장음표시 사용
151쪽
vixisset . post tot morborum supplicia, Epilepsia enecatus : qui ex publicis privatisque votis immortalis esse debebat, Chotini vo 1 Calend. Octobr. inter secundam& tertiam pomeridianam horam mortalem exuit vitam. Ad constituendam tanti Herois magnitudinem, Fortuna & Virtus, raro & pari cursu ,contendisse mihi videntur. Indulserat ei fortuna , quamviS ali S mancipiorum suorum negligens Domina, summa beneficia. Paternum , Maternumque
genus clarissimis imaginibus resplendens. Pater Castellanus Vilnensis , Marschalcus supremus M. Ducatus LithVaniae , natus Proavis ac Abavis, militarem gloriam, Senatoriamque dignitatem adeptis. Mater Christina Thorovia Palatini Cracoviensis filia , Fratrum summis honoribus ac Magistratibus eminentissimorum soror, majoresque numerans suos, magna olim Reipublicae Polonae pace & bello decora. Considerare in Chodkicvicio licebat non postremam humanae felicitatis partem , dignam tali stirpe corporis constitutionem: vultum
152쪽
vultum primo aspectu austerum, sed majestatis plenum , alti animi & ipsius Martis
indicem, exporrectam frontem, aquilinum nasum, Omnia generosissimi Imperatoris signa. Eadem Fortuna , quae magnificam ei dederat originem , nec OpeS denegavit, conciliaverat & illustria connubia , primis nuptiis Sophiam Melectam , a Palatino Podoliae & exercituum Regni Duce procreatam , in matrimonium antea Simeoni Duci Slucensi elocatam , secundis Annam Alexandri Ducis in Ostrog Voliniae Palatini filiam , utrasque conjuges natalibus , institutione , sanctimonia , pudicitia, moribus , & amplissimis aetate nostra in Polonia haereditatibus celeberrimas. Non inferiores opibus Honores in eo eluincebant : Pocillatoris nempe M. D. Lithvaniae, & praeter aetatem exercituum Ducis ,
Capitanei Samogitiae, Commissarii Livonioe Palatini ad extremum Vilnensis dignitates. Continuata Verb trophaea, iterati toties triumphi, perpetuum quasi actum faventis fortunae denotabant. Sed haec as Virtute
153쪽
Virtute minimh deserebatur, quae fidissima vitae Chodkievicii comes , vivit nunc in animis omnium, & tamdiu ViVet, qu m- diu Orbis hic stabit. Atque commendant inprimis pietatem ipsius, castor mentis sincerus divini Numinis cultus, preceS ante proelia supplices. post victorias gratiarum actiones humiles,pluribus ante obitum annis quolibet die Sabbathi, post expiata per confessionem delicta , ad Eucharistiam devotissmus accessus, extructum sumptuoso Opere Cretinge Patrum Minorum de observantia cum Basilica Monasterium, ercetiim Bichovii Canonicorum S.Augustini Regularium coenobium,in Samogitia Patres Societatis Iesu fundati. Testantur Magnanimitatem summi semper conatus , dicia heroica, structurae magnificae, Bichovum Vallo & propugnaculis ex militari arte exquisitissimh cinctum . Lachoviciana arx & ingeniosa munitione & splendidis aedificiis
praestantissima : armamentaria certe Regia, machinis bellicis singulari industriit
154쪽
confectis repleta. Liberalitatem magna sua
laude exercuit, egeno S , Vulneratos , aut
egregio aliquo facinore infignes milites juvabat modo pecunia , modb Veste , hunc
equis, illum armis, omnes hospitalitate de-Vinciebat. Clementia maximum sibi nomen apud exteras, remotissimasque gentes comparavit: in captivoS , quamVi S a natura ad iram promptior, nunquam seviit,imo honore eos & muneribus dignatus dimittebat. aemulatus etiam hac in parte Imperatorum Romanorum gloriam, humanissimum se in hostium cadavera praestitit. Post subsecutam Κircholmensem Victoriam, caesorum Germanorum Ducum funus p
sentia sua, splendido apparatu , & magmipompa exornasse illum vidit Rigensium
civium turba, audierunt externae gentes ,
mirati sunt hostes. Bella Livonica summam illius dexteritatem posteris illustrabunt : loca limosa paludibus , lacubus,& sylvarum saltibus invia , incredibili celeritate victricibus signis peragrabat: S 1 ad mul-
155쪽
ad multa castella cum venisset, vidit statim & vicit. Volmariam sine suorum jactura aperto insultu cepit, recuperavit ParnaViam porta stratagemate effracta , per idem bellicum instrumentum pulvere impletum, cujus primus in Hungaria ad Iavarinum usus Christianis feliciter successit. Rigam, Dinamuntum , Derpatum , Bialocamenum,pamis Viribus , magna virtute , & insigni artis militaris peritia tapius tutabatur Nec solum hostibus, sed mari etiam ingenti suo spiritu terrorem incussit, dum naves Suecorum incendisset. Κircholmensis de Carolo Sudermanniae Duce Sueciae Tyranno reportata Victoria, omnium potius gentium miraculo , quam historiae fide dignet esse censetur: tanta , stupentibus & nunciis , qui proelio aderant , felicitate ac fortitudine , exiguis licet copiis, cum numeroso hostium ex Suecis , Gallis, Belgis , Germanis collecto exercitu dimicavit, ut vix audito hoc sae-- C culo
156쪽
LIBER SECvNDVS. I Iculo exemplo , noVem millia armatorum hominum caesa tunc numerarentur. Addam , quod Veritas a me extorquet, Chod-kievicium tot annis nec uno proelio Suecis attritum, totius Livonici belli fuisse victorem. In dissidiis civilibus, propriis sumptibus, fido consilio, imperterrito animo, dexterrimo regimine, partes sequebatur Regias. Moschoviticis item bellis implicarunt eum fata. in periculosissimo rerum statu exercitui praefuit atque simul hic cum seditiosi militis procacitate , illic Cum maximis , nec cum sua parva manu comparandis Moscorum viribus decertando , & sartam tectamque Rethublicae gloriam,ac militantis nobilitatis salutem con servavit. Invidia postea apud malevolos laborabat , qubdiminus prospere illam provinciam administrasset. quasi non pro majori reputaretur laude unum civem ser Vare , qu m mille hostes occidere. Ex altera Vladisiai expeditione, recuperata magna Ducatus Severtensis parte gloriosus
157쪽
et a BELLI CHO TINENSI sorediit. Ad extremum , post tot res feliciter gestas , ita benigna sors extremum ejus vitae cursum disposuit, ut una cum bello, omnium, quae anth confecerat, celeberrimo , nominisque immortalis gloria caduca sua terminaretur vita. Viguit in eo laboris, aestus, frigoris, inediae tolerantia. in disponendis excubiis vigilantia, in mittendis exploratoribus sumptuosa solertia. in acie autem instruenda ea promptitudo atque dexteritas , quae cum summis veteris& recentioris aevi Imperatoribus aequari poterat. Architecturae militaris erat peritus , & dimensionum Geometricarum non ignarus. Generosissimorum equorum, CX-quisitorum armorum studiosissimus, omninoque facie, gestu, gressia, Voce, Vestitu, ad Martem a natura compositus. In dicenda sententia & militaribus orationibus succinctum,at nervosum audivimuS. Comem,
affabilem , & accessu facilem vidimus ; in familiari consuetudine suavissimum : nisi Melancholicus praevaluisset humor, partim a
158쪽
tim a variis morborum affectionibus, partim a continuis bellorum CuriS, maximh militari in Moscovia insolentia accersitus. Et ad Chotinum angebatur moribundus , tum ob immuratum a suo consilio bellici apparatus ordinem, tum ob tarda subsidia , & multos in castris defectus , qui animi illius summa molientis grandem impetum retardabant. Saepius in affectibus moderandis praebuit se impotentem , irae vehementius deditus, ac ideo praecipud in Chotinensi expeditione militum plurimis invisus. Fateamur tamen, nisi is insolentis multitudinis odio , disciplinam militarem rigore suo retinuisset, jampridem haec communi Reipublicae malo
Corpus ejus Chotino Camenectam, Camenecta Ostrogum advectum , atque ibi,
nescio quonam fato , ob privatas forth domus suae dissensiones , decimo quarto post obitum mense , a moestissima conjuge, Pomposh est humatum. Dignum profectb
159쪽
1 BELLI CHO TINENs Is illud pulcherrimarum Virtutum praestantissimum domicilium , ut ipsa ringente invidia, supra omnia Graeci & Romani fastus Mau1olea emineat. Sed nos cum tanti Imperatoris eXitu, huic quoque libro finem imponamus.
160쪽
Hodkievicii mors quamVis celari optabatur , mox tamen ut omnia magna solent in tam per Turcarum, quam PolΟ-norum castra divulgata in publicum erupit. Condolebat quilibet sorti Reipublicae, quae in summa necessitate posita langueret, tali fulcro & ornamento Orbata. Tum demum sublata ex oculis virtus suspiriis quaerebatur . invidia dolorisiaccumbebat, & quem vivum nonnulli ob arctiorem disciplinam inculpabant, omnes desiderabant mortuum. Lithvanae legiones Gii Principis solius regimen affectantes , in obsequio Lubomirscii non nihil vacillare Coeperant.' donec Principis singularis in majestate modestiae exemplum insigne ediderit , dum se velle Lubomirscio parere obtestaretur; rationique congruum judicaret , siquidem numerosus Polonorum