C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

111쪽

1oo C. J. CAESAR Is COMMENT. credo , si Caesarem probatis , in me ostenditis : qui de meis in νos meritis praedicaturus non sum , quae Sunt adhuc et mea voluntate , et νeStra exspectatione leνiora: sed tamen sui laboris milites Semper, exentu belli , proemia petiverunt ; qui qualis

sit futurus , ne vor quidem dubitatis. Diligentiam quidem nostram , aut quem ad Fnem adhuc res processit, forIunamque cur praeteream ' An poenitet vos , quod salνum atque incolumem exercitum , nulla omnino nave desiderata, transduxerim ' quod classem hostium primo impetu adνeniens pros averim ' quod bis per biduum equestri

proelio superaverim ' quod ex portu , sinuque adνerSariorum C C Hayes onerarias a duxerim ; eoque illos compaelerim, ut neque pedestri Itinere, neque naνibus commeatu juvari possint 8 Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis , Corfiniensem nominiam, an Italiae fugam, an Hispaniarum deditionem, an Africi belli pro judicia sequimini 2 Equidem me Caesaris militem dici potui ; νos me ImperatoriS nomine appellaνistis: cujus Si Mos paenitet, νestrum νobis beneficium remitto ,' mihi

meum restituite nomen , ne ad contumeliam honorem dedisse νideamini. XXXIII. Qua oratione permoti milites , crebro etiam dicentem interpella-

112쪽

D E BELLO CIVI L 1 LI A. II. Io Ibant; ut magno cum dolore infidelitatis

Suspicionem sustinere videremur e disce dentem vero ex concione universi cohortantur , magno sit animo , neu dubitet Proelium committere, et suam fidem vir tutemque eX periri. Quo facto, commufata omnium Voluntate et opinione, consensu summo constituit Curio , cum primum sit data potestas, proelio rem committere.

Postero die productos, loco eodem quo superioribus diebus constiterat , in acie Collocat. Ne Varus quidem Attius dubitat copias producere; sive sollicitandi milites , sive aequo loco dimicandi detur

occasio , ne facultatem praetermittat.

XXXIV. Erat vallis inter duas acies,

ut supra gemonstratum est, non ita ma gna , at discili et arduo adscensu. Hanc uterque, si adversariorum copiae transire Conarentur , eXspectabat; quo aequiore loco proelium committeret. Simul a sinistro Cornu, P. Attii equitatus omnis, et una levis armaturae interjecti complures, cum se in vallem demitterent, cernebantur. Ad eos Curio equitatum , et duas Marruci morum cohortes mittit: quorum primum Impetum equites hostium non tulerunt; sed, admissis equis, ad suos refugerunt e relicti ab iis, qui una procurrerant, leVis armaturae, circumveniebantur , atque i

113쪽

3 or C. J. CHARIS COMMENT.terficiebantur ab nostris. Huc tota Vari con Versa acies , suos fugere ct concidi videbat. Tum Rebilus legatus Caesaris , quem Curio secum e X Sicilia duxerat, quod magnum habere usum in re militari sciebat, Perterritum, inquit, hostem ν

des , Curio. Quid dubitas uti temporis opportunitate ' Ille, unum elocutus, Ut me moria tenerent milites ea , quae pridie sibi confirmassem, sequi sese jubet, et praecurrit ante omnese adeoque erat impedita vallis, ut in adscensu , nisi sublevatia suis, primi non facile eniterentur. Sed Praeoccupatus animus Attianorum militum timore , et fuga , et caede suorum , nihil. de resistendo cogitabat; omnesque jam se ab equitatu circumveniri arbitrabantur ritaque prius, quam telum adjici posset, aut nostri propius accederent, omnis Uari acies terga Vertit , seque in ca Stra recepit.

XXXV. Qua in fuga Fabius Peli

gnus quidam, ex infimis ordinibus, de exercitu Curionis, primum agmen fugientium

Consecutus, magna Voce Varum nomine appellans requirebat; uti unus esse ex

ejus militibus , et monere aliquid velle ac dicete, videretur. Ubi ille saepius appellatus adspeXit, ac restitit, et quis esset , aut quid vellet, quaesivit; humerum aper-

114쪽

tum gladio appetit ἔ paulumque abfuit, quin Varum interficeret et quod ille periculum , sublato ad ejus conatum scuto , vitavit. Fabius, a proximis militibus cir Cumventus , interficitur. Hac fugientium multitudine ac turba portae caStrorum Occupantur , atque iter impeditur ; plures que in eo loco sine vulnere , quam in proelio aut suga , intereunt: neque multum abfuit , quin etiam castris expellerentur ἔ ac nonnulli protinus eodem cursu in oppidum contenderunt : sed cum loci natura , et munitio castrorum aditum prohi-hebat , tum , quod ad proelium egressi Curionis milites , iis rebus indigebant , quae ad

oppugnationem castrorum erant usui. Ita que Curio exercitum in castra reducit, suis omnibus , p ter Fabium , incolumibus ;Ex numero adversariorum circiter D C intersectis , ac Μ vulneratis: qui omnes , discessu Curionis , multique praeterea , per simuIationem vulnerum , eX Castris in oppidum , propter timorem , Sese recipiunt. Qua re animadversa , Varus , et terrore exercitus Cognito , buccinatore in castris, et paucis ad speciem tabernaculis relictis, de tertia vigilia silentio exercitum in oppidum reducit.

XXXVI. Postero die Curio Uticam

obsidere, et vallo circummunire instituit,

115쪽

1o C. J. C asARIS COMMEN T. Erat in oppido multitudo insolens belli, diuturnata te otii; Uticenses, pro quibusdam Caesaris in se beneficiis , illi amicissimi r

conventus is, qui ex variis generibus constaret; terror eX superioribus proeliis magnus. Itaque de deditione palam loquebantur omnes; et cum P. Attio agebant , ne sua pertina pia omnium fortunas perturbari vellet. Haec cum agerentur, nil cii praemiis si ab rege Iuba venerunt, qui illum cum magnis copiis adesse dicerent, et de custodia ac defensione urbis hortarentur e quae res eorum perterritos animos confirmavit.

XXXVII. Nunciabantur haec eadem Curioni : sed aliquamdiu fides fieri non poterat ; tantam habebat suarum rerum fiduciam Τ Jamque Caesaris in Hispania res secundae in Africam nunciis ac litteris pereserebantPr; quibus omnibus rebus sublatus , nihil contra se Rogem nisurum existimabat. Sed ubi certis auctoribus Comperit, minus V et XX millibus longe ab Utica ejus copias abesse ; relictis muni tionibus, sese in castra Corneliana recepit. Huc frumentum comportare , CRStra munire, materiam conserre coepit ἔ statimque in Siciliam misit, uti II legiones reliquusque equitatus ad se mitteretur. Castra erant ad bellum ducendum aptissi-

116쪽

ng BELLO CIVIL 1 LIB. II. Iosma, natura , et loci munitione, et mar spropinquitate , et aquae et Salis copia ; cu jus magna vis jam e X pro X imis .erat Sa linis eo congesta. Non materia, multitudine arborum ; non frumentum , cum

jus erant plenissimi agri , deficere poterat. Itaque, suorum Omnium consensu Cu

rio reliqtias copias exspectare , et bellum ducere parabat.

XXXVIII. His constitutis rebUS , probatisque consiliis, ex perfugis quibusdam oppidanis audit, Iubam, Ic vocatum finitimo bello , et controversiis Leptita norum , restitisse in regno ; Saburam , ejus praesectum, cum mediocribus copiis misesum , Uticae appropinquare. His auctor,bus temere credens, consilium commutat, et proelio rem committere constituit. Murutum ad hanc rem probandam adjuvat adolescentia , magnitudo animi , superioris temporis proventus, fiducia rei bene gerendae. His rebus impulsus, equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit, ad flumen Bagradam; quibus praeerat Sabura , de quo ante erat auditum. Sed rex omnibus copiis insequebatur, et VI millium passuum intervallo a Sabura consederat. Equites missi nocte iter conficiunt ; imprudentes atque inopinantes hostes aggrediuntur: Num id e enim qua-

117쪽

Io 6 C. J. CAESAR Is C ΟΜΜENT.dam barbara consuetudine, nullis ordinibus passim consederant. Hos oppressos somno et dispersos adorti, magnum Eorum numerum interficiunt: multi perte

riti profugiunt. Quo facto , ad Curionem

equitos revertuntur, captivosque ad eum reducunt.

XXXIX. Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat, cohortibus V castris praesidio relictis. Progressus millia pas-Fuum VI, equites convenit; rem gestam cognovit; ex captivis quaerit, quis castris ad Bagradam praesit e respondent, Saburam. Reliqua , studio itineris conficiendi, quaerere praetermittit; proXImaque reSPI ciens signa, Videtisne , inquit, milites, captiνorum orationem cum perfugis coΠν nire ρ abesse regem ; ex uas esse copias misSas, quae paucis equalibus pares esse

non potuerint. Proinde ad praedam , ad gloriam , properate ; ut jam de praemiis

Testris, et de referenda gratia, cogitare incipiamus. Erant per se magna, quae ges Serant equites; praesertim cum eorum eXiguus numerus cum tanta multitudine Numidarum conserretur: haec tamen ab ipsis inflatius commemorabantur ; ut de suis homines laudibus libenter praedicant: multa praeterea spolia praeserebantur ; capti homines, equitesque producebantur: ut,

118쪽

DE BELLO CIvILI LIB. II. ic quidquid intercederet temporis, hoc omnEvictoriam morari Videretur. Ita spei Curionis militum studia non deerant. Equites sequi jubet sese ; iterque accelerat , ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset. At illi, itinere totius noctis consecti, subsequi non poterant; atque alii alio loco resistebant. Ne iraec quidem res C rionem ad spem morabatur. X L. Juba, certior factus a Sabura de nocturno proelio , II millia Hispanorum

et Gallorum equitum , quos Suae cuSt diae causa circum se habere consueverat, et peditum eam partem, cui maXime confidebat , Saburae submittit. Ipse cum reliquis copiis, elephantisque XL , lentius subsequitur ἔ suspicatus, praemissis equitibus, ipsum amore Curionem. Sabura copias equitum peditumque instruit; atque his imperat ,

ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem reserant: Sese , cum opus eSSet, signum proelii daturum , et , quod rem postulare cognovisset, imperaturum. Curio , ad superiorem spem addita praesentis temporis opinione, hostes fugere arbitratus , copias ex locis superioribus in campum deducit.. X LI. Quibus ex locis cum longius

esset progressus , Consecto jam laboroe exercitu , XVI millimn spatio consistit.

119쪽

lo8 C. J. CasARIs COMMEN V. Dat signum suis Sabura ; aciem consti tuit , et circumire ordines atque hortari incipit : sed peditatu duntaxat procul ad speciem utitur ; equites in aciem mittit. Non doest negotio Curio; suosque hoditatur , ut spem omnem in Virtute reponant. Nec militibus quidem , ut defessis ;neque equitibus, ut paucis et labore con sectis , studium ad pugnandum virtusque deerat: sed ii erant numero C C ; reliqui in itinere substiterant. Hi, quamcumque in partem impetum fecerant , hostes Ioco cedere cogebant e sed neque longius fugientes prosequi, nec vehementius equos ancitare poterant. At equitatus hostium ab

utroque cornu circumire aciem nOStram ,

et aversos proterere incipit. Cum cohortes eX acie procurrissent, Numidae integri , celeritate impetum nostrorum effugiebant; rursusque ad ordines suos se recipientes circumibant, et ab acie excludebant. Sic neque in loco manere, Ordinesque servare, neque procurrere, et casum subire, tutum videbatur. Hostium copiae, summis sis ab rege auxiliis, crebro augebantur rnostros vires lassitudine deficiebant. Simul ii, qui vulnera acceperant , neque acie eXcedere , neque in locum tutum referri poterant ; quod tota acies equifatu hostium circumdata tenebatur. Hi, de sua

Diuiti

120쪽

DE BELLO CIUILI LIB. II, Ic salute desperantes , ut eXtremo vitae tempore homines facere consueverunt , aut

suam mortem mi Serabantur, aut parentes suos commendabant, Si quos eX eo periculo fortuna servare potuisset. Plena erant omnia timoris, et luctuS.

XLII. Curio, ubi, perterritis omnibus,

neque cohortationes suas, neque preces audiri intelligit ; unam, ut in miseris rebus , Spem reliquam salutis esse arbitratus , proXimos colles capere uniVersos,

atque eo inferri signa jubet. Hos quo

que praeoccupat missus a Sabura equitatus. Tum Vero ad summam desperationem nostri perveniunt , et partim fugientes ab equitatu interficiuntur , partim integri procumbunt. Hortatur Curionem Cn. Domitius praesectus equitum , cum paucis equitibus circumsistens , ut fuga salutem petat, atque in castra contendat; et se ab eo non discessurum pollicetur. At Curio , nunquam amisso eXercitu quem a Caesare fidei suae commissum acceperit , se in ejus conspectum reversurrum , confirmat ; atque ita proelians interficitur. Equites perpauci eX proelio sprecipiunt e sed ii , Quos ad novissimum agmen , equorum reficiendorum causa , substitisse demonstratum est, fuga totius exercitus procul animadversa , sese in-

SEARCH

MENU NAVIGATION