Principia systematis chirurgiae hodiernae in usum publicum et privatum adornata

발행: 1788년

분량: 744페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

V r ra. ne, carie, effusione ichorosia, interdum in ipsam articuli caueam, iunctUm. XLV. Symplomata in prima Dicte fungi articularis (XLI. a. , cuius sedes est tela cellulosa communis, praeter sensum aliqualem tensivum, ac dis ficultatem motus nonnullam, a tumore molliore, in- dolori, cito formato, vix ulla obseruantur, nisi in iteram speciem abeat morbus.

XLVI. In secunda serie fungi articularis

XLI. b.), tumor durior, lentius insurgens, aut totum articulationis ambitum comprehendit, et ipsa A poplitis lacunam opplet, aut in parte anteriori, superiori, laterali, inferiori terminatur. Gr'-viora autem hic morbi gradus inducit symptomata, qualia sunt motus articuli dissicilis, dolorificus, flexo crure minus acerbus; inde a diuturnae inflexiqne musculorum flexorum , contractura, anchylosis spuria, synouiae insipis alio lenta, denique interdum anchylosis vera. Tumoris lentum augmentum dolor sequitur grauior, noctu, frigore, temporis iniuria exacerbatus, ad quemlibet articuli motum acutissimus, tum quoque venarum circa hunc repentium varicosa, glandularumque inguinalium eius, dem lateris intumescentia, strophulosa quasi, totius membri macies. His superueniunt tandem inflammatio externa, ruptura cutis, degeneratio tumoris iungosi in colli quationem acrem, ipsum articulum panesque vicinas cum immanissimo dolore depascentem, oedema cruris et pedis, febris lenta,

52쪽

et aegri tandem, a resorptione ichoris (I. DCCCIT, doloris intensitate, somnique defectu tabida conium lio.

XLVII. In tertio gradu, mox ab initio morbi dolor acutissimus , profundus, limitatus, articulaetionis adest; intumescunt deinde partes osseae ipsae, accedit tumor fungosus partium mollium, sequuntur denique grauissima paedarthrocaces sumptomata(I. DCCCL UII.) exposita. Haec species , quae Ie uera est morbus ipsius substantiae osseae, minus iuste inter fungos, potivi inter spinas ventosas mmerari debet. XLVIII. Fungua articularis probe distinguitur ab hydrope axticuli, certe in ipsa capsula rarissimo ;a coaceruation A liquidi in cryptis mucosis iuxta

tendines atque patellam ; a lupea iuncturae, ab ec, ehymosi, oedemate communi , abscessu genuino seu metastatico, rhachiticisque iuncturarum tumoribus. Diagno is ipsa ex comparatis singulorum horum morborum signis et Pi tomatibus salii facile eruitur. XLIX. Quod progno in fungi articularis attinet, prima species saepissime sat facilem ac citam sanationem admittit, citiorem quidem, qui inferiorem genu Partem occupat morbus; tardiorem, qui in parte superiori sedem figit; mala arte in alteram speciem mutabilis. Secundam iungi articularis speciem sanatu dissiciliorem esse ex perspecta eius natura prono fluit ratiocinio; ancipitemque eius euen

53쪽

tum tristis experientia confirmat. Minora tamen obstacula periculaque creat atque minatur symptomati cus prae idiopathico, qui caussa morbi rite indag

ta, cognita, minui, auferri potest. In corpore sano domabilior est langus, qui a caussa externa oriretur, praecipue si morbo tempestiue occurritur. M la medicatio morbum denique reddere potest insana, bilem. Rheumatismo vago superueniens fungus morbi primitivi medelae interdum cedit 'Fungus mollis lente increscens, in dolor, in corpore ceterum sano, diu sine ulteriori noxa persistere ac circum,

specta ac indefessa chirurgi cura denique radicalem

fanationem admittere potest; fungus vetustus in cor pore cachectico debili, durus, dolore acerbo molestus, in vicerationem profundam aut colliquatio nem acrem Pronus, ex parte iam dissolutus, incisus, cum carie iunctus, ad omnem leniorem me dicinam rebellis est, et ad duram amputationis tempestiuae necessitatem cogit. Tertia species tristem

spinae ventosae prognosin in omnibui sequitur. L. Curatio fungi articularis exigito imminutionem, ablationem causae cognitaei

by therapiam phlogoseos , ubi adsit;

O emollitionem partis in fungo durioris O resolutionem, derivationem laticis gelati,nosi stagnantis i

54쪽

a6 Ver es. O corroborationem partium solidarum adsectarum

LI symptomatum denique medelam, leua.

LI. Indicatio curativa, quae in auferendae seu minuenda morbi caussa versatur, Praecipue fungos Iespicit a causa interna ortos ; hUmorum itaque qualiscunque labes, scrupulosissimo examine indagata ac cognita, scorbutica, venerea, scrophulosa, rheumatica arthritica, scabiosa, herpetica cet. , thera- pia idonea corrigatur. Emeticae saepius porrecta ad resoluendos fungos, ab istiusmodi causis internis enatoS, multum facere ipsi comperinius. Sola attamen remedia interna vix unquani sufficiunt, ut plurimum externa therapia simul opus est, ad atrocem

morbum debellandum. Depositiones metasiaticas profundas, in primo morbi principio, vesicatoriis ac viceribus artificialibus, in vicinia loci adfecti excitaus . derivari posse certa experientia constat. Corpora aliena (I. MIlI irritantia, detecta praesentia, operatione chirurgica idonea auferantur.

LII. In omni fungo articulari dolorifico, faepissime inflammationem veram, vel spuriam, vel mixtam, primariam vel secundariam, lympham condensantem, trans sudationem inducentem, suspicari licet. Primaria iisque indicatio heic versatur circa tempestiuam laticis ablationem, ad quam maxime conserunt methodus antiphlogistica generalis,

venae m

55쪽

venaesectiones, sanguit is eductiones locales , opecucurbitarum cruentarum, vel hirudinum largiorem cruoris copiam educentium, in morbi initio praesertim ndhibitae; regimen refrigerans: scopo derivatituo, reuulsorio, diaphoretico et resoluendi non minorem effectum praestant emetica repetita, tartarus emeticus refracta dosa porrectus atque laxantia. In, flammationem profundiorem exteriora versus eximie eliciunt vesicatoria tempestiua, sed ad inflammatio, em ex tertiam auertendam praestat pluribus vesica toriis uti, quam idem in eodem loco identidem renouare. In Phlogosi a contusione externa no II negli gantur ea, quae in contusionum chirurgia antea(I. CMXC.) sunt monita. Neque dissi tendum tamen, methodum antiphlogisticam id primo morbi initio maxime conducentem, in ulteriore morbi prori gressu vix cum quadam utilitatis specie adhiberi. LIIL Partis durioriae mollitio in secunda sungi articularis specie facilitari potest frictione blanda oleo- sa, unguinosa, leni mercuriali, balneo vaporoso, cataplasmate emollienti; in prio1i specie vix abs que noxae suspicione adhibetur methodus emolliens, Interdum optime emollientia resoluentibus iunguntur. LIV. Phlogo si suppressa, ac duritie, si opus est, emollita, ad refotitientia validissima refugiendum est, cui scopo optime inseruiunt frictiones diuturnas repetitae, ruandae saponaceae, lenes mercuriales, havd dolorificae , epithem Ata sicca aromatica, Vinom

56쪽

sa; sumigationes balsamicae; exhalasiones volasIes Aeolipilae ministerio diligenter ad locum tumidum dirigendae ; Gummi ammoniacum aceto solutum et inspissatum solutio seponacea, puluid colophonii ope lini adplicatus et spiritu vini saepius madefaectus; emplastra resoluentia e . g. seponaceum, oxycroceum, e galbano; balnea stillatitia; electricitas; ex his remediis externis seligantur, quae ad speciales in- dic tiones obuias maxime quadrire iudicantur. Neque paruam symbolam secundariam ad resolutionem conserunt ulcera artificialia in vicinia loci adfecti excitata; vesicatoriorum efficacia (I. CCXLVIII.

electricitatis ope adaucta: modo caueatur, ut inflammatio externa his inducta ipsum fungum haud pttingat. Interne conueniunt remedia seponacea, gumnii ammoniacum aceto scillitico solutum, emulsiones ammoniacales, et emetica repetita. LV. Toni in partibus adfectis resilutio promo, vetur embroche aromatica, selina, ammoniacali, alcasina, saturnina, vitriolata, aluminosa. balneo frigido. Notandum tamen, remediae adstringentia, ubi instammatio adsit chronica, dolor urgeat, seu durior sit tumor, vix unquam conducere, saepissime

nocere, sed a sola debilitate partium solidarum post morbum superstite indicari.

LVI, Omptomatibus variis. contracturae, anischylosi, cariet cet. ad horum indolem, partim expositam, partim exponendam, occurritur; neque

57쪽

Hydroses. as minus eis , quae a resorpto pure et sanie surgunt. Malum immedicabile tempestiuam membri amputationem poscit; imo ne a tristi quidem hoc refugio abstinendum est, ubi vires aegroti magna ex parte exhaustae videntur, quippe quae sublata caussa debilitante haud raro redeant brevi. Resectio extremitatum ossearum et totius articUli, cum conserua. tione partium mollium hunc Cingentium, a nonnulis

lis proposita, forsan ad spinam ventosam quadrat, minime a fungo articulari genuino videtur indicari, quippe cuius caussa .in partibus mollibus non osseis haeret; corrupta itaque solida in fungo articulari omnino haud tolluntur, dicta partium ossearum sectione. LVIi. Nolanum porro circa thempsam fungi

articularis,

a) sectionem fungi, nisi distinctus abscessuqgenuinus, furunculus seu anthrax simul adsuerint, mole semper credere tumor fiuis uationem mentiens incisus, nil praeter guttulas gelatinae seu lymphae effundere solet, saepissime incisionem hanc presso pede sequuntur hypeis arcosis, caries, febris lenta, mors; neque meliorem successum habuit se taceum per ipsum tumorem

tangi genuini ductum. b) suppurationem singi articularis profundam

omnibus viribus hertendam esse; semper

enim

58쪽

so Hydroset.

Eriam nocet haec, nul quam pus bonae notae largitur, sed caries sequitur. Fungum tamen primi gradus (XLI. a) exorto in vicinia loci adfecti furunculo seu anthrace satiatum fuisse compertum est. e irritantia quae uis, frictiones rudiores, spirituo. sa aliqua acriora sub hoc morbi statu Ditanda

esse; eruptiones aut excoriationes culaneae

post emplastrum r*soluens sequentes saepe etiam huius usum, ad tempus saltem vetant, ne his inflammatio noctua inducatur. LVIII. Resistiae oedem ntis spurii Decies, tumores sanguinei varii, cruorem in cellulosa effusum continentes l. CMLXXXI.), tumores aerei ab aere per telam cellulosam diffuso exorti (I. MCLIII.) mereomptomatici ad aliorum morborum pertractationem pertinent; eflusiones liquidorum autem in cellulosa

scroti ac seniculi spermatici sub hydroceles chirurgia pertract*buntur. Hydrops in Deci c. LIV. H drops in specie nudis aeccumulatio morbosa liquidi seroso - lymphatici in cauitate naturali Hic pro varia, quam effusum occupat, sede distinguitur.

59쪽

g) Hydropem uteri ac denique h) EsdrariCON. iam sigillatim pertractandos. droces holus. LX. Hydrocephalus es tumor capitis a morbosa humoris serosi, saepissime pellucidi, interdum turbulenti, flavescentis, gelatinosi, sanguinolenti, col. lectione, ad partes faciei insta oculos sitas numquam extensus, et hinc ab oedemate symptomatico, anasarca, intumescentia a saliuatione, variolip cet. inducta, facile distinguendus. Morbus vix nisi in infantibus recens natis Obtiitis est aut congenitus, aut breui fosi parthm . accedit, commune hydropum principium agnoscit, ac distinguitur OG in externum, integumenta cranii occu

pantem,

h) internum intra thecam osseam cransi est 1- sum, ac denique e) mixtum, si hydrocephalus internus ad emteriora simul diffunditur LXI. Hydroc phalas externus iterum i plex es retenim vel in textu cellati o fhbcretaneo haeret serum effusum, sistens tumorem vere oedematosum, limiis

60쪽

tatum, vel illi initatum, non raro ad palpebras protensum, prae se serentem characteres oede malis genuini ; vel ab usueurotico caluariae inuolucro, vel denique rarius ab ipso sericranis includitur latex; in hoc utroque casu concolor quidem est, at renitens magisque tensa et subdolens intumescentia, nec

ad palpebras aut aures extenditur. Ab effuso sic in partibus externis solis liquido, neque notabilius hiant suturae cranii, neque symptomata adsunt Iaesionem sensorii communis indicantia. Morbo

congenito ansani dare sustini, prauus foetus situs, et laniculi, partus dissicilis, aliaque violentia externa sub partu allata, sorsan peculiaris parentum morbosae dispositio; post partum a causas inducendo oedemati (XXIV.) satis analogis, ulcusculis, cutaneis praecipue, suppressis accedit; interdum dispositionem haereditariam adesse posse obseruatum est. LXIl. Dotephalus externus saepissime sanationein admittit, faciliorem tamen superficialis profundiori, praecipue si morbi caussa detegi potest. Ipsa therapia includit ea, quae sub oedematis cura(XXUII.) sunt exposita, remedia inprimis topica, essicaciter discutientia et roborantia, frictione assidua leni adiuta, ac ligatura simul prudenter adhibita: . his autem solis nihil essicientibus, scarificatione ad sedem effusi plus minus psos unda, ducendus est humor, vel vesicatorio, vel se taceo derivandus. In

propria tunica inclusus hydropicus latex, hydropis saccati vel cystici medelam exponendam desiderat.

LXIII,

SEARCH

MENU NAVIGATION