De administratione sacramenti poenitentiae praeceptiones theologicopracticae in frequenti sacerdotum conventu traditae ab illustratissimo et reverendissimo d.d. Michaele Casati congregat. clericor. regularium ... Accedit exhortatio ad hujus ministeri

발행: 1783년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

vel pone sequuntur nihil de inveterata peccati consuetudine inihil de frequenti post confessiones lapsu in eadem peccata, nihil de nestissimis peccandi occasionibus , quas vitares, vel a se amoliri non curandi, nihil de praecipuis suorum peccatorum caussis,cujusmodi essessilent ignavum otium,fimiliaris cum improbis consuetudo , aleae , epulae , choreae audi , spectacula, atque alia id genus , quibus dediti sunt, sensuum oblectamenta; nihil de danino aliis illato, sive iniquis contractibus, sive mercede operariis denegati, sive aeris alieni solutione plus nimio prorogata; nihil de violato praecepto sanctificationis festorum, vel correctionis fraternaea nihil de praetermissa fa- initiae cura, vel christiana filiorum educatione; nihil denique de neglectu quotidianae orationis, christianae mortificationis, eleemosynae, aliorumque ossiciorum, quae vel communia sunt , vel sui status, ac muneris peculiaria . Isthaec porro, atque alia plura vitia , ac peccata in confessione non exprimunt, sive quod christianas institutiones assidue , uti par est, ac diligenter excipere non curaverint, sive quod terrenis curis cupiditatibus implicati, de iis , quae ad animarum suarum stlutem pertinent, nunquam , aut raro admodum cogitent. Et isti quidem innumeris se se innectunt peccatis, quae nullam habere possunt excusationem, quandoquidem ex culpabili ignorantia, vel incogilantia proficiscuntur tanto insanabilius peccant, ut ait Augustinus Q, quanto minus agnoscunt se peccare ; neque enim quisquam suorum criminum veniam impetrare potest sine poenitentia cum sincera emendandae vitae voluntate conjuncta.

. a cons. lib. V eap. X.

32쪽

Qui vero fieri potest , ut verae poenitentiae a. erymis sua deploret peccata, qui nullam eorum habet conscientiam Put vitia sua emendet, qui eorum turpitudinem minime agnoscito Isti igitur a via alutis longe absiunt, neque ad ipsiam revocari possunt, nisi opportunis interrogationibus Iarentia eorum peccata eruamus per poenitentiam delenda. Quae quidem omnia cum brevi temporis spatio fieri nequeant liquet profecto, quam male se gerant consessarii, qui plurimos poeniten ites, quorum mores, vitaeque rationem ignorant, celerrime expediunt.

De interrogationibus adhibendis ad tru ud 'constemium peccata.

ad integram peccatorum suorum ex mologesim poenitentes juventur, in iis potitiimum confessionibus. quae rotum anteactae vitae spatium , vel sat magnam ejus partem compleetuntur, perae pretium est Dei, atque Ecclesiae praecepta, quibus communi christiani hominis ossicia continentur, ordine percurrere,, quid adversius singula actum , dictum , cogitatum, aut praeter missum fuerit, diligenter inquirere . Sed accuratum quoque examen instituendum est circa peculiaria ossicia, quae homini pro sui status con ditionis, ac muneris ratione incumbunt; cujus quidem examinis, quod a confitentibus saepe ne

gligitur, specimen aliquod sequentibus articulis

exhibemus.

33쪽

De interrogandis Lauis pro varia eorum

conditione.

Constentium nosse oportet statum , conditio

nem , aetatem , ac vitae genus , ut integra peccatorum morialium confessio , quae juxta ridentini Concilii doctrinam Divino jure praecepta est a 4 ab ipsis eliciatur. Nobiles nimirum , quotquot civicis, vel militaribus honoribus clarescunt, rogandi sunt, ut considerent, an forte aliis praelucere neglexerint pietate, religione, &sacrorum reverentia an libros apud se habeant, vel aliis legendos tradant, in quibus de rebus agitur bonis moribus, vel christianae Religioni aduersantibus Pan molli vita quXu, pompa , supercilio δε aliorum contemptu christianae piet tis , modestiae leges violaverint an dominicis,& festis diebus in ornatu corporis , in conviviis , ludis , deambulationibus, vanis colloquiis , choreis , spectaculis tempus Deo sacrum absumpserint , an diu multumque distulerint mercedenx operariis , vel aes alienum creditoribus peritvere non sine eorum detrimento , ac damno; an sic testos homines suo patrocinio audaciores fecerint ad perpetranda flagitia, quum ab ipsis potius pupillorum , dc viduarum tutela suscipienda esset; an singulare certamen reparandi, ut riunt, vel tuendi honoris causa susteptum aliquando probaverint, vel paratum gesserint animam ad illud

Divites percunctari oportet, an malis artibus opes congregando in Diaboli laqueos inciderint, an immoderato affectu ipsis adaereant i an erga

34쪽

dimperes parum miserieordes snt 8c malint thesauros suos interri, ubi innumeris patent insidiis quam in coelo , ubi in tuto sunt , effusa in pauperes misericordia .recondere. Pauperes, an , quandiu valent, strenue operem tur, suisque laboribus victum sibi , suaeque timiliae comparare studeant, vel potius eos imitentur, qui otio , atque ignaviae dediti res alienas furanis Iu , aut , quum nummorum marsupium habeant , stipem emendicando invalidis, ac vere

egentibus eleemosynas injuste praeripianta an de

iis tantum solliciti, quae ad ictum pertinent, catecheses excipere mei verbum audire, divinis mysteriis adstares, orationi vacare, ad Poenitentiae in Eucharistiae Sacramenta accedere negligant; an siuae conditionis incommoda impatienter ferant, ad de divina Providentia conquerantur, quasi abripia negle sti fuerint 3 ac derelicti, quando dilectissimus Dei Patris Filius pauperrimam in mortali carne vitam duxit, pauperes tantum homines sibi adjunxit, eosque esse vo-1uit consiliorum suorum participes duae Ecclesiae Principes , suique regni conssirtes Conjuges, an mutua benevolentiae, ac fidei ossicia impleant, semotis suspicionibus , ac dissidiis a corpora sua possideant in sanetiscatione, honore , omnique ope atque opera se invicem iuvent an vir se gerat ut caput mulieris, non ut dominus, eamque regat blandis cohortationibus, ac consiliis imulier vero morem gerat viro, ejus que voluntati pareat in Domines omnes praeterea diaboli pompas,& immoderatum cultum, omnatumque aversetur , nec patiatur sibi, aut fili bus suis manum admovere hodiernqs concinna tores , quorum ministerium , reiecta foeminarum era tu comendis, exordinaudisque capillis a

35쪽

mulieribus passim adhibetur, juxta invectam non sine ingenti hujus aevi probro detestabilem

corruptelam

Negotiatores, mercatores ditestere cupiunt qui autem volunt divit fieri, inridant inrentationem , ut loquitur Apostolus M in laqueum diaboli , ω dejideria multa inutilia , ει nociva suae mergisnt homines in interitum , ω perditionem ab Quum autem innumerae sint doli, fraucis species , quae adhiberi selent plurimicue sint iniqui contractuc, vel uliarae labe infecti, ac saepe etiam ira involuti, atque implicati, ut eorum vitia non ita facile in oculos incurrant; accurate evolvendi sunt, ac perpendendi ulli. queat, in quo violatae fuerint commutativae v. Peculiare autem examen instituere oportet cum mercatoribus, ac dispiciendum, si forte incautos, imperitos deceperint vendendo vitiatas merces pro integris , probatis; obvias, communes pro peregrinis viles pro pretiosis absque justa pretii diminutiones; si cum aliis merca

toribus in monopolium conspiraverint, ut alia quod mercium genus certo pretio, quod justo majus esset venderem, vel ullo minori emerent, si non aequis ponderibus, ac mensuris usi fuerint ι si res furto ablatas scienter emerint ssi quidquam carius vendiderint illud ipsum redempturi viliori pretio, si filiorum familias prodigalitati, libidinibus inservierint, merces ipsis vendendo magno pretio post mortem patris ab ipsis 1blvendo; si ex simplicitate 4 imperitia emptorum injustum fecerint quaestum, vel de qualitate, aut iusto pretio rei venalis sciscitantibus mentiti fuerint, aut pejeraverint . Curandum

36쪽

Is autem quam maxime est, ut isti omnes animarum suarum saluti consulant usta damnorum reparatione. Ouid enim prodes hominis mandum vir ver in lucretur , animae vero fuae detrimentum patiatur a) A peccandi periculo prae taeteris abesse videntur artifices , coloni, 'uotquot operam suam aliis locant pacta mercedes; hi enim suis operibus assidue intenti otiositatem fugiunt , quae omnis malitiae mater est, ac magistra in plurima ignorant vitiorum irritamenta, cuiusmodi sunt mollis vita luxu deliciis diffluens, ludi, choreae , scenica spectacula, omnesque diaboli pompae , quae pravos in animo affectus excitant, mores corrumpunt , Et hi quidem , si Dominicos, festos dies religiose colant, inculpatam dueere solent vitam in omnia christiani hominis officia sidelirer implent. Verum si a divinis obsequiis se se abduci sinant, Cad opinas, ae rabernas pertrahi, quae vitiorum onmium palestrae sunt, omniumque scelerum officinae, universiae legis divinae, ecclesiasticae violatores citissime evadunt. tuapropter qui diebus Deo sacris eas adire solent, diu in ipsis veYsari, super singulis divinae , ecclesiasticae legis praeceptis accurate inquirendi in in sacramentali judicio Praecipue autem ab artificibus quaerendum est, an forte per dolum aut negligentiam commiseriar, ut opus suum minus utile evaserit, vel etiam pericvlbsem dc noxiuma velut si caementarius, seu faber murarius domum extruxerit male materiatam, vel ainu apte connexam s

collisatam , quae brevi ruitura sit pan de re sibi credita quidpiam furati fuerint vel uri si sutor partem aliquam panni ii molitor partem asiquam G tro

37쪽

26 tritici praeter statutam mercedem sibi retinuerit ,

vel bonum triticum in deterius commutaverita a colonis, an sedulam in agrorum cultura operan

impenderint , an praediorunt Domino fiuctus ipsi debitos contribuerint; ab operariis denique Smercenariis, an in operibus, quorum cauda diurna mercede conducti sunt , prout aequitas postulat, tempus , Qvires, diligentiam impen

Pueri ac puellae peramanter suseipiantur ma-

tenellam aetatem ostendere eonsuevit. Cohortandi autem sunt blandis sermonibus, ut non labiis tantum, sed intimo quoque cordis affectu Deum exorent ut caelestem Christi doctrinam avide eκcipiant, sin corde suo custodiant ut parentibus obtemperent, Ceorum jussa , veluti ip- 1ius Dei mandata prompte , alacriterque ficiant ;ut sodales, quos vitio aliquo corruptos aguOverint , veluti visibiles Daernones effugiant , omnibus cacodaemonum legionibus in ipserum perniciem conspirantibus magis timendos.

In explarandis autem eorum conscientiis caute

admodum incedendum est, ne forte ipsorum animis ingeratur notitia vitiorum , quorum feli- cisiima adhuc gaudent ignorantia duxerit ergo Primum inquirere, an forte quidpiam libenter viderint, audierint , cogitaverint , quod christi nae modestiae adversetur an cum aliis pueris liberius ocati fuerint , aut minus decenter , an se cerint quidquam , quod non auderent in conspectu majorum suorum facere, tum paulatim adulteriora progrediendum est , si opus sit facto 'uandoquidem cito se exerit in pueris concupis scentia: fensus enim, ει ogitario amnicordis in malum Pron an ab adoleseeari uaca, Iuve-

que benigni

38쪽

rit autem eos adducere, ut Nebro confiteantura iuverit quoque absolutionem aliquando ipsis im-Iertiri, quum scilicet censeri potest sufficientem

aberi materiem remotam Sacramenti, tum vero etiam proximum , quae sita est in sincera peo catorum detestatione iuverit denique maximam adhibere curam, ut ad Sacramenta Contirnaationis, Eucharistiae sancte, fructuoseque suscipienda rite se se disponantu hinc enim aeterna fidelium fatus potissimum pender. Nec sane deserendi , aut negligendi fiunt hebetes, semifatui , surdi, ac muti, sed divinorum mysteriorum notitia quoad ejus fieri potest imbuendi, quod Paroeliorum praecipue munus, ai- ue officium est, blertiorique industria curanum, ut idonei evadant ad confessionem verbis, aut signis, tutibus faciendam, Soenitentiae Sacramentum suscipiendum , nam, in ipsis viget oncupiscentia, saepe etiam tantum rationis inest, ut lacile possint lethali aliquo peccato se se inquinare

M inquisexdis circa Laicorum Mera, atque Diu, Ongum prosecto esset universa Heiorum munera percurrere sed lubet praecipua quaedam recensere, ut quisque videat, qua potissimum ratione plena, integra exoni logesis ab iis erui essit, qui in excutienda conscientia sua, elusique ebris perlustraudis parum diligentes iuveniun

tur.

Μagistratus porro, ac Iudices , ut hinc κοι diantur, pluribus se se peccatis uel aut, & graviae

a alia

39쪽

alia inferunt damna, si promissa non impleant in ipsa ossicii susceptione jurisjurandi secramento firmataci si per ignaviam , negligentiam judicia protrahant; si litigantium jura minus accurate Perpendanti si mendicata eruendae veritatis causa, mullia, superflua suscipiant itinera, vel moras alizubi plus justo protrahant alicujus communitatis , aut privatorum hominum sumptibus si partium studio, favore , aut gratia , vel Precibus, aut muneribus a justitiae tramite sese abduci sinant; si ambiguas ferant sententias, Quae novas lites parare blent; si scelera,

fagitia impune grassari patiantur , vel dies

festos operibus, Qvecturas palam profanari, tum vero etiam in ganeis, popinis improbos homines vacare ludis, comessationibus, ebrietatibus, quo tempore divina ossicia celebrantur. Super his igitur accurata instituenda

est inquisitio. Non absimili examine excipiendi sunt quo

quot caussarum patrocinium δε procurationem suscipiunt, vel publici Notarii munus Xercent, nam , desisti in maximo versantur periculo laedendi justitiam non sine gravi aliorum noxa . Scisci- rari ergo oporter, nunquid eas egerint causas , quarum manifesta erat iniquitas, vel subdolis artibus adnisi fuerint judicibus fucum facere nunquid author es fuerint, ut partes , quae jam erant coiaciliandae , pertinacius dissiderent , vel ut convenires; inter se, quum ei parti, cui patrocinabantur, ius nullum esse cognoscerent; nunquid cavillationibus subtiliter κcogitatis, vel callidis tergivertationibus causas in longum produci curaverint , ut ipsi diutius lucrarentur , vel ob igna

viam, cincutiam luam in culpa sint, quod cluentes

40쪽

entes cauam perdiderint; num de illicitis contra tibus fraudulentis, aut usserariis chirographa confecerint, atque obsignaverint; num in ipsis formulam aliquam data opera praetermiseri ut, qua deficiente irrita haberentur, vel per dolum, fraudem aliqua inseruerint verba, sive incongrua, sive ambigua, quae contractum infirmare valeant, vel litibus ansam praebere. De his igitur diligens ineundum est examen, & videndum, quae sit praestanda pro illatis damnis reparatio Medicos quoque , Chirurgos plura circumstant peccandi pericula , facile enim , dum mundis obeunt medendi corporibus , lethali aculo animam suam confodiunt, sive quod ex industria, vel per ignaviam morbos alant, quos cito possent depellere, vel plures, quam par est, aut pretiosiores medicinas praestribant ut Pharmacopolae gratificentur , sive quod incerta, et dubia Experiri velint remedia, cum adhibere possint certara vel in consultationibus opinioni suae tenaciter adhaereant, tametsi aliorum semientiam meliorem esse intelligaui, malint

ve denique quo ε - si

teras tradant postulantibus dispensationem a lege quadragesimalis jejunii, vel curare nealigant,

ut aegrotantes peccatorum suorum XOmOlorigesim mature laciant juxta constitutionem S. Pii V. P. . a , vel monere non aes eant ut periculose decumbentes spiritualibus Sacramentorum subsidiis opportune muniantur. Nec certe magis insontes siunt Pharmacopo. Iae, si medicamina suppeditent vetustate corrupta, aut vitiata, vel inutilia, aut noxa, Vel alia praescriptic si mortifera venena incaute,

a S. Pius V. Cons. uiua gregem 3. Mare . 1 ff.

SEARCH

MENU NAVIGATION