De linguae latinae in Germania per 17. saecula amplius fatis, ab ipso tempore, quo Romanorum arma et commercia nonnullum eius vsum intulerunt, ad nostram vsque aetatem, commentarii, auctore Iacobo Burckhard ..

발행: 1713년

분량: 651페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

138 DE LINGUAE LMINAE .

Campano tantopere detestatae, confiniis nati, exemplum sapientissimam Thom. Bartholini adfirmationem fὶ comprobare potest: Nulli nationi nouercam naturam esse, s ingeniorum diligensia amatur, si latitantes igniaculi bonarum rerum assidua ventilatione susciarentur. Tantopere suscitauit Scioppius igniculos, ut ipsi Itali miram atque exactam eius in aliorum scriptis aestimandis, & ad Latinae orationis censuram exigendis iudicii vim

non satis suspicere potuerint y . siquidem

eam reconditae eruditionis partem, quae Latiani sermonis aut caussam exigit, aut munditiam obseruat, omnium perfectissime explicasse iudicatur g is Francisci Sanctu, Bro-cen sis, vestigia secutus. Huius Minerua, siue de lingua Latina caussis libro, omnem accuratiorem suam eiusdem linguae cognitionem ultro debuit Scioppius. Nam postquam in puerili sua aetate nullam grammaticam Latinam didicerat, sed octo iam annos natus post nominum verborumque declina- . tiones memoriae mandatas ex quotidiana Latine loquentes audiendi, loquendique consuetudine tantum profecerat, ut quicquid aetatis illius usus posceret, Latina lingua enuntiare dissert. II de Libris legendis p. m. 3s.' Oct. Perrarius Prolus. XIII, p. Iz7. s ill. Gudius cit. l.

622쪽

IN GER M. FATIS. CAP. VIL 339tiare posset; & postquam adultior factus asin

sidua optimorum auctorum lectione eam Latini sermonis intelligentiam consecutus sibi visus erat, ut, cur cognoscendis grammaticorum praeceptis quicquam Operae consumeret, rationem nullam esse, putaret: in

Sanctii demum Mineruam, quum in Hispania commoraretur, incidisse se, scribit h ;qua eo adactum se fatetur, ut per otium vete. ram, compluriumque recentiorum grammaviticorum libros euoluerit, diligenter exploraturus, quo iure isti Sanctio vapulassent: ineuius videlicet libro aliquot errorum millia grammaticis istis impingi, acriterque exagitari, compererat. Quum iure a Sanctio tot exagitatos cognouisset errores, eius grammaticam tanti fecit, ut hanc ex Salmanticensiacademia Romam ab se allatam esse, mirifice

semper sit gloriatus i): quippe quam tan

tam facilitatem, & tam certam regularum rationem habere, censuit, ut rem prodigii simialem omnibus videri necesse esset. Sanctii huius

hy in praefat erammat. philosoph. de veteris-no Grammatica Latine origine. 0 eel. Perrionias in. praefat. in Sanctii Mineruam risere , ipsam hanc Mineruam ab Duce Alcataeo, Hispanici Regis legato. Romam deportatam, in Seioppii peruenisse manus, qui eam multis ornatam laustibus, notulisque suis auctam Patauino iterum prelo subieceri . h

. Diui ipso by Cooste

623쪽

1 o DE LINGUAE LATINAE

huius, qui ob immensam operam molestiaminque, in purgandis grammaticorum doctrinis, ceu sordidissimo Augiae stabulo, deuoratam, Aur Hspania suae Hercules nominandus quibusdam videtur h et Huius, inquam Sanctii vestigiis inhaerens Scioppius, quum ea, quae acceperat, passim in grammatica sua philosophica, aliisque acerrimi ingenii sui monimentis, illuminasset, multa praeterea monstra confecis iet, multa grammaticorum somnia explosisset, inueteratam plurimorum verborum peregrinitatem exterminasset, ac plures alias veterum frustrationes, & varia commenta, quae ne Sanctius quidem olfacere potuerat, ostendisset, in grammaticis nugari

tandem desiisse paUm homines, prudentes armbitrati sunt. Summi certe viri vivo Sciopinpio gratiam habere numquam cessarunt, quod ipsos opera ista a timore vindicasset, quo manum prius, quoties Latine scribere

aggressi essent , contremiscere sibi sensis,sent l . Maiores, & immortales plane graeritias habuissent Scioppio Latini sermonis studiosi, si Thesauro suo, siue Romanae eloquentia

Promptuario, cuius summam cunetis Europae excitauerat exspectationem, eos beasset. at

k ili. Gudius in praefat. Seioppii grammaticae philo- soph. prae o l) vid. cit. Scioppii praefat. in grammat. philosoph.

624쪽

IN GER M. FATIS CAP. VII. s I

Thesauri huius exspectationem aeque inanem fuisse, ac illius, quem Stu ius promiserat, dolendum sane li). Ex sua de reliquo

communicata grammatica arte tanto gaudio Italorum quosdam elatos esse, ipse Scioppius adfirmauit, ut eam vulgatam propemodum nollent, qui se non alia magis re, quam caussarum linguae Latina tot saeculis ignoratarum scientia, a litteratorum turba secerni, longe- que ceteris anteire, sibi persuaserant.

Vtinam vero Sanctii atque Scioppi praeclara in Latinam linguam merita tali exstitissent

il) in Indiee librorum Gasp. MIoppii, quos de Latinaee linguae, & litterarum praesertim humaniorum stu- dio conscripsit Grammaticae eius philosophicae Praemisso, haec de Thesauro isto leguntur: Thesaurus Ssonianus , siue Romana eloquentia Prom ptuarium Auctores quibus in hoe promptuario Scion. perpetuo usus es, M. Tullius Cicero, M. Accius Plautus, P. Terentius. Quibus frequenter Usus es, T. Lucretius Carus,' Cornelius Nepos Titus Liuius. Muibus Marius usus es, omnes PbEo- sopbi, Medisi, Oratores, Iurisconsulti oriri d Poeta Latini: ex his enim nomina ει omnium fere rerum appetiationes excerptae heis Ieguntur. ius operis quia summa es omnium litteratorum hominum exspectatio , ne nimis facili spe ducantur, monere visum es , hactentu nibia certo promitti pse , sed exspectari 9 quotidianis votis expeti ab humanitate releberrimi viri Io Michaelis Pierν-rii antiquum ms Patavii metna om laude purii

Aocentis.

625쪽

sM DE LINGUAE LATINAE

tissent saeculo, quale, quod ad flagrantem di, scendi cupiditatem attinet, illud in Germania nostra fuit, in quod Reuchlini atque Melanchthonis aetas cecidit. Hanc firmioribus istiusmodi destitutam subsidiis eo per incredibile studium adscendisse, quo aetatis nostrae, quae talibus omnino adfluit, paucissimi peruenisse se, gloriari queant, omnem posteritatem miraturam, puto. Quo minus vero

Germani tot. subsidiis instructi eo peruenerint stiperiori saeculo huius prohibuit genius; quo nempe boni homines, amplissimi Gudii

testimonio, iterum Papulabant, & nomen Grammaticus malum denuo putabatura qua labe dum complures alii mox inficiebantur, omnis adolescentia virtuae eidem amplissimo

viro sensim exstincta visa est. Saeculi sui genium ipse Scioppius nobis adumbrauit m , quo merito ambigi potuisse, credidit, an tanti esset, multum temporis ac laboris in Latina linguae studio impendere : neque Ve ro illi, cui res angusta domi fuerat, ad id faciendum hortator & auctor exstitit Scioppius: nisi illorum haberi is voluerit numero, qui gloriam ac nominis claritatem lucro potiorem ducant. caussam vero, cur politiores litteras interius docti cum rei familiaris an-

626쪽

IN GER M. FATIS CAP. VII.

gustiis luctati sint suo tempore, hanc tradidit n : Principes nultam litterarum gustum

habent, neque quicquam cuiquam temere laringiuntur, nisi quo vel voluptatis sua, vel ptii tatis administro uti queant. Palam tum suisisse, audacter porro pronuntiauit Scioppius, maiorem eorum partem, qui vel maximis in ecclesia dignitatibus praefuerint, dc unctissimis episcopalibus atque sacerdotiis usi sint, quantulacunque iuris ac legum notitia tincti, ad amplissimos honores opesque peruenisse: ceterum Hebraice, Graece, ac Latine indo Elissimos, tum sacrarum litterarum non magis, quam Scythici, aut Iaponici sermonis intelligentes eos fuisse. In Italorum cum pri mis aetatis suae mores sic forsitan inuectus est Scioppius. apud quos satis doctum isto tempore iudicatum esse, Ferrarius commemora uit o), qui longa atraque tunica indutus, sacris destinatus, vel initiatus fuerit: nam licet vix litteris tirocinium quispiam posue-i rit, nec cδnones grammaticos cognitos satis habuerit, magistrum tamen eum visum esse, 8c quidem venerabilem maxime. An vero

Germani graui iniuria adfectos se conqueri

potu i in) ibid. Se igitur exploratum habuisse, adfirmat. - . . quomodo bona mentis soror sis paupertas, quod innex ille apud Arbitrum scire se, negaueriti

627쪽

potuissent, valde dubito, si Scioppius de ipsis

nominatim intellectum voluisset, quod de saeculo suo generatim sci ipsit. Plerorumque omnium iudicio opes cumulare, hoc demum es scire Etteras, re quemadmodum est apud Platonem e Multi in hoc consentiunt, seste . tem in primis Ivi ipsi sapere oportere e huius autem haec summa est, ut argenti quam plurimum acquiratur.

Quando tamen Scioppius Germaniam e ruditis ciuibus non plane aetate sua Orbatam, probos quosdam & eximia doctos iureconsultos habuisse, confirmauit, Ob. Gifanium atque Conr. Ritterah sum in primis intelligi ab eo, autumo, viros de Romana lingua, Veteres au- . ctores emendando eruditisque obseruationibus illustrando, optime meritos, tum quidem, quum Scioppius illud adfirmauit, iam defunctos: utpote quos extremo XVI iaculo, & ineunte XVII floruisse, nouimus. Vestigia eorum secutus est Georg. Richterus, alii Gitanius Belga quidem natione fuit, at in diuersis Germaniae academiis bene multos annos docuit. cuius in Lucretium Carum Coc tactaneis se primum ad sudium criticum ita perductum esse, professus est Scioppius, ut, quicquid in hoc deinceps viderit, isti potissimum Indici acceptum referre necesse liabue-. tittit

628쪽

-N GER M. FATIS CAP. VII.

tit p). Germaniam praeter duumviros istos,& ipsum Scionium, atque laudatum supra

ubmanum, ingentem plane numerum, si iaculi XVII conditionem, bonarumque litterarum contemptionem intuemur, hominum , qui eo studiorum genere industriam suam exercuerunt, habuisse, negandum non est. quae antecedente saeculo Ian. Guillelmium in aetatis flore amiserat; cuius ingenium ex iteri etiam suspexerant: siquidem hoc praeclarius & elegantius quodquam aeuo suo ex

stitisse, negauit Scioppius q). Neque de

sp) de Arte Critica p. m. ii de Gisanti Obseruationibus vularitiis in linguam Latinam, an . 36aq, 8, editi consule Phil. Paret binas ad D. Tossanum epistolasan. 6 3 scriptas, Monumentor. Pietatis & Litterar οῦ P. II. p. sia seqq unde ego multa de integro Gitanii. G sin a Latina Commentario didici, antea mihi incognita: quem Scioppium cum Ineolstadii Gifanii domesticus fuerat, summa Industria compilasse,

eoque nomine varie a viris doctis plagii arcessiturnae esse, ostendit Pareus, & quem miro quodam fato ad -imanus si s peruenisse, scribit incomparabiti opus, ut ipsum Commentarium vocat, in lucem editurus: se enim tantum thesaurum apud se solum defodi passurum non esse spondebat; quem tum, quum' obseruationes emittereti exstare nesciuerat, omnia - Gitania se protulisse tum ratus. quid prohibuerit.: quo minus promissis seis steterit hae in re Pareus,& ubi thesaurus absconditus denuo lateat,ignoro.

vi de inrte Crit. P. II.

629쪽

6 DE LINGUAE LATINAE O.

Valente Acidalio in eodem litterarum genere paruam conceperat tum Germania exspectari itionem,'ida burgii industriam atque iudicii vim magnopere admirata. Illis, qui e . dem saeculo, de quo sermo mihi est, dilige ter inter Germanos nauarunt operam,ut OFri mis Latinis auctoribuι meliuscule esset, sequentes adnumerandi sunt, viri varia sua eruditione magnam nlaminis consecuti celebritatem: Marq. Freherin, D. IV erim Ian. Gebh-dus, Matth. Berneuerus, Io. Writ , Chris. Ad. Rupertus, Thom. Reinesius, Casp. Bamilius, Io. Frei hemius, D. Henr. Baerieruae, Christian. 2Domiuae, D. Anis. EU - , atquapraeclare de huius 1 criptis, & bouis simul litteris, meritus Georg. Schub artus, elegantis stimi ingenii ac stili vir; & si qui fuerunt inter

Germanos alii eruditione haud inferiores homines: omnes enim enumerare in animo mihi non est. Iis, qui merito suo addatur, longe dignissimus unicuique videbitur Christoph. Cestarius, paullo ante laudatus: quem Ol. Borrichius dudum in eorum retulit -- mero, qui oculos aduersus inficetum hominum, barbariem infelicium temporum castae Latinitati permixtam saeculo obtrudere coinnantium, genus sustulerunt, & pro vitili dictionis sordes e stilo inquinate scribentium abstergere elaborarunt. Latinitatis certe

630쪽

IN GER M. FATIS CAP. VII. 3 47

subleuandae tam cupidus fuit optimus vir, quam qui inter Germanos maxime. Criticum horum virorum studium licet cum exquisitissima ac stupenda Scaligerorum, Turnebi, Salmasii, minsiorum, Grotis, Gruteri& huiusmodi summorum ingeniorum eruditione comparandum forsitan non videatur. non tamen ignoro, complures inter exteros

fuisse, & etiamnum esse, qui, quum pauc oppido, quibus bonis ingeniis subueniri solet, considerarunt in Germania nostra subsidia, mirifice mirati sint, inter huius ciues tot mi nus contemnendae in isto litterarum genere eruditionis exstitisse nihilominus adhuc viros ; qui satis exemplo declararint suo, neque ingenio, neque industria destitui Germanos : quum alioquin, νbi malos praemia δε- quantur, haud facile quisquam gratuito bonus sit: & quum

Haud facile emergant, quorum virtutibus

obstat. Res angusta domi. Germani etiam genere, qui in terras, necessariis istis subsidiis abundantes, translati sunt, ubi foecundi sui ingenii vires, tamquam ΠΟ- biliores plantae alieno solo insitae, ad augere potuerint, popularium gloriam contra inuidos vindicare, atque magnopere amplificaret

posse videntur. Id quod Vossu abunde pra Mm a stit

SEARCH

MENU NAVIGATION