Hieronymi Cardani ... De methodo medendi, sectiones quatuor. Quarum catalogum sequens pagina exhibebit

발행: 1565년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

MEDENDI.

m sequi,qubdin unoquoque genere com- dissimum Est etiam quidam purgandi mos unicuique familiaris, Pleuritidi, sputum,t urina: ardenti febri,sudoriPhlegmoni ieris, sanguinis profluuium: Tertianis, vomi-::spleni, varices, & ulcera in cruribus: mortis,alui profluuium:pestilentialibus, abscecsudor, aut alui deiectio. vomitus autem alis iudicatio est.2uὸd non utuntur, nisi medicinis quas ave

in solis medicinis, ut dicunt benedictis, nsistunt Manna,Cassia, Sero, Rhabarbaro, similibus: Nam cum materia grossa aut lancholica fuerit,tollunt quod subtile est, crassum derelinquunt,& ita ex curabitus morbis,in curabiles faciunt.Vt igitur nonu est velle semper Iaboriosis medicinis uti,ae robur virtutis exoluunt, & ad malas prς- ant araritudines : ita nec laudabile, in leui. sconsistere, quae morbos relinquunt de-iores,quam prius curandos assumpseris. A E L et v s est igitur in crassis letisque maiis non evacuare.Oportet,igitur cum pro- iis semper operari . Serum enim in ultima tilitate. lapis magnetis, in ultima crassitie mores subducunt:reliqua sunt intermedia, io su ordinem alias in cotradictorἴexposui.

52쪽

ac concoquunt. Cap. X X I I. l .

NIGE S IMV ssΕCvNDv s abusus est, tolerabilis tamen ac de sensione dignus, . cum materiam paulatim docent concoquendam, euacuandamque ex dicto Avicennae: in quo tamen verba non mentem assecuti sunt Ptincipis,quoniam longe citius terminatur a gritudo, si ad unam tantum uniuersalem purgationem reseruetur.Nam una euacuaho au iterius impedit materiae delinquentis coctionem.Ita igitur intelligatur, ubi peticulum derivationis fuerit.Est autem cum virtus debilis est, vel iuxta principale aliquod membrum materia delituerit, aut nimis molle, ut Ade-nes,& Pulmo. In his enim casibus etiam non exacte maturum bubonem incidere cosutule Albucasis : in reliquis longὶ melius citiusque

una euacuatione soluitur morbus: Vermium tamen memento.Nam in his, ut dicemus, nedum aliquoties expectandum est concocti nis principium. cyddicunt non omnes morbos adpla cum flectare. cap. X x III. Vi GEsi ΜVS TERTIus abusius est,cum omnes eas aegritudines ad curam suam pertinere negant,quae sunt manifestae, in quibus accusari possunt:eas autem omnes prosiutemur, quae sunt difficillimae, accusatique no

53쪽

si lint, decorationem igitur & infantium

morbos mulierculis:dentium dolores,tonsoribus:vulnera,vlcera,collectiones, Chirurgiris: oculorum vitia, circunforaneis herbariis: Ramicem,& Herniam, Circulatoribus: puer- aerarum dolores,obstetricibus gallicam luci mpostoribus: luxatos fractosque articulos, Restauratoribus relinquunt. Vbinam Gale-au,aut Hippocratem,aut Albucasim,aut Aui- ennam inuenerunt, qui non omnem artem 3rofiterentur, medicamenta singulis pararet,le his apertὸ dissererent 3 Vnde Galenus in Cariatiis. rimis artis curativae libris, totam curadi me- λε σευ Qhodum a chirurgica ratione assumpsit. Unde tiam ossa a capite extrahere docuit lenticu- iri ferro,absque terebratione,quod etiam insu est, Mirmetias etiam E crure extrahendas ocuit. Herniam,puerperarum pastiones,in-

istiumque distincte descripsit. Vnde in conlio morbi comitialis dicebat , At ei qui uni-

eriales canones ignorauerit, nec 1excenta raecepta sumcrunt. impolsibile enim est sne arandi methodo,quampiam etiam,leuissima μgritudinem recte curare.

C v R igitur si se medicos profitentur, haec esciuntὶ Si sciunt,cur literas nescietibus pro-inciam hanc committunt3 Quod si se victus itionem & purgationem etiam in illis ordiare fateantur,quomodo aut purgare, aut vi

:um ordinare poteris recte, si morbi qualit,

54쪽

tem & magnitudinem ignorauerisὶ At dicit a Chirurgo recipio. Non e scriptum est, si caecus caecina ducat, ambo in foveam cadunt3

Eo magis, cum duo vel tres plerunque sint Chirurgici etiam in maximis ciuitatibus,qui literis operam dederint, reliqui tonsores la uati,ianienam profitentur. At dicunt,morem sequimur ciuitatis,quale illud sexto artis curatiuae,in fine. Sed cum Romae plurimum agerem ciuitatis more secutus,permissa his quos

chirurgos vocant,maxima horu Operum pam te, non doctrinam,sed manus operationem se

ostendit dereliquisse, quod ex prioribus verbis licet deprehendere. Q v o D si in hoc te non peccare, quod tamen haud possibile est, demonstrares, quam

tamen fidem, medice, tibi praestabo, aut vomicam,aut ventriculi ficum, aut in hepate vlcus probe curaturum, si Oaenam, aut Bub nem,cui quotidie specillo, aut manibus imponere medicamentum potes, sanare nescia ueris3 An credam illud, quod intra est, leuius esse,quod pleriaque perducit ad mortem, aut scientiam tuam Astrologo vel diuinatori co- parauerim,qui propria domus suae peccata cuignoret, de remotis maximisque negotiis se scire profitetur Cum enim ulcusculum, aut Parotidem curare nesciueris, quomodo quio qua cogitare potest, quod interius est ulcus, aut phlegmonem te rite curaturum

55쪽

A D medicum igitur pertinere arbitror per- Ehum,omne morbi genus scire curare, nori tum per dietam,medicinas,& ungueta, sed etiam per man' operationem, incisionem, videlicet , vstione, terebrationem. Quod tameest illiberale, Chirurgo permittat, opus vide licet manus: quoniam longe disserunt nescire operari, nec praecipere, ac nolle manibus exercere. Nam cum hoc non sit decens, reliquum tamen non solum utile,sed etiam est necessarium. Difficiles enim bubones hoc modo cu raui in triduo, ac decenes fistulas inueteratas, ac derelictos extrinsecus morbos miraculi modo, quoniam interna exterioraque adiutoria probe noueram . Itaque solo famulitio auxilio,prout & Galenus,indigui. aiiod lunae positiones obfeman Ni non ident medicinas. C p. X x IIII. VI G s S I M V s Q y A R T V S error est, cuLunae radiationes in exhibendis medicamentis vitant. Nam cuin ducere volueris Elleborum, moue corpus dixit Hippocratres: Cum vero luna cum sole coit, vel r diationem iniir,mutatur tempora manifesu, quhelementa & humores agitantur. Igitur bonum est tunc meJicinam ex Er3ere in con iunctione, corpus repletum purgabis, in quadrato post oppositione purgabis melius,post

venam incides.

56쪽

, ,3 D, METHODO CIM igitur volueris recte operari, facies illud hora aspectuum, maxima cum utilitate,

cia Bista quod dies illa

non sit indicatoria, vel vetita ratione natura- li. Secundum, quod aeger non sit nimium d bilis nes moriatur alia causa, culpent t2. Te tium cogressus Lunae cum Saluino, vel Ma 3.ri Hebus te. O uod si hora radiationis cum Sole, Luna decretoriis vel Veneri societur, obtimum erit ξursare, vel minuere,ut placuit Galeno Quod de inutilibus quibuscunque rebus

decertant. Cap. XX v.

IGESIM Vs QVINTu Sest, cum deminutissimis rebus disceptant, grauiora praetereunt, ut videantur diligentissimi in dici. Memini me aliquando vidisse clariss mos medicos concertantes super differentia duarum drachmarum, a quatuor, strupi de lupulis,qui tamen raucedinem per venae incisionem curare nitebantur, nescientes illud rhibutaui modernioris, Qui raucedine detentus minuitur,nunquam curatur. Meritb igitur tales non I. ths. Da. Medicos , sed Sophistas optimus appellauit

nethum,& grauiora legis derelinquunt.Opti, Inum medicum decet, non ita subtiliter minutissima trutinati, quandoquidem non sufficiet grauioribus omnibus existimandis.

57쪽

NADENDI. 39

cu doctiones dimittunt frequenter.

Cap. XXVI.

VI GE SIMUS s Ex TVs abusus est, cum frictiones non nisi paucis morbis imperant, propter dissuetudinem: cum tamen cunctis, nullis cxceptis non solum utiles sint, sed & necessariae. Vnde Celsus, Frictio cum lil. A. 3r omnibus vertebris si necessaria, maximξ ta- men utilis est his,quae in collo sunt. ADNOTARE lubet alium errorem in fri- ingeniictione excipientium pectus,& spinalem medullam, quoniam Galenus de solis cruribus& brachiis loqui videtur. Nam Celsi authoritas, & ratio dictant, neque dextrum hypochondrium fore in frictione excipiendum. In cunctis igitur morbis frictio utilis est &n cessaria,& quocunque morbi tempore,sed

pro eorundem diuersitate vatianda. suod roborationem ventriculi pra

Vi E IΜVssEPTIM Vs error est, cuin omnibus morbis permutata victus ratione, necesse fit ventriculum a propria fortitudine minui. Conuenit igitur semper ei prς sidium admouere,quod tamen negligunt. Vnde Galenus ad Glauconem,In cura tertia- Inlr-λnae nothar,& quotidianae,consuluit, tanquam magis manifeste ventriculo laborante, confortalia admouere praesidia, tum per interius,

58쪽

o DE METHODO

tum etia per exterius.In frigidis calida: in si cis autem solam lactis pinguedinem prodesse

inueni. In reliquis autem causis maxima auxiliorum copia non deest. Couenit igitur Om- ni morbo, omnique uniuersali eius tempore, haec duo semper prae manibus habere ricti nem,& ventriculi conseruationem. Quod in subonibus extrinsecis venam incidunt. Op. x X V II I. VIGEs ΜVs OCTA s error est,cum in Bubonibus, caetensque abscessibus, quos natura foras ad loca minimὶ perbculosa destinat, sanguinis minutionem saluta. rem decernunt, solumque quod quacitas materia: aufertur,considerant. Quod autem modo non conuenienti, non aduertunt, decepti authoritate Galeni. Cucurbitulae non nisi v cuato corpori conueniunt. Nam cum medela haec ad diuersum trahat, periculo maximo vim naturae,ac conatum impedit. cumque ab extra ad intus,perniciem molitur. Duplex igitur malum est, naturae impetum rationalem qu ferre, ac ad loca periculosa materiam trahere. Galenus autem eo loco Cucurbitulas sine scarificatione, non uincisibis damnauita RSTITERIT igitur pluribus in causis c6 ba uti sanguinis detractione per Cucu lutulas,cum profunda incisione. Nam sic &conatum naturae iuvabis,& sanguine minues,

59쪽

& materiam ad locum salutarem derivabis: quando autem de quibus in casibus, docebutte libri contradicentium medicorum , quos

fecimus.

Quod in laterali morbo minuunt ab adue se et in pede. cap. x x I x. Vi GEs ΜVs No Nus error est, in i terali phlegmone,esim quidam ex aduerso alij ex eode latere, alij in pede ex initio venam incid ant, cum ipsis sit persuasum,

Galenum,AueZoar,Mesue,& Rasm, ac Principem, diuersa sentire, nec ulla magis in medela esse discordes,clim tamen in nullo,quod quaerunt assequantur,dumque omnes pariter student imitari monstrum nouum) nullum imitantur,eoque insaniae ventu est,ut a Principe decepti, saphenam praeferant,morbὁque etiam procedente primam sanguinis missionem ex aduersa parte molliantur.

Eso sanh in vera Pleuresi tant sim saphenaestistionem, Galenum & Hippocratem horrui me video,uti etiam in ea,quae in inferius costis est, potius eiusde brachij, quam pedis sectionem praetulerint: cum tamen ea sanguinis detractio a loco patiente, nihil demat,nisi corde intercepto. Quomodo igitur unquam salutarem saphenae minutionem dixisset Hippocrates, aut Galenus in laterali morbo superiore,binis interceptis geminationibus in-

60쪽

2 DEM ET NODO ter venam minutam, & locum patientem

Quod igitur ipsi habent pro familiarissimo,

neque in mete fuit unquam Galeno, vel Hippocrati.

C v M morbus lateralis in initio est, tutiussi palum sanguinis si detrahendum, aduersa parte fiet. Ob haec Arabes oppositam laterali praetulerunt. Quod si multus sanguis sit detrahendus, ex eodem latere fiat. Copiosa nim sanguinis detractio ex latere eodem, aduersae, qualiscunque fuerit, praestantior est. Haec igitur utilior semper,illa quandoque s mior. Quod igitur periculosum magis, utrulius etiam est: quod vero securius plerunque& inutile euadit. M o D v s autem sanguinis mittendi est, in

totum conuersus consuetudini medicorum. Nam Hippocrates,& Galenus praecipiunt, ut sanguis mittatur bonus & clarus, donec incipiat apparere liuidus, aut niger. Nam tunc

sgnum est, qudd sanguis, qui in Phlegmone

erat, minuebatur. Tunc ergo si virtus constat, etiam aliquid ex eo minuendu est, aliter tunc supprimendum,ita quod terminus suppressionis secundum Galenum, est in sanguine in lo. Medici autem nostri temporis, non magis in hoc, quam in reliquis actionibus pruden- .res, totum oppositum faciunt. Nam cum ex febre sanguis, qui primo exit, quoquo modoniger sit, eum tanquam noxium dexrahunt;

SEARCH

MENU NAVIGATION