pirckheimerus, & a calumniatorum obtrectationibus vindieasset, ab omni plane scelere innocentem eum Ostendens : Germaniaeque nobilitatis decus , & litterarum columen, Hulte num plus aequo praeconiis decorasset: illas obortas adfirmat lacrimas, & has ipsas caussas exstitisse, ob quas non solum degener, impudens, contume

liosus, indoctus. sed etiam blasphemus, impius, dc haereticus sit appellatus t . Qualia inepta conuicia prohibere haud potuisse adseu rati quo minus ipse, quemadmodum olim in bellicis rebus Martialium copiarum dux fide-

nam eorum ignorantiam carpere Iuberet, verum ab

igi, ut imitator eorum ita, qui ob virulentam lingua rabiem merito reprehenaeuntur, & quae sequuntur. Epiit. I9 Hutieno fatetur: Nec mihi tam Lutheri quam Capnionis amicitia nocuit, cuius inimici pra-cipue me infestarunt. tin epist. dedicat. lib. p. a a Cp. g.

294쪽

1N GER M. FATIS CAP. IV. 2Ir

rit, ita tum in Reuchlinianis castris ordines gerens , non ignauus repertus sit αλεῖ&α

t0 ibid. ep. II, p. 246. mod si plura de excellentissimo Pirctaeimero cognoscere cupis, Lector, praeter citatum Rittershusi de vita eius Commentarium, sane quam elegantissimum, toties allegatos a me epistolarum libros, operibus ipsius subiunctos, euoluas velim. praeter enim eruditissimarum DeaeeatoriarumEpipolarum, litterataeque Pirctheia merae Abbatissae Disolarum librum, Familiarium librum miscetam, earumque appenicem ex Pirchhei-merana bibliotheca protraxit M. GoIdastus: qua opera posteros magnopere sibi devinxit eeleberrimus vix : excellentissimorum enim virorum libro isto miscello continentur epistolae. ut de ipsus Pirem Wιmersi quas ad amicos misi, & de Era.mi. quae Epistolico ipsius operi adiectae sunt, epististis nihil dicam ἰ quam plurimae optimi RevcbIHI, Io C spiniani, Henr. Lor. Glareani, Iulii 'lug. Ioaeis; Camerarii, Petr. Moselani, Hulder. Z ii, aliorumque, lectori sese ibi offerunt. de quibus idem prae dicari posse mihi videtur, quod de clarorum virorum ad Reuchlinum epistolis paullo ante adfirmaui. Temporis certe, in quod Pirckheimeri aetas incidit, facies, emendataeque religionis, ac renascentium in Germania litterarum conditio conspici ex illis pol est, magni ea propter, mea quidem sententia, facisendis, nec non dignissimis, quae a bonarum litterarum cultoribus legantur. ut illis, qui eas nondum legerunt, aliquem saltem istarum gustum darem,

quaedam inde excerpta me protulisse ectoobus haud displicebit, spero.

295쪽

2IE DE LINGUAE LATINAE

mis praestantissimisque disripulis: cuius viri schola cum equo Troiano non inscite comparari pollet: tantum simul de praecipuis D. Reuulini amicis, ac fidelissimis in asserenda litterarum apud Germanos gloria seriis. quorum epistolae, Reuchlinum tamquam oraculum ab ipsis aliisque consultum esse, testantur. In quorum ipsorum commemoratione

& breuior & longior iusto videri tibi potero,

benevole Lector: breuior,quod de tantis viris,quibus Germania tam obstricta etiamnum est, quam quibus maXime, pro merito eorum pauca admodum protulerim. at veniam mihi dabis, spero, reputans, me non Vitas celeberrimorum virorum conscribendas decreuisse, sed de Fatis linguae Latinae in Germania agere constituisse. id si cogitaris, ne iusto longior tibi tum videar, est, quod metuam. Sed tamen grauissimorum eiusdem linguae vindicum mentionem,qualiscunque ea etiam esset, faciendam existimavi. Hoc enim felix istud tempus est, in quod aetatem saam iu-cidisse , Ρirckheimerus tantopere gauisus est u): quo videlicet veteres disciplina apud Germanos reuiuiscere, litterarum sudia flor re, s omnes bonae artes in lucem prodire perint ; quibus breui uniuersos istos barba

ros Q Dedicator. epist. lib. ep. 33, pag. 2 6. & Familiarium epistolar. πPend. π. II. .

296쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 213 ros hostes profligari, pelli, & penitus e medio

tolli posse, censuit tum prudentissimus Sen tor ; ita, ut Germania non solum bellica laude, maiorum nobilitate, ac Romani imperii

praeeminentia excelleret, sed omnium etiam bonarum litterarum scientia, cunctarum disciplinarum eruditione, clarissimorum ingeniorum felicitate, illustraretur, celebraretur, decorareturque. Neque sequens caput obscure edocebit, minus frustra Pirckheimerum sperauisse, fore, ut explosa tandem omni barbaria, cultiores litterae ad Germanos re uerterentur, quibus, tamquam sagittis, confodi posse inertia pecora, crediderat , quae quum nihil, nisi foenum rodere didicissent,

Omnem lautiorem cibum adhuc erant asper nata. Id futurum, non tam sperauit, quam confisus est optimus vir; quum magnus Vndique emerserat eius aetate doctorum numerus, qui bonos auctores in lucem productos iuuentuti exposuerunt, Italorumque studio instigati praeclaro admodum popularibus praeiverunt exemplo. Quinam potissimum curae cordique id sibi habuerint, indicandum

putaui, reliquorum mentionem in sequens Caput reseruaturus, tam ampla enim atque egregia exstiterunt ipsorum merita, Vt omnis aetas celebrare ea, & Germania praestantissimorum horum atque salutarium maxime ci-

297쪽

rI4 DE LINGUAE LATINAE

uium suorum memoriam nullo non tempore recolere debere videatur. Haec tum quoque perpendas, rogo, Lector, quum in s quentibus verbosiorem paullo quorumdam optime de Latinis litteris meritorum homi

num mentionem a me fieri, cognoueris. Prius vero quam Reuchlinum toties hactenus a me nominatum relinquam, facere non possum, quin uno verbo referam, Germaniam communem suum praeceptorem Phil.

Melanchthonem eiusdem eruditioni ac disciplinae debere. Hic enim soli fere Reuchlino, quem cognationis necessitudine attingebat, profectus, quos in melioribus litteris fecit maximos, acceptos retulit v . Curis itaque, quas in tam egregiae indolis adolescente, si pendae plane deinceps scientiae viro, erudie do suscepit Reuchlinus, mirifice de cuncta

Germania promeritus est. De cuius amplissimis in Latinam linguam meritis ut dicam, rerum series infra postulabit. Nunc enim alia quaedam dicenda supersunt. &quidem de Hermanno Nuenario, Vir. Hult no, & reliquis Reuchlinissarum partium ant signanis, eorumque, erga Romanum sermo nem meritis, agendum mihi iam esset: sed quum inter hos ambos viros di Erasmum tam arctum necessitudinis intercesserit vinculum, Vt Q vid. Vita Reuchlini a Maio consa. P. I47.

298쪽

ut hic utrumque eorum lubentissime in gloriae evehendis litterarum studiis partae societatem vivus admiserit, ea, quae strictim de iis adducenda putabo, in sequens caput reseruare animus est. ubi ea etiam, quae de Reuchli- .no addenda forsitan videri poterunt, attingendi erit occasio. Antequam autem ad nouum hoc caput progrediar , subsistam paullulum, acerrimum hominum eleganter Latina lingua scribendi ardorem, Italosque in honestissima ac villissima re certatim ae-imulandi studium admiraturus. Si in illud etiam, quod animos ad gloriam ex iis studiis, quae non ita multo post contempta iterum esse videbimus, petendam inflammarit, breui simul inquisivero, operae pretium me facturum esse, arbitror. Equidem nemo facile inficias tuerit, ipsorum Romani sermonis vindicum scripta culintiora saepe ac perfectiora esse posse. neque id, quod Io. Sturmius adfirmauit M, negatum ego nolo, plerosque exeunte saecu- , Io XV puerilium studiorum formatores, Uiaros fuisse , in quibus maior bonitas fuerit, quam doctrina. Occupabant enim tum, inquit doctissimus Sturmius, adhuc litterarum gymnasia Alexander Grammaticus, re Petrus Hispanus, Dialecticus, re Tartaretur com-O me cx) in vita Beati Rhenani.

299쪽

m6 DE LINGUAE LATINAE

mentator, in Theologia plus poterant auctoritate Scotuae re Lyra, quam ii ipse scriptores, quos sunt interpretati. Id etiam quod ex Aristotele, re ceteris scriptoribus Graeca Philosophiae tradebatur, non solum verbis impurum, Perum etiam sententiis aut obscurum erat, aut deprauatum, aut falsum. Omnia haec ultro concedo praestantissimo viro. at ubi tradit: Praeter Rudolphum Agricolam , Agexandri Hegii magistrum, oe Erasmum Ro-terodamum, Hegii discipulum, Germania nihil magnum atque praeclarum in litteris viderat. sed tamen horum scriptis probabile est, s ex eius aeui hominibus intesilitur, istis exemplistum excitata fuisse adolescentum s iuuenum ingenia, ad maiorem non modo doctrinam,sed3 etiam sermonis atque linguae puritatem: non plane adsentientem sibi me habet: qui complures sane utriusque, & Agricolae & Erami, aequales hactenus nominaui, magnos utique dc praeclaros in litteris viros, ex Germania oriundos, Beato Rhenano natu grandiores. Magni profecto & in litteris praeclari saeculo XV exeunte praeter duumviros istos exstitere inter Germanos Rudolphus Langius, Lo. merariuε Dalburgius, & in primis Io.Reucri nus, qui non quidem magnus, sed summus utique in litterarum studiis exstitit: cuius

familiarium a me enarratorum numero fuerunt,

300쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 217

runt, qui Rhenanum aetato antecesserunt: Conr. Celtes eum antecessit, Hest. Bebelius, Mutianus Rufus, haud contemnendae eruditionis, optimeque de litteris meriti viri, &complures alii. Conr. Potingerus viginti, Br- lib. Pire heimerus quindecim annis Rhenano praestitit: homines omnem omnium laudem supergressi. Hermannus Buschius itidem, infra pluribus verbis a me laudandus, Rhenano quindecim amplius annis mit superior. Quod si vero, laudatorum iam virorum aetate studiorum litterarumque in Germania infantiam fuisse, quod idem Sturmius adfirmauit negaturus esseiri, ipsi sane refragarer veritati simplici omnibusque perspicuae. quae Ut perspicua magis redderetur, opera hactenus a me nauata est, non leuis forsitan plane, neque penitus, ut confido, spernenda. Neque Vero etiam eorumdem praestantium virorum monimenta horridius impolitiusque saeculum saepenumero redolere, negatum volo:

sed tamen, si omnes ipsa ista infelicia & barbara maxime tempora, quibus elegantiora stud ia vix eluctari tum in Germania coepe 'runt, accuratius paullo considerauerint, ne minem plane futurum, credo, quin optimorum Uirorum scriptis, quibus plurimum utilitatis Germaniae studiis vel sic accessisse cen-

SEARCH

MENU NAVIGATION