De administratione sacramenti poenitentiae praeceptiones theologicopracticae in frequenti sacerdotum conventu traditae ab illustratissimo et reverendissimo d.d. Michaele Casati congregat. clericor. regularium ... Accedit exhortatio ad hujus ministeri

발행: 1783년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

ment materiam constituit, quae a nobis prae- Iermitti, aut variari non potest citra grande

sacrilegii piaculum; quapropter in ruptismate

infantis, qualecumque sit ejus vitae periculum, non licet adhibere vinum, vel alterius generis liquorem praeter aquam, nec unquam licet ia-crum operari in aqua tantum, vel pane hordeaceo Quum igitur adieranaenti Poeniten-xiae materiam contritio necessario pertineat, ut

docet ridentinum Concilium, sacrilegii reusessicitur iacerdos, si illud administret, eum Prudenti judicio existimare non potest veram adesse

contritionem. Iam vero, quum sacrilegium per se, atque e genere suo actio prava sit, legique naturali adversetur, nunquam lili perpetrare licet, sicuti nefas est semper, menda- ei uti aut perjurio, tametsi de propria , vel alterius, vel totius humani generis fama, salute, a vita ageretur. Nunquam igitur licet sacramentuna administrare, quum deesse creditur contritio, vel ne desit prudenter timetur, proptereaquod usiicientia ejus indicia desiderant ut . Si quid autem n ali timendum sit, ut Confitentis ignominia, vel aliorum ostensio, facile averti poterit prudenti aliquo consilio, quod ingeniosa sacerdotis charitas suppeditabit. Ab hac certa, atque inconcussa regula exeipitur casus ingruentis mortis, ut si quis mometi proximus dubia tantum, atque incerta exhiberat contritionis indicia tune enim potest, aedebet sacerdos sacramentalem absolutionem ipsi impertiri, quum animarum saluti per incerta ac dubia remedia consulendum sit, si certa non suppetauri nam charitas religioni praeferenda est, quotiescumque utriusque virtutis officiiscuisseri neuuit. Nec ulla tunc infertur iniu-

142쪽

ria diuini Institutoris majestati quum enim Christus Dominus in hominum salutem aetata mentum Poenitentiae instituerit, vult sanes, ut periclitanti morientis hominis stiluti magis prospiciatur , quam dignitati , Clanctitati ipsius sacramenti. Quod quidem locum habet dumtaxat in sacramentis Baptismi, Soenitentiae, quae necessaria omnino sunt necessitate, ut alunt, medii, sive homini nondum regenerato, sive homini post aptismum lapso, non autem in aliis sacramentis, in quibus semper nefas est materiam incertam ac dubiam adhibere. Sic igitur cautos diligentesque in tantae rei assiministratione nos exhibeamus, ut deles inv niamur divinorum mysteriorum dispensatores ;nec timeamus eorum querimonias, qui jus sibi ad sacramentalem absolutionem acquisitum putant, simul atque in confessione peccata sua Utcumque aperuerunt, eamque in aliud tempus differri aegre striint alitiis enim mortuus, inquit S. Cyprianus, vimscari nou properra aquis non ad fatalem suam venire festuet Sed Praepost rum es praereptum tenere , ta me properantes, ve ignoranter instruere , ne qui ovium asores osse debent, lanii fans. Ea enim concedere, quae in perniciem eterlanx, decipere es; nec erigitur

se a ui, sed per Dei sensem magis impelta

tur ad ruinam ab . Profecto qui pii, ac prudentis Sacerdotis absolutionem protrahere volentis judicio cui scunt, ejus uterea aluberrimis monitis p rent, christianae pietatis operibus incumbendo, habent postea , unde laetentur , quum se a servitute peccati ereptos, in libertatem filiorum Dei revocatos senserint. Non ita plane qui ad alios

pr. p. X juxta edit Paris.

143쪽

eonvolant imperitos Sacerdotes, aut plus iusto indulgentes, qui praepropera abiblutione ven num pro medicina propinant , ut ait Clerus Romanus ad . Cyprianum scribens Ortifumus quod patio productioris temporis, impetu soconsenescens , amabunt hoc quem , ad fidelem Iedilaros est medietaam .s tamen dolat, at imis armen ad periculum propritim , ω in pervem fum instruentes pro a utaribus dilationum remediis exitiosa deposeant illis properatae communieationis Cidest reconciliationis 1venena ab. Huc etiam spe flat quod habet Tertullianus de eo,

ut se curandum tradidit experientissimo me-ico, dumque inuritur, aut secatur, ingemiscit , 8 vehementes clamores edit , atque ululatus, postea vero accepta, redditaque salute,

ejus peritiam laudat, ejus manus in se non Laevas, sed pias Risse fatetur, Harga merce. de cumulat b). Caveamus tamen, ne dum mollem indutilentiam ei gere volumus, quae cupiditatibuν .landitur, Qvitia fovet, in rigidam severita.

tem impingamus , quae peccatores a sacramen to reconciliationis avertat,& in desperationem suae salutis conjiciat. Haec duo extrema ex aequo

vitanda sunt, missis praeconceptis opinionibus, seposito omni partium studio, quod ignorantiam fovet, in errorem inducit, ac Depe etiam canctissimae charitatis vincula abrupit, media in qter. utrumque via incedendum est, quam nobis commonstrarunt apsentissimi Doctores, qui moralis Theologiae praecepta ante seculum XVI. . scriptis illustrarunt, nimirum antequam effiae.

Rata opinandi licentia,& sophistica disputandi

a P. XXX. Inter opera S. Cur ed Paris ut DP. b Tertuli de bono maGyrii p. R.

144쪽

ratio in theologicas scholas inveheretur, κquatam multa prodierunt horrenda opinionum portenta a summis Pontificibus Innocent. XI., Alexandro VII. QVIII., tum etiam a Benedicto XIV. damnata, ac profligata Evolvamus scripta . Thomae Aquinatis Theolo

torti ficile Principis , Sancti Bonaventurae

. Raymundi de Pennasori, S. Antonini Florentinorum Episcopi, S. Bernardini Senensis, Henrici Cardinalis Hostiensis Sylvestri a Prierio manta porro in ipsis cernitur doctrinae seliditas, quanta sententiarum harmonia, atque eonsensi, Nihil invenire est in Ibiens, atque absurdum i nihil, quod christianae professionis sanctitati adversetur, nihil, quod stoicam atrocitatem redoleat. Nec mirum, nam solidis semper, firmis nituntur principiis δε nihil pronunciant, nihil statuunt, quod non ostendant cum Scripturarum raculis, cum sanctorum Patrum doctrina, cum summorum Pontificum,& Conciliorum decretis, tum etiam cum incorrupta ratione pprime cohaerere. Ilorum

igitur vestigii insistamus, eamque optimam esse censeamus viam, quam ipsi nobis tritam,

145쪽

. APPENDIX. υstatione, spirituali cura

Ollicita aegrotantium cura pars quidem est haud sene postrema pastoralis mulieris atque ossicii, sed aliis quoque Sacerdotibus demandata est, atque iis potissimum, qui facultatem audiendi fidelium confessiones a Praesiui suo acceperunt oportet enim ut in juvandis insirmis ricariam operam suam praestent arochis, qui saepe gravissimis aliis distenti curis, vel multis suae plebis infimis plus nimio gravati nequeunt omnibus praesto esse. Ut autem salutare sint infirmis hujusmodi visitationes, Sacerdos ad aegrum invisendum accertitus, si tempus suppetit , ad orationem eonila stat , divinam pena enixe imploret , qua ora munitias ad pios affectus infirmum ex. citare valeat, eumque adducere, ut animae suae saluti pro virili parte prolpiciat. Rem quoque apprime utilem faciet, ut monet S. Carolus,

si de aegri cibi ignotio situ genereque morbi,

dia , omnigur fausta oo,solatione ita re ab Tum ad ipsum accedens blanae leuiterque alloquatur, horteturque ut omnem speΠ suam in Deo ponat, sibi persuasum habeat corporis Sritudines paternas esse visitationes , quibus mas ricors Deus noster amantissimus ater ad

emen.

146쪽

emendandam praeterirae vitae rationem, vel in via christianae virtutis alacrius progrediendum

nos provocat.

Propinquis deinde, familiaribus secedere

iussis, cum infirmo agat de aeternae salutis negotio, eumque peramanter hortetur, ut per sacramentum oenitentiae reconcilietur Deo; sic enim corporis salutem a Deo facilius in petrabit, vel certe levissime perferet infirmita. tis incommoda christiana acquiescentia Divinae voluntati, atque aetervae mercedis spe mitifice recreatus. Nec saluberrimas hac de re Ecclesiae leges commemorare praetermittat, nempe decreta incumenici Concilii Lateranensis IV. , QS. ii . , aliorumque onti si cum Consti-itutiones, quibus cavetur, ne medici stra emtiam vicem aegrotos visitevt, ni Prius ipsis cera 2 eonstet illos Confessionis Sacramento rite expia .

Des Dife a . 2Egri deinde confessionem au diat , etiamsi velit totius vitae peccata in con fessione aperire quod quidem ut faciat magnopere hortandus est b, eumque benigne adjuvet , ut recogitare valeat omiae annos suos inaniaritudine animae suae. Levis poenitentia imponenda est infirmo, neque enim gravem laboriosam ferre posset, sed pro peccatorum gravitate Quumero con gruam aliam poenitentiam indicere oportet ab

ipso implendam, si convaluerit bb. Si vero aeger periculose decumbat, ratioves poenitentiae 'iugi e et Iacerdos , inquit S. Carolus, qttae possint praestari a jacente, veluti magnam eleemo- Luam pro facul arum modo ,suadebit etiam , ut morbi

m. Viam .

b Rit. Rom. de Sacram Poen in me.

147쪽

m i Mictiones parestretiis Aeo Iratre σαί- piat, Dominoque pro peecatis fui rearia . Post hae infirmum non deserat, sed frequenter invisat. Si autem ingravescat morbus, eum moκeat , ut e daemoni astu , ut loquitur S. Carolus , nem medicorum pollicitationibus , o propinquorum , aM amicorum , domesticorumus

ἰlandis obortalionibus se ullo modo decipi Arnat, quominus in ea, quae sibi flutaria sunt, ineum-bar b); nempe ut qua par esse sollicitudine sincta Saetamenta , dum sana mente est, integrisque sensibus, religiose suscipiat citra is, lacem illam, perniciosam procrastinationem, quae plurimos ad aeterna supplicia perducit E . Si vero aeger se dissicilem praebeat vel id praeri stare ninio renuat, ejus rei caussam prudens Sacerdos perquirat, aptisque rationibus 4 cohortationibus ejns animum flectere studeat; tum suis aliorumque precibus validiora divinae gratiae auxilia ipsi imploret. Curet etiam ut , si ab infirmo ondendum sit testamentum, id mature faciat, antequam rationis, sensutrinque viribus destituat , ali quin ejus testamentum postrema quidem ipsi voluntas appellabitur , O tainen suae voluntati, sed potius solerti Aliorum eupiditati resipun- debit Eum insiti per moneat ut, dum disponis domui suae , ammae quoque suae saluti prospieiat, praecipue vero ut res alienas, aut male partas, quas habet, restituat, illata damna sarciat, justitiae simul, charisatisque legibus si tisfaciat, vel erte, si tempus non suppetat, a suis haeredibus id fieri mande da hoc aurena

148쪽

ossiet munere obeundo Omnis avaritiae nota fugiatur S, quam quidem sibi ipsi inurerer Christiminister, si blandis suasionibus haereditates , aut donationes pro se , aut suis a morientibus aucuparetur. Huic malo occurrere

voluit Valentinianus Augustus per legem insertam Theodosiano Codici b , qua cavetur, ne virgines Deo sacras, vel senes, anusque infirmas sine liberis decedentes clerici, aut monachi decipiant, ut haereditates a donationes furentur , quae propinquis potius relinquendae

essent . Meminit hujus legis . Ambrositis Epist. XVIII ad Valentinianum iuniorem his

verbis r Nobis privatae fecessonis emolumrata re eevtibus Legibus denegantur: O nemo μεχσ-ritur. Ejus quoque meminit S. Hieronymugagens de vita Clericorum, Sacerdotum; neci

legem ipsam improbant sancti isti Ecclesiae Patres e Doctores, sed eorum avaritiam deplorant ac detestantur, qui ejus ferendae ac promulgandae occasionem non sine ingenti Ecclesiastici ordinis probro exhibuerunt. Si autem infirmus liberos suos, aut propinquos pauperes fraudare velit haereditate, ut ex bonis suis Ecclesiam iter , eum a proposito dimoveat illud Augustini serpans et Quicum aevult, exhaeredato filio, haeredem faιere celesiam, quaerat alterim, non Augustinum , immo De tropitio neminem invenier c . Si vero condere velit facerdotium, aut beneficium ecclesiasticum jurepatronatus familiae sitae, ab eaque descendentibus reservato, ejus voluntati ortiter

obsistat, nam qui id faciunt, nihil sibi laudis ae

cap. IV.

149쪽

ac meriti apud Deum comparant, neque erim Dei gloriae. Ecclesiae utilitati Consulere o-luut, sed uorum commodis, curando ut eae

bona , in quibus beneficium constitutum em, distrahi non possint , sed perpetuo apud eos maneant. Et haec porro beneficia vera Eccl-sise calamitas appellari possunt, nam innumeras lites parere blent, in Ecclesia ipsa ineptos 3 uitiis corruptos ministros multiplicant , qui in destructionem potius , quam in aedificationem assumpti videntur. Peculiari studio subveniendum est infirmis pauperibus, qui rerum Omnium inopia & OG i acerbitate miserabilem in modum amicti, eurationem dissicillimam experiuntur, querum vice commotus Christi minister aliquid, si potest, rogabit de suo , tum eleemosynas siue piis locis, sive a ditioribus conquiret ad eorum inopiam tblevandam , nec praetermittet vicinos rogare, ut sollicitam eis curam impendant. His autem paternae charitatis ossiciis dejectus infirmi animus erigetur, macerdotis, quem ita benevolumis providum experitur, hortamenta monita libentius excipiet, eisque Promptius obtemperabit. Ingruente ara morte vehementioribus tentationibus decumbentem aggreditur diabolius sciens quia modicum nocendi tempus habet, .oportetque propterea, ut adversus tela nequi1-lim ignea armatura Dei muniatur, lorica scruticet justitiae 3 scuto fidei, galea salutis, wgladio spiritus , ut loquitur Apostolus o .

Sacerdos igitur periclitantem non deserat, iudpios affectus in ejus animo ciere nitatur; fidei Fotissimum, spei, perfectae charitatis 3 contriis

150쪽

tritionis, tum etiam christianae patientiae, acquiescentiae divinae voluntati. Ita plane ama. tura comparatus est homo, ut dolores, cruciatus is mortem vehementer aversetur, ac refugiat .moneatur ergo infirmus, ut ob naturales huiusmodi reluctantis carnis motus non

perturbetur , ne animum despondeat, quandiu spiritus divinae voluntati cohaeret, eique subjicitur Dominus Iesus Christus, qui propter nostram salutem cum natura nostra ejus quoque infirmitates assumere dignatus est, internam hanc luctam persentire voluit, dum Patrem oraret in horto Getsemani, de eaque cervitiores nos fieri voluit per Evangelistas suos insolatium servorum suorum, qui talia patiuntur. Crudelis, ignominiosae mortis horrore emeulsius sic Patrem oravit Pater mi , possbιίου est, transeat a me calix Hi , veruntamen non Leut ego volo, fed'ut tu si0. Petat ergo in r-mus, si placet Pleniri dolores suos, arceri momtem, integram sibi salutem restitui , uni statim addat Verumtamen non mea voluntas ,sed

Curandum quoque, ut aeger per intervalla mentem suam , cor ad Deum elevet brevi aliqua prece his, aliisque Scripturarum verbis concepta: Deus propituu est mihi peceatori ... Domine , si vis, potes, mundar . . . . euri, tu adiutoritim meum intenae Domine , ad adjuvandum me festiua . . . Sana virim meam , quia peccavi ιibi . . . Aquior meus sis, ne deriaiuquas me, neque despicias me Deus salutaris metis ...etrius δε ego, famum me fac . . . Operi manuum

tuorum porriges dexteram . . . . In te, Domine , Aperavi, non confundar in aeternum . . . In mavur M. a tuaIa

SEARCH

MENU NAVIGATION