De administratione sacramenti poenitentiae praeceptiones theologicopracticae in frequenti sacerdotum conventu traditae ab illustratissimo et reverendissimo d.d. Michaele Casati congregat. clericor. regularium ... Accedit exhortatio ad hujus ministeri

발행: 1783년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

iterentque praeteritas confessiones, quae vel Q-crilagae, vel certe irritae atque inanes fuerunt, deliciente nimirum vera cordis contritione, sincero ac firmo emendandae vitae proposito. Quin etiam sacramentalis absolutio proroganda est languidis tepidis, qui quum s

mel aut bis in hebdomadam cofiteantur, veniales tantum noxas, in quas consulto,& d

liberato animo labi blent, ad sacrum tribunal semper adferunt, nec sincerum emendationis studium prae se ferunt. Sane quum pars praecipua Sacramenti Poenitentiae ut intima cordis contritio cum sincerois efficaci proposito vitandi peccata, consequens est ut Sacramentum ipsum irritum faciat, qui hujusmodi caret proposito Deo autem caruisse convincitur , qui iiDdem fere venialibus peccatis se se perpetuo

commaculat v. gr. Voluntaria evagatione menistis inter orandum , otiositate, atque inertia , immoderato usu cibi aut potus, nimio corporis cultu atque ornatu, indignatione, iracundia, impatientia, dicteriis, obtrectationibus , irrisionibus, quae charitatem laedunt. Et is quidem, dum in hoc miserando statu jacet, nec conatur assurgere, haudquaquam comparatus

videtur ad Sacramenti gratiam suscipiendam Nec satis ut malo obviam iri putandum est , si poenitens grave aliquod auteactae vitae peccatum, quod potestati clavium alias subjecerit, rursus in confessione aperiat, atque ex animo detestetur oportet enim ut poenitens firmiter statuat vitam suam in melius emendare, debitam satisfactionem pro patratis criminibus Deo exhibere . Anne ver hocce animi Wopositum habere potest serium ac fir- inum, qui xificacein no gerit voluntatem ma-

132쪽

iores exerendi conatus ad eas noxas vitandas, in quas consulto &- deliberate labi solet quotidie qui potius paratus est novis offensis divinam Μajestatem laedere, quam ipsi pro prae

. teritis satisfaceres Praeterea si ad aeramentum Poenitentiae, tum vero etiam ad sarram Synaxin rite comparatus accederet, gratiam quaque utriusque Sacramenti acciperet, qua firmatus roboratus non ita facile in quotidianas laberetur noxas, Mi via christianae perfectionis alacrius progrederetur . Huic igitur ab Alutio proroganda est, quoadusque mores suos emendare impensius Onetur.

Quod quidem interdum fieri expedit etiam

cum poenitente, qui bene praeparato animo censetur esse ad Sacramenti gratiam recipiendam , ut hoc pacto in proposito magis confirmetur, servidiori christianae virtutis studio

incendatur, ut ex communi Doctorum sententia docet sapientissimus Cardinalis De Lugo. aqqum ergo, inquit ille , Confisarius iudicar expedire dilationem ab Ationis ad locis paealteas reddatur magis cautus, ει confirmetur in propo- iis non peecaudi, nee ita facile postea relabatur, potes eorte, ita debet alFquando, ut mediιus , hoe remedium poenitenti adbibere, nee potes aegrotus rationabiliter congcieri adversus medicum, ut in hoc aeramento curandum tradidit . Neque in o debemus eradere a ommuni sententia eui detipulatur experientia multorum gauearitim debilium , qui hoc remedio adhibito, revistempore solent curari a). Di ustas se potest, an possit esse caussa rationabilis aliquando ad disserendam ab diuoietem atriae eonfuse parata .

133쪽

reuiis , luet ipse aliunde eredatur probabiliteν esse nune disposius in quo procu dubio videtur

mera eommunis sententia Uirmavi, cujus ratio δε- fumitur ex fundamenta eontrario; nam licet poenirens egitime dispostus, confessione facti, habeatius ad sententiam S ad ab iurionem , non tamen .abet jus ad loe , ut statim proferaru sententiis potes enim jude rLrrari, quomodo ει quando deleat utilius proferri fruientia ab . Docet praeterea Rituale Romanum absolvendos non esse , qui publicum scandalum dederami, vis publie fatisfaciant, ει sandalum tollant. Definitur scandalum ara Thoma dictum v I

factum minus rectum praebens alteri occasovemrtiinae b). ublici autem scandali rei sunt, qui voce aut scripto christianam pietatem sericient aut contemnunt; qui falsa atque impia evulgant dogmata adverses fidei aut morum doctrinam pugnantia , qui amatorias fabulas, vel pictas tabulas edunt impuros affectus excitare aptas qui novas invehunt morum corruptelas qui alios ad turpia alliciunt, ut lenones, meretrices, aliaeque mulieres, quae indecoro, inverecundo, ciere meretrici ornatu, cultu delectantur; qui opem praestanteriminosis hominibus,, peccandi commoda atque adiumenta subministrant, ut caupones tabernarii, qui aleatores, ebriosos, impudicos, festorum dierum profanatores, tum vero etiam fures recipiunt, Wres furtivas recondunt. His accensendi sunt quotquot palam atque in ocu- iis omnium vitam agunt christiauo homine indignam, pravis morum exemplis eo plus nocet, quo magis aliis nobilitate, opibus, aut divi

134쪽

gnitatibus antecellunt. Hi omnes, antequam abiblutione donentur, compellendi sunt publicae offensionis occasionem e medio tollare, tum vero etiam conari, ut spiritualia damna aliis illata publicis verae poenitentiae atque emenda,

tionis argumentis reparare conentur, quanquam

id operis quam maxime arduum ac dissicile est agitur enim de lue perniciosissima, quae cito in infinitum diffunditur, de incendio a parva scintilla excitato, quod brevi temporis spatio ita excrescit, ut nullx arte atque industria restingui possit, aut prohiberi, ne in immensum propagetur. Porro quod de publico - scandalo amovendo ac sarciendo dictum est, privato etiam scandalo aptari potest. Praecipit etiam ituale Romanum , ut sConfisurius pro personarum qualitate cognoverit Foenitentem ignorare chrisianae fidei rudimenta, si tempus finerat , eum breviter instruat de Nileusis ideo, ει aliis ad salutem ognitu necessariis. Si autem id praestari nequeat, consequens est , ut commodiori tempore vel abripis confessario, vel ab aliis poenitens erudiatur, quo fieri possit particeps sacramenti Poenitentiae i Fides enim humanae salutis initium est , in damentum, i radix omnis iusti eationis, ut

loquuntur Tridentini Concilii Patres ab Et

sane, quum Deo reconciliari nequeat peccator sine detestatione peccati, haec vero necessario pendeat a veritatibus revelatis, quae erae poenitentiae rationes caussas nobis exhibent, manifestum est hominem fidei expertem Deo mconciliari non posse. Verum qui ieri potest ut christianae fidei veritates credat, qui eas penitus iguorat Igitur absolutionis gratia ovari

135쪽

124 non potest, qui in hae ignoratione veratur, ut desinitum est ab Innocentio I per damn tionem hujus propositionis , quae in ordine est 6 . Volutionis apax eri homo, quantumvis la-horet ignorantia steriorum dei ει etiam per negligentiam etiam culpabilem nes a murrium S. Trinitatis, ta Incamanonis Domini

Nostri Iesu bristi.

Sed, ii, qui praeeipua quidem christianae

fidei mysteria tenent credunt, quorum fides explicita omnino necessaria est ad salutem , Teliqua autem dogmata, quae in symbolo si dei Eontinentur, vel Dei, Ecclesiae praecepta,&communi christiani hominis ossicia, aut proprii status peculiaria per culpabilem desidiam atque ignaviam ignorant f quod quidem ex ipsis eorum confessione, adhibitis potissimum opportunis interrogationibus , facile dignoscitur 94abselvendi non lint, nisi perniciosissimam ignorationem suam ex animo detestentur aesepio- Tent, firmiterque statuant, polliceantur in excipiendis catechesibus se assiduos fores, Medulam eliristianae doctrinae operam daturos. tui autem semel atque iterum moniti non curant ignorantiae suae tenebras disjiceres, sine absolutione dimittendi sunt; neque enim salutis viam iuire volunt, qui eam agnoscere negligunt, qui nolunt intelligere, ut bene agant ca), qui dixerunt Deo repeda a nobis. ει scientiam ψarum tuarum olumus by Non absimili ratione agendum esse docet S. Carolus cum familiarunt redi oribus , qui si- vos, filias , famulos ancillas christiauae doctrinae capita addiscere non curanta si enim

saepius a Paroelio vel Consessario moniti id

. . Di

136쪽

ras OEcii neglexerint, proroganda ipsis est absolutio, donec sincerae emendationis argumenta congruo temporis spatio exhibuerint a . Quoniam vero sine cognitione divinorum mysterrirum, quorum fides omnino necessaria est ad salutem , fieri non potest, ut quis per sacramentum poenitentiae justificationis gratiam assequatur, lique profecto inutiles atque inanes esse eorum confessiones, qui huiusnodi mysteria ignorant. Quapropter quum satis edocti fuerint , curandum est, ut generali peccatorum suorum confessione praeteritas, si quas secerint, exomologeses instaurent . Eadent autem cautione ac diligentia eorum saluti consulendum est, qui Dei, Ecclesae praecepta, Sc communi christiani hominis, vel peculiaria sui status munerisque ossicia perdisicere noluerunt, aut per ignaviam neglexerunt; nullo enim loco habendae sunt eorum confessiones,

qui lacrymabili ho culpabilis ignorantiae vitio

longe foecundissimo laborarunt. Quae hactenus diximus de cautione .cim cumspectione in dispensatione sacramentalis ata solutionis omnino adhibenda, quamquam evan gelicae doctrinae, sanctorum Ecclesiae Patrum,& Doctorum praeceptionibus, summorum Pontificum Me Conciliorum decretis, tum etiam Ritualis Romani regulis omnino cohaereant, QSaeramenti ipsius dignitati, animarumque saluti quam maxime consentanea sint, dum tamen, Win praxi periculosa, noxia alia quibus videntur. Ajunt enim si iis omnibus deneganda, aut protrahenda sit absolutio, qu rum poenitentia ob caussas superius memoratas latis omnino, aut valde si pecta habetur, a Pe

137쪽

periculum est ne plurimi ex iis, qui finest. vel cesperatione perculsi aeternae lalutis uram

iei*ur, nec amplius ad secramentum

tentiae accedant. Timendum ouoque, ne seue

talem veluti animarum carniscinam fideles aversentur confessurios in uis sedibus olo. sos relinquant. Praestat igitur peccatores ad coenitentiam validioribus cohortationibu excitar

sacramentalem abs olutionem ipsis larzi naodo se viatratos esse testentur,a since velle an novitate vitae ambulare.

Sed utilia omnino sunt ii vjusmodi obiecta. nullo negotio diluuntur. Certe si Cons fiamus cum poenitente ad suos pedes produis asperius agat, si eum duriter increpe , et durius etiam a se repellat, abibit ille perte lusi

aut indignatus, nunquam rediturus. Sed non

balvator noster tanta enim benignitate, clementia peccatores excipere consuevit, tam humanitero familiariter cum illis agere, ut hoe ipsum illi succenserent rigidi Pharisei, wω- perbi legis Doctores. Idcirco bonus Christi minister blande, comiter confitentem in catorem suscipit tenerrimo commiserationi: Diectu eum complectitur, mortifera eius vulnera detegit, eumque hortatur, ut serio eonsi. ceret , quanta, quam horrenda mala ibi consciverit peccandos pessimam, & funestissimam, quae peccatoribus imminet, mortem a maledictionem acerbissimos, nunquam finituros in feris cruciatus civissimos etiam per hanc vitam conscientiae morsus, Justissi

138쪽

mos futurorum timores; cum contra timentibus Deum nihil sit in hac vita, vel in futura m tuendum, inter hujus seculi aerumnas maximo ipsis solatio sis testimonium bonae constientiae, spes aeternae retributionis , quae ipse in coelis manet. Si autem sacerdos prudenti judicio existimat haud satis sinceram esse confitentis poenitentiarii, nec satis firmum verae emendationis proinpositum, quod lacile ex ipsius confessione, anteactae vitae ratione colligere potest, non sine moeroris signricatione ei denunciat haudquaquam sibi licere absolutionis gratiam ipsi impertiri, quandoquidem non est in Ecelesialo. testas eos absolvendi, qui vere poenitentes nota sent, nec ipse Summus Pontifex hac pollet auctoritate.

Si vero quispiam ex his nomine tenus Oenitentibus conqueratur dicens haec ipsa peccata apud alios consessarios centies in confes,sione aperui, nec unquam sine abselutione dia missus sum reponit prudens Christi ministereatqui ex hoc ips videre potes, fili mi, quam inanes, Winfructuota fuerint confessioues , quas nulla vitae emendatio subsecuta est; quam merito propterea censendae sint destitiuae vera

poenitentia. Subinde vero peramanter, enixeque eum obsecrat, ut orationi ternarum rerum meditationi, aliisque christianae pietatis misericordiae operibus sedulo insistat; eius animum in spem veniae erigit,is certum tempus ad redeundum ipsi constituit eadem chariatatis emisione ipsum excepturus.

Ita plane illecti peccatores, bono Christi ministro, veluti parenti suo spirituali, quadani necessitudine devincti, ad ipsum coasidenter re- deunt,

139쪽

deunt, ut tandem verae poenitentiae argumenta exhibentes reconciliationis sacramentum a eipiant; qui antea vix semel in annum , redeunte nimirum aschali tempore, peccata siua apud sacerdotem confitebantur, emendati pin

stea, ad bonam frugem perducti, quovis

mense, vel quavis hebdomada exomologesimisciunt. Non tam multae profecto erunt inanes, aut sterilegae eonfessiones, sed multo plures fructuosae, salutares, nec otios in suis sedibus manebunt confessarii nunquam enim deerunt veri poenhentes, qui pro salute aniamarum suarum eorum ministerium requirant Haec porro agendi ratio servanda omnino est cum peccatoribus vitiis corruptis, funestissima peccandi consuetudine irretitii nec sane

sufficit validis cohortationibus ad poenitentiam eos excitare dc lacrymas, suspiria, gemitus, di largas emendationis pollieitationes ab ipsis elicere, ut statim digni habeantur, qui sacramen. tali donentur abQlutione. Equidem errus, accepto Spiritu Sancto, eecenaculo prodiens unico ad populum sermone tria millia hominum ad Christum convertit O , omnesque postoli ubique terrarum innum ros alios praedicationis verbo ad poenitentiam adduxerunt, qui statim Baptismi quis regenerati, uer impositionem manuum Spiritu Sancto repleti fortissimi evadebant christiani, invictoque animo inter tavissima tormenta,&supplicia Christum confitebantur. Sed haec fuerunt divinae gratiae miracula, multo quidem grandiora ceteris tignis, atque portentis, quibus Deus voluit Ecclesiam suam in terris constabilire Elapso autem Apostolorum aevo raro

140쪽

admodum apparuerunt prodigia hae subitae

conversionis. In exordio enim christiana religio, ut nova plantatio, erat miraculis irriganda, ut animadvertit Magnus Gregorius quum autem profundas radices egit, in immensum crevit, irrigatio cessarit. Idcirco Ecclesiae Spirisus Sancti lumine collustrata decrevit, ut qui ex infidelitate ad christianam religionem convertebantur, non antea Baptiina aquis abluerentur , quam tres cath eumenorum gradus emensi fidem suam dum rum , vel trium annorum spatio probassent.

Qui autem post aptisimum lapsi essent, non

donarentur pace, seu ab lutione, nisi multo longiori tempore poenitentiae suae sinceritatem testatam fecissent. Non igitur uiandum est brevi sermone peccatorem adduci posse ad veram conversionem, vitaeque novitatem, ad quam, venitur , nisi magnis fletibus , ει laboribus ab nec fidendum momentaneis fletibus 8 suspiriis , quae, ut repentina quaedam aeris meteosra, cito transeunt, atque evanescunt, nisi alia suppetam verae cenitentiae signa, atque i dicia.

Alia quoque adversus selidam do strinamaoto hoc capite expositam objectari solent in-eommoda, absurda , ac pericula, quae ex dein

negata absolutione aliquando oriri possimi. Sed nulla fingi potest justa causa, cur Christi mi nister secramenti sanctitatem violet, incutietate sibi tradita abutatur ei, quem indignum

n0vit, absolutionem impertiendo. Domimis noster Iesus Christus sacramentorum omnium institutor certam, propriam uiuue aer meato a cone. Trid. Ses. XIV. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION