De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

r18 DE LINGME LATINAE.

sbit Erasmus y , .facile ultroque sit condon turus , libentissime insuper concessurus, eorum, quod ad Latinae linguae nitorem attinet, peruenisse Gern anos,quo longe paucissimos hodie peruenire videamus: quum tamen itinios plerisque industriae subsidiis destitutos fuisse, non ignoremus, quibus abunde nos hodie sumus instructi. De Reuulini cogitemus modo Breuilo quo , siue Dictionario. Grammatica quomodo comparata tum fuerit, ex sequentibus patefiet. Quando Latina lingua su m tantopere ego dilaudo, neminem existimaturum spero, me omnem 'humanitatem in diligentiore paullo eius cognitione positam esse, persua-ihm mihi habere. Linguarum scientiam vel maximam solidae eruditionis partem esse, cum eruditissimis viris statuo u): & si quis

citra linguarum cognitionem conetur sibi veram eruditionem comparare, hunc αδυνα- τοι Θηρῶν, cum iisdem credo , quum ea Omnia, quae in quoddam quasi bonarum litterarum artiumque praeconium congeruntur, ut hae ipsae quoque, veterum scriptorum a Latinis Graecisque auctoribus, tam soluta, quam numeris adstricta oratione editorum

libris

D in Ciceroniano, P. 379. Q vid. Conr. Ritterinus Commentar. de Vi a B. Piretaeimeri P. M.

302쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 2Is

libris contineantur Q. Neque eum Case lio, grauissimo censore, dubito, quin idem, qui linguis pulcre instructus intelligatur,eleganter etiam, & utiliter vitae cultui sit eruditus M. quare haud mancam & inchoatam Latini sermonis scientiam sufficere, sed certam, nec vulgarem eius requiri cognitionem, arbitror: id quod eruditissimi cuiusdam viri Verbis eloquar c): Equidem Latini sermonis Uum expetendum esse , omnes boni ad Pnum sentiunt: quippe qui tam late hodies rei, ut non unus facile usquam gentium angu-Lus reperiatur, ubi non aliquis sit, qui velLarine loqui sciat, vel certe Latine loquentem in- relligat. Si ergo sermo se tantopere probatur e quid es quod non eiusdem etiam ametur puritas P Etenim, ut in aliis rebus, sic in sermone etiam gratior est candor, re nitorpro-Frius, quam squalor re sordes aspersae ineptaoeputidae. pluribus quae huc faciunt, adiectis,

concludit: Si igitur linguam ipsam expetiamus Latinam, dementes simus, nisi eamdem desideremus puram re emendatam e quum ae adem pene sit opera recte aliquid docere, disie-

Η Ιoaeh. Camerarii orati de Studio bonis. litterae. A. b. M In Cohortatione ad Latinum sermonem paullo aecuratius discendum.

H Matth. Dresserus in Rhet. lib. III, praefat. P. m. ms, edit. Volet vis

303쪽

aro DE LINGUAE LATINAE

discereue, ac perperam. Non enim minore labore barbarus ac foedus sermo inculcatur, quam sanus atque eruditus. Nec aliter Exasmus statuit ; ubi simplicius multo ac facilius esse censuit, ut, quum barbare loquendi mille sint species, ac subinde nouae eXoriantur, Unam emendate loquendi rationem discant omnes, quam ut omnes barbare dicendi

formas singuli d . Quid, quod in omni

gente non modo pulcrum ac laudabile, sed plane ad rei tam publicae, quam priuatae con

seruationem atque incrementa necessarium

existimarunt quidam e), bona & perculta

verborum sermonisque quum proprietate tum elegantia uti. quae cura ubi omissa, stu-

.e . dium M de conscrib epist. p m Io. Nam quum Uu, velut nummi vocabula pnobentur, inquit Melanchthon in orat. de Studio Artium dicendi, Deciam. T. I, p.79t, receptis Utenaeum es, quae, quia Hoquentes homines, quas per manus pseris tradidere, sicuritate Uacant. Superiore saeculo quum sua sibi quisque verba cuderet, & peregrina Latinis miscerentur, eiusmodi constata es oratio, quae ne illius quidem aetat shominuus intestigi potuit. tantum abes, ut pseritas adsequatuν. Quis enim Scotum, aut bulas far - nae alium scriptorem hoc tempore intestigat' Deinde vix exercitatis mi prefiterint, necubi fructuram orationis ac phrasin violent: quae si vitiata fuerit necesse es orationem obscuriorem reddi. H vid. Ioach. Camerarii paullo ante citatam orati nem de Studio bonarum litterarum.

304쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. rardiumve remissum sit, magnos semper felicis ciuitatum status lapsus secutos ibi esse, statuerunt. haec facultas, eorumdem opinione, neque ita animaduertitur, neque tanta omnino esse potest in ulla lingua alia, praeter G ἀ- cam atque Romanam e in quibus licet omnis humanitas inclusa sit, earum tamen pulcri tudinem tantam simul esse, diiudicarunt, ut omnium, qui modo aspicere haud fuerint dedignati, animos mirabiliter percellere atque capere videatur , & ut earumdem notitia multis non solum ad famam & celebritatem, sed etiam ad honores, ad opulentiam, viam aperuerit. Vtriusque linguae praestantiam summamque necessitatem vel inde demonstrarunt censores isti, quod iis temporibus, quibus sepultae iacuerunt, nihil fere inter homines humanitatis umquam vixerit vigueri,que. etsi enim omnibus saeculis sapientia prudentiaque excellentes viros fuisse, negari

non queat i iis tamen, qui litteris istis tincti

non fuerint, nitorem quemdam defuisse, e politionem atque elegantiam, probauere; quibus si illa naturae beneficia accumulatae

essent, nihil praestantius, admirabilius nihil,

fieri potuisse, crediderunt. Iam vero quum duabus de caussis, quemadmodum S. Augustinus dudum nos edocuit, non intelligamur,

qua seripta sunt, scilicet si vel ignotis, nod

305쪽

αaa DE LINGUM LATINAE

non recte formatis vocibus res obterantur,consequens est, ut huiusmodi voces ex barbarie aut soloecismo obscurae regulis grammaticis rudia centur, quae si istis accommodari nequeant, e Foro Romano, tamquam sarmenta exsucca

eiiciantur.

Quod si autem fuerint, quales plurimos hodieque esse scio, qui, eruditissimis his viris

haud assentientc., statuerint, Latinam lin- .guam dignam non esse, cuius nitorem con sectando tempus, rem carissimam,perdamus, grauioribus saltem ac utilioribus rebus cognoscendis praeripiamus: & qui in eruditionis exaedificatione ordine insti tuenda sermonis studium velut fundamentorum locum obtinere negauerint, ita, ut ab hoc discendi initium fieri oportere non putent f). His nihil plane, nisi Agricolae, Reuchlini, Dalbu gii, Pirc heimeri, Peutingeri, exemplum op ponam. quorum singulorum. studium Latinae linguae inimicos conuincere poterit, tantum abesse, ut plenior linguae cognitio impediat quemquam,. quo minus doctrinam reis rumque maiorum scientiam assequi queat, ut hanc quam plurimum adiuuet. Ipsi isti dereliquo inimici videbunt, ne suo etiam eXem plo comprobent, artem non habere osorem,

nisi

306쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 223

nisi ignorantem. Sin autem alii fuerint,qui obiiciant, faeculum, quo Pirckheimerus viis xit, praeter hominum studium quaepiam habuiste,quae aetas nostras non habeat: tale scilicet aliquid, quod studium illud incenderit. his tantopere ego haud repugno: ipsis potius laudatorum virorum testimoniis, quid inflammarit discentium animos, declarabo.

In quae tempora vita ac Pirtus cuiusque i cidat,plurimum omnino referre, Conr. Celtes

verissime quondam dixit. Illa tempora, in quae praedicatorum Virorum vita atque virtus incidit, eo nomine felicia putanda esse, censeo, quod optimus litterarumque amantissimus Princeps imperio Germanico tum praefuerit : cuius illustri exemplo quamplurimi Germaniae Principes sunt commoti, ut pro auctoritate, qua quisque pollebat, litteras interris suis quam maxime voluerint subleuatas; barbarie, ut loco tamdiu occupato ge . mens tandem cederet, coacta. Ρersuasum sibi tum habuisse videntur Germaniae princi pes, curam in euehendis litterarum studiis ab se positam non minis laudis & sibi & patriae comparare posse, quam militaris rei gloria i antea peperisset. cuiusmodi opinionem O uti Augusti & Caroli M. exemplum in primis confirmare potuit: neque viro opinionem

hanc ipsos fefellisse, arbitror. MAXIMILIA-

307쪽

αχή DE LINGUAE LATINAE.

NVM I.omnium certe liberalium artium m ximum amatorem fuisse, inter omnes constat, qui praeter vernaculam & alias exoticas linguas, Latinam praecipue optime calluit; qua C. Iulii Caesaris exemplo rerum ab se gestarum commentarios conscribere instituerat: Horum partem quum aliquando Pirckhei- mero praelegendam curasset, pro singulari sua erga cum clcmentia, qua omnes eruditos

dignatus est, ex ipso quaesiuit, quomodo equestre Latinum sein Reiter - Lateis) placeret E) : Pir heimerum enim apud Imperatorem gratia sitnul &auctoritate tantum valuisse, Erasmus testis est g), ut vix cuiquam fuerit secundus. ALB E RTVS Archiepiscopus Moguntinus, eruditorum litteris ac sua

in Danielem, quae etiam T. II Declam. p. 2ῖ2 seqq. legitur, scripsit: Nulli Regum aut Imperatorum optia morum apud Graeces, aut Ronanos in omni genere laudis secundus. in ipsis castris etiam legebat 9 cum doctis non modo a religione, deque omni ratione regendae Reipub. sed etiam is leuioribus artibus comis mentabatur, de derum motibus, de aliis naturalibus e ausi, de historiis. Nuda res erat, quae quidem digna esset hominis ingenui cognitione, in quam siti non intenderet animum vide eiusd. Melanchthonis orationem funebr. Maximiliano Caesari dictam eod. T. P. SSI seqq.

308쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 22s

virtute, propensoque in optimarum artium vindices studio,in memoria hominum etiamnum vivit : cuius laudes optimus etiam

Reuchlinus fuse est persecutus h : utpote

P quem

M in praefatione, qua S. Albanasi de variis Quaesionibus librum .x Graeco in Latinum ah se traductum.& adnotationibus illustratum, Hagen. ap. Th. Ans-helmum ist9, 4, Alberto nuncupauit: & qua uniuerse controuersia cum Coloniensibus Theologistis ob si orum libros comburendos susceptae historiam late est prosecutus. ubi inter plurima praeconia hoc quoque legitur: quod summa quaeque meruerit ALbreti in De FbHis ingenii magnituis, frequentis maoptimarum artium exercitatio, doctis ma totius sacrae theologiae iurisque cognitio, elegans incen F consuetuis, praecipua re isto, 9 θmnium, quae moribus Iaudistis mis insunt, perfectis, moderatio cum summa humanitate Hsciplinaeque studio 9 ΘΓ a pru sentia ad quem ceterisGermaniae princip/lus litterarum amantiorem omnes, qui Aoctrina, coninio, Moquentia

polleant aditu perfacili obtento conueniant. Postq uam Huttenus Nuenario in epistola quadam ad ipsum scripta confirmauerat, dici non posse, quam Consultum vellet Princeps studiis: cuius ut aliquid ρ nes te memorabio fit, periri t. accipe rem facetam,

μή quae documento erit, quia δε hoc Principe speran mit. Quum iEP obtulisset Stromer omni conuicioxum genere refertum Ebrum Pepericorni, ariuersum C monis amicos, legit guttaem, Ied lectum. ut ad inem forte con Merat, impurissma Iudaei nebulonis male ina detestatus, επ hoc omnium semiorum memoria dignum apophthegmo praefatus rbic pereant, qui sic loqUuntur : flamma iniecit.

309쪽

226 - DE LINGUAE LATINAE

quem pientissimum clementissimumque

trem veneratus erat. Postquam Conr. Peu-

tingerus, FRIDERICVM Saxonia Ducem at- ῆque Eleίtorem in disertissima quadam sad Conr. Mutianum epistola ad se scripsisse M firmauit, mirificeque eum laudauit, bene ' gentium N praecipue eruditorum Maiestatem atque Numen eum appellans, addit: M: -- dum Germania nostra hos 2 similes conge=' nolet flores, bene re maioribus reposteris sultum fuisset. ex Germanorum enim gestis la facile perseiceremm multa, quae decori eorum

oe ornamcnto accederent. Haec torpore alias

s desidia s incuria obliterata iacent. Erasmus Musus in arissimas ea propter fore censu-Pit i , nisi tanti herois merita monimentis consecraturae essent numquam inter morituris : cuius auspiciis feliciter apud Germanos loruerint. Ad ipsum Erasmum quod atti- , net, is ccrte, postquam cognouerat, quanta animi propentione bonis litteris, cum et ris inscitiae patronis adhuc tum digladia . tibus,

Quae omnia pem faciunt nobis, eo, quo leuimus eka 'F endi. Siromerus iste Aurbacchius, Medicinae doctor celeberrimus, ab Hulteno Zc Reuchlino imperi se pastim collaudatur: quorum hic ad ipsum AI-burtum, cuius archiater fuerat Stromerus, epistola, V Hoquentiae sudiosis Maecenatem eum exstitisse, Praedicauit.

310쪽

IN GER M. FATIS CAP. IV. 227tibus, Aueret 'idericus, in monimentis suis tantopere eum praedicauit,ut ex solis his plus

quam heroicarum Virtutum, quas cuncta Europa in eo admirata erat, Verbosus satis panegyricus confici posse videatur. In primis illud beneficium, uti par erat, magnifice laudauit Erasmus h), quo uniuersam.Christianam rem perpetuo sibi devinxit optim9Princeps nouae scilicet schoia Wittebergae fundatae consilium. quam quum perpaucis annis ex rara frigida-

rus, qui ad Hieron. Emiserum in praefatione, Lucrari Rhetori Latine ex Graeco translato praem. dedicator. epist. II, p. 2 6 scripsit: Vt reliquos suae brumpraetereamus refociliatores, nonne sitas, is mi illi Saxoniae Duces, quamuis maiorum titutis uiso sint O gnes, opibus tam potentes, animi , corporis δε-ribus perinde fortunati, et i nibia ad tam ab olutum felicitatis cumulum adui posse videatur. intra Me. tamen litteroria instauratione immortalem, veram ct namquam intermorituram si peperere eloriam. Quam enim maiorem, firmiorem. 9 honsessorem sui memoriam, magnur ille Romani Imperii Elector Fri- Aericus Saxoniae Dux incomparabiais retingaere ρο- tuisset, quam latim tamque egregiam Academiam eriore, quae etiam cum priscis AIis contenderet, praesentium vero nudi infrior, psirimis est superior. &quirim caeli quis stellas antea numeraret, aut tot δε- ais morum Dirorum merita praeconia celebrare posset. Hoc nullo non memoranesum aevo, primos fuisinitenbergenses sapientes, qui pos tot saecula oculorcperire, verum a fiaso dignucere, ω depravatam

tbilosep ndi ratiovem a Chrisiana Theologia se

cerne re inreperint

SEARCH

MENU NAVIGATION