C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

121쪽

xio C. I. CAESARIS COMMENT. Columes in castra conserunt; milites ad unum omnes interficiuntur. X L II I. His rebus cognitis, M. Rufus quaestor, in castris relictus a Curione, cohortatur suos ne animo deficiant. Illi OrBnt atque obsecrant , ut in Siciliam navibus reportentur. Pollicetur e magistrisque imperat navium , ut primo Vespere omnes scaphas ad littus appulsas habeant. Sed tantus fuit omnium terror , ut alii adesse copias Iubae dicerent, alii cum legionibus instare Varum , jamquctse pulverem veniontium Cernere; quarum rerum nihil omnino acciderat et alii classem hostium celeriter advolaturam suSPicarentur. Itaque , perterritis omnibus, sibi quisque consulebat. Qui in classe Crant, proficisci properabant. Horum fuga navium onerariarum magistros incit bat. Pauci lenunculi ad officium imperiumque conveniebant: sed tanta erat completis littoribus contentio , qui potissimum CX magno numero conscenderent; ut multitudine atque onere nonnulli deprimerentur , reliqui ob timorem propius adire

tardarentur.

XLIV. Quibus rebus accidit, ut Pa ci milites patresque familiae , qui aut gratia aut misericordia Valerent , Rut Π Ves adnare possent, recepti, in Siciliam

122쪽

DE BELLO CIVILI I. IB. II. III incolumes pervenirente reliquae copiae, missis ad Varum noctu, legatorum numero, centurionibus , sese ei dediderim t. Quorum cohortes militum Iuba postero die ante oppidum conspicatuS, suam etae praedicans praedam, magnam Partem eorum interfici iussit: paucos electos in regnum remisit. Cum Varus suam fidem ab eo laedi quereretur, neque resistere auderet et ipse equo in oppidum Vectus, Pro sequentibus complur.bus senatoribus , quo

in numero erat Ser. Sulpicius et Licinius Damasippus , paucis diebus, quae fieri vellet , Uticae constituit atque imperavit; diebusque post paucis se in regnum

cum omnibus copiis recepit.

ζ Deesse aliquid νidetur. J

123쪽

111 C. J. C s A R I S COMMENT.

Ι. IcTATORE habente comitia Caesare , consules creantur JuliusCaebar, et P. Servilius: is enim erat annuS , quo per leges ei consulem fieri liceret. His rebus confectis , cum fides tota Italia

esset angustior , neque creditae pecuniae Solverentur, constituat, ut arbitri darentur e per eos fierent aestimationes posSessionum et rerum , quanti quaeque earum ante bellum fuissent, atque Oae creditoribus transderentur. Hoc et ad timorem noVarum tabularum tollendum minuendumque, qui fere bella et civiles dissensiones sequi consuevit ; et ad debitorum tuendam e Xistimationem, esse aptis Simum existimavit. Item , praetoribus tribunisque pl. rogationes ad populum ferentibus , nonnullos, ambitus Pompeia lege damnatos, illis temporibus, quibus in Urbe priesidia legionum Pompeius habuerat , qine judicia, aliis audientibus judicibus , aliis sententiam serentibus, Singulis diebus erant persccta , b in integrum restituit; qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera in bello uti vellet eperinde aestimans ac si usus e Sset, quo niam

124쪽

niam sui fecissent potestatem. Statuerat enim hos prius judicio populi debere res titui , quam suo beneficio videri receptos ; ne aut ingratus in reserenda gratia , aut arrogans in praeripiendo populi beneficio , videretur. I I. His rebus, et seriis Latinis , c mitiisque omnibus perficiundis , x I dies tribuit; Dictaturaque se abdicat , et ab Urbe proficiscitur, Brundisiumque Pe

venit. Eo legiones X I I , equitatum omnem , venire jusserat: sed tantum navium reperit, ut anguste X X millia legionariorum militum, et DC equites transportare possent. Hoc unum , inopia navium ,

Caesari ad conficiendi belli celeritatem defuit. Atque ear ipsae copiae hoc infrequentiores imponuntur ; quod multi Gallicis tot bellis defecerant; longumque iter ex

Hispania magnum numerum deminuerat et gravis autumnus in Apulia circumque Brundisium , eκ saluberrimis Galliae et Hispaniae regio nibus, omnem exercitum valetudine tentaverat. ΙΙΙ. Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus , quod vacuum a bello, atque ab hoste otiosum

fuerat, magnam eX Asia , Cycladibusquo insulis , Corcyra , Athenis, Ponto, Bithynia , Syria, Cilicia, Phoenice, et Egyris Tomus II. Κ

125쪽

ar C. J. CAESAR Is COMMENT.to , clasSem coegerat: magnam omnibus locis aedificandam CuraVerat e magnBm imperatam Asiae, Syriae, regibusque om- Dibtis, et dynastis, et tetrarchis, et liberis Achaiae populis pecuniam eXegerat magnam societates earum provinciarum , quas ipse obtinebat , sibi numerare coegerat. IV. Legiones effecerat civium Romanorum I X; V , eri Italia quas transduxerat; unam ex Sicilia Veteranam , quam, factum eX duabus, gemellam appellabat; unam eX Creta et Macedonia, ex veteranis militibus , qui, dimissi a superior,bus imperatoribus, in iis provinciis consederant; II ex Asia, quas Lentulus conscribendas curaverat. Praeterea magnum

1 merum ex Thessalia, Boeotia , Achaia, F piroque , supplementi nomine , in legiones distribuerat. His Antonianos milites admiscuerat. Praeter has, eX spectabat cum Scipione ex Syria legiones II: sagittarios ex Creta , Lacedaemone , Ponto , atque Syria , reliquisque civitiatibus, HI millia numero , habebat e funditorum cohortes SeXcenarias II et equitum

vis millia r ex quibus D c Gallos Dejo- rarus adduXerat, D Ariobarzanes OX Cappadocia r ad eumdem numerum Cotys

ex Thracia dederat , et Sadalam filium

126쪽

miserat. Ex Macedonia C C erant, qui bus Rhascypolis praeerat, e cellenti virtute. D ex Gabinianis Alexandria , Gallos Germanosque , quos ibi A. Gabinius praesidii causa apud regem Ptolemaeum reli querat , Pompeius filius cum classe adduXerat et DCCC, quos eX fiervis suis pastorumque suorum coegerat: CCC Tasecundarius Castor et Donilaus ex Gallograecia dederant: horum alter una Venerat , alter filium miserat: C C ex Syria a Comageno Antiocho , cui magna praemia Pompeius tribuit , missi erant; in nis plerique hippotoxotae. Huc Dardanos , Bes-SOS , Partim mercenarios , partim imperio aut gratia comparatos ἔ item Macedonas , Thessalos , ac reliquarum gentium

et civitatum adjecerat; atque eum, quem supra demonstravimus , Πumerum eXple

verat.

V. Frumenti vim maximam ex Thes salia , Asia , AEgypto , Creta , Cyrenis , reliquisque regionibus comparaverat: hie mare Dyrrhachii, Apolloniae , omnibus que oppidis maritimis constituerat ; ut mare Caesarem transire prohiberet et ejus rei causa , omni ora maritima classem disposuerat. Praeerat Agyptiis navibus Pom

peius filius ; Asiaticis , D. Laelius et Co Triarius ; Syriacis, C.Cassius; Rhodiis , C.

127쪽

ris C. J. CasARIS COMMENT. Marcellus cum C. Coponio ; Liburnicae atque Achaicae classi, Scribonius Libo et

N. Octavius. Toti tamen officio maritimo M. Bibulus praepositus cuncta ad ministrabat et ad hunc summa imperii respiciebat. VI. Caesar, ut Brundisium venit, conmesonatus apud milites , quoniam prope ad Fnem laborum ac periculorum egSet per-νentum , aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent; ipsi eripediti naνes conscenderent, quo major Π merus militum posset imponἰ ἰ omniaque

ex victoria et ex sua liberalitate sperarent e conclamantibus omnibus, imperaret , quod νellet; quodcumque imperaνHSet , Se aquo animo esse facturos: pridie Non. Jan. naves solvit , impositis , ut supra demonstratum est, legionibus VII. Postridie terram attigit Cerauniorum. Sa-Xa inter et alia loca periculosa quietam

nactus stationem , et portus omnes timens, quos teneri ab adversariis arbitrahatur , ad eum locum , qui appellatur Pharsalia, omnibus navibus ad unam incolumibus , milites exposuit.

VII. Erat Orici Lucretius Vespillo ,

et Minucius Rufus, cum Asiaticis navibus x D X , quibus jussu D. Laelii prore Tant; M. Bibulus, cum navibus CX Co

128쪽

Ds BELLO CIVILI LIB. III. 117 cym : sed neque ii sibi confisi ex portu

prodire sunt ausi ; cum Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset, in quibus erant constratae I V : neque Bibulus, impeditis navibus , dispersisque remigibus , Satis mature occurrit quod prius ad continentem Visus est Caesar , quam de ejus adventu fama omnino in eas regiones per

ferretur.

V ΙΙΙ. Expositis militibus, naVes eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur ; ut reliquae legiones , equitatusque, transportari possent. Huic officio praepositus erat Fufius Kalenus legatus, qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet. Sed serius a terra pro Vectae na

Ves , neque Usae nocturna aura , in redeundo offenderunt. Bibulus enim, Corcyrae certior sectus de adventu Caesaris , sperans se alicui parii onustarum navium Cccurrere posse , inanibus occurrit ; et nactus circiter XXX, in eas indiligentiae suae ac doloris iracundia erupit , omnesque incendit et eodemque igne nautas dominosque navium interficit , magnitudi ne poenae reliquos deterrere sperans. HOC consecto negotio , a Salonis ad Orici portum stationes littoraque omnia longe lateque classibus occupavit et custodiis luct

diligentius dispositis, ipse gravissima hie

129쪽

ri 8 C. J. CasARIs COMME N T. me in navibus excubabat ; neque ullunt laborem aut munus despiciens , s neque subsidium exspectans, si in Caesaris compleXum venire posset. JI X. Sed post discessum Liburnarum , ex Illyrico M. Octavius cum iis , quas habebat, navibus Salonas pervenit; ibi

que concitatis Dalmatis reliquisque barbaris , Issam a Caesaris amicitia avertit: Conventum Salonis, cum neque pollicitationibus neque de nunciatione poriculi PermoVere posset , oppidum oppugnare instituit. Est autem oppidum et loci natura, et colle munitum. Sed celeriter cives Romani, ligneis effectis turribus, iis Se Se munierunt: et, cum essent infirmi ad resistendum , propter paucitatem hominum, crebris consecti vulneribus, ad extremum auxilium descenderunt , ser-Vosque omnes puberes liberaverunt ὁ et, Praesectis omnium mulierum crinibus , to menta effecerunt. Quorum cognita sententia , Octavius quinis castris oppidum circumdedit, atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere. Coepit. Illi, omnia perpeti parati, mZXime a re frumentaria laborabant. Quare missis ad Caesarem legatis, auxilium ab eo petebant: reliqua, ut poterant, per se in- Commoda sustinebant: et, longo interpo-

130쪽

Irs DE BELLO CIVILI LIB. III. salo spatio, cum diuturnitas oppugnati nis negligentiores Octavianos effecisset Vnacti occasionem meridiani temporis , discessu eorum, pueris mulieribusque in muro dispositis, ne quid quotidianae Consuetudinis desideraretur, ipsi, manu fac ta , cum iis quos nuper manumissos Iiberaverant , in proxima octavii castra irruperunt. His expugnatis, eodem impe tu altera sunt adorti; inde tertia , et quar' ta, et deinceps reliqua et omnibusque eos Castris eXpulerunt ἔ Et, magno numero intersecto , reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt. Hic fuit oppugnationis exitus. Jamque hiems appropinquabat; et, tantis detrimentis acceptis , Octavius, desperata oppugnatione

oppidi, Dyrrhachium sese ad Pompeium

recepit.

X. Demonstratum est L. Vibullium Rufum, Pompeii praesectum , bis in potestatem pervenisse Caesaris, atque ab eo esse dimissum: semel ad Corfinium, iterum in Hispania. Hunc pro suis beneficiis Caesar judicaverar idoneum, quem cum man datis ad Cn. Pompeium mitteret: Cum demque apud Cn. Pompeium auctorita tem habere intelligebat. Erat autem haec Summa mandatorum et debere utrum uσ

Pertinaciae sinem facere , et ab armis di'

SEARCH

MENU NAVIGATION