C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

131쪽

Pro C. J. CAEIARI s COMME N '. cedere , neque amplius fortunam pericli rari r satis esse magna utrimque inc0m moda accepta; quae pro disciplina et prae ceIti l habere possent , ut reliquos caSus rimerent: illum ab Italia expulsum, amis Sa Sicilia , et Sardinia , duabus uti Hispaniis , et cohortibus in Italia atque in Hispania civium Romanorum c atque XXX pSe Inorte Curionis , et detrimento Afri seni exercitus tanto , militumque deditione ad Corcyram proinde sIbi ac reip. parce reni r quantum in bello fortuna posset, jam ipsi incommodis suis satis essent do

Cumento : hoc unum esse tempuy de pace agendi , dum sibi uterque con fideret, et Pares ambo νiderentur r si νero alteri pa tum modo tribuisset fortuna, non lyge uI rum conditionibus pacis eum , qui Superior videretur; neque fore aequa parte Comrentum , qui se omnia habiturum con fideret : conditiones Pacis , suoniam anteac Πνenire non potuiysent, Romae a Sen tu et a populo peti debere r interea et Reip. et ipsis placere oportere, si utereque in concione statim juravisset, se tr duo proximo exercitum dimissurum di d positis armis auxiliisque , quibus nunc confiderent , necessario populi senatusque judicio fore utrumque contentum : haec quo

facilius Pompeio probari possent, OmneSSuas

132쪽

DE BELLO CIVILI LIB. III. I 22. Suas terrestres urbiumque copias dimissu

XI. Vibullius, his expositis a Caesare ,

non minus necessarium esse existimavit,

de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem ; uti ad id consilium ca-Pere posset , antequam de mandatis agi inciperet: atque ideo , continuato et nocte et die itinere , atque mutatis ad celeritatem jumentis, ad Pompeium Conten dii ; ut adesse Caesarem omnibus copiis nunciaret. Pompeius erat eo tempore in Candavia ; iterque ex Macedonia in libberna, Apolloniam Dyrrhachiumque habebat e sed, re nova perturbatus , maj tibus itineribus Apolloniam petere Coepit ἔ ne Caesar orae maritimae civitates occuparet. At ille , expositis militibus, e

dem die Oricum proficiscitur. Quo Cum venisset, L. Torquatus, qui jussu Pompeii oppido praeerat , praesidiumque ibi

Parthinorum habebat, conatus portis Clausis oppidum defendere , Graecos murum adscendere , atque arma capere jubet. Illi autem cum se Contra imperium populi Rom. pugnaturos esse negarent, oppidani autem sua sponte Caesarem recipere conarentur ; desperatis omnibus auxiliis, po res aperuit; et se atque oppidum Caesari dedit; incolumisque ab eo conservatus eSt.

Tomus II. L

133쪽

is C. I. CasARIS COMMENT.. XII. Recepto Caesar Orico, nulla interposita mora, Apolloniam proficiscitur. Ejus adventu audito , L. Staberius qui

ibi praeera , aquam comportare in arcem, atque enm munire , obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit. Illi vero dat ros se negare ὁ Π eque portas consuli praeciusuros ; neque sibi judicium sumpturos contra atque omnis Italia populusque R. judicavisset. Quorum cognita Voluntate, clam profugit. Apolloniates ad Caesarem legatos mittunt , oppidoque recipiunt. Hos sequuntur Bullidenses, Amantiani , et reliquae finitimae civitates, totaque Episrus; et legatis ad Caesarem missis , quae imperaret, facturos pollicentur.

XIII. At Pompeius , cognitis iis rebus , quae erant Orici atque Apolloniae gestae , Dyrrhachio timens , diurnis eo nocturnisque itineribus, contendit. Simul ac Caesar appropinquare dicebatur , tantus terror incidit ejus exercitui, quod properans noctem diei conjunXerat , neque iter intermiserat, ut pene omnes in Epiro finitimisque regionibus signa relinquerent ἔ complures arma proiicerent; ac sogae simile iter videretur. Sed cum prope Dyrrhachium Pompeius constitisset, Castraque metari jussisset ; perterrito etiam

tum eXercitu, princeps Labienus proces

134쪽

DE BELLO CIVILI LIB. III. Ir3dit; iuratque, Se eum non deserturum ,

eumdemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset. Hoc idem rein liqui jurant legati: hos tribuni mil. centurionesque sequuntur; atque idem omnis exercitus jurat. Caesar, praeoccupato itinere ad Dyrrhachium , finem properandi facit e castraque ad flumen Apsum ponit in finibus Apolloniatium , ut castella Vicique bene meritae civitatis tuti essent praesidio; ibique reliquarum ex Italia legionum adventum eXspectare , et sub pellibus hiemare constituit. Hoc idem Pompeius secit; et, trans flumen Apsum positis Castris, eo copias omnes auXiliaque conduXit.

XIV. Kalenus, legionibus equitibusque

Brundisii in naves impositis, Ut erat praeceptum a Caesare, quantum navium facultatem habebat, naves solvit: paulumque a portu progressus , litteras a Caesare accipit; quibus est certior factus, po tus littoraque omnia classibus adversariorum teneri. Quo cognito, se in portum recipit , navesque omnes revocat. Una

ex iis, quae Perseveravit, neque imperio Kaleni obtemperavit, quod erat sine militibus , ' privatoque consilio administrabatur, delata Oricum , a Bibulo expu gnata est et qui de servis liberisque omin

135쪽

I14 C. J. CAESAR Ia COMMEN T. nibus ad impuberes supplicium sumit, et ad unum interficit. Ita , eXiguo tempore ,

magnoque casu totius eXercitu. Salus coni

X U. Bibulus , ut supra demonstra tum est, erat cum classe ad Oricum: et, sicut mari portubusque Caesarem prohibebat ; ita ipse omni terra earum regio num prohibebatur e praesidiis enim dispositis , omnia littora a Caesare tenebantur ; neque lignandi, neque aquandi, ne que naves ad terram religandi , potestas fiebat. Erat res in magna difficultate ;summisque angustiis rerum necessariarum premebantur; adeo ut cogerentur , sicuti reliquum commeatum , ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare. Atque uno etiam tempore accidit i ut dissicilioribus usi tempestatibus, eX perulibus, quibus erant tectae nave. , noctumnum excipere rorem cogerentur: quas tamen difficultates patienter et aequo animo serebant ; neque sibi nudanda littora, et relinquendos portus existimabant. Sed , cum essent in quibus demonstravi angustiis, ac se Libo cym Bibulo conjunxi set ; loquuntur ambo LX navibus cum M. Acilio et Statio Murco legatis et quorum alter oppidi muriβ , alter praesidiis terres tribus praeerat: velle se de marimis rebui

136쪽

hx B p LLO CIUILI LIB. 1II. - 1,ν cum Caesare loqui , si sibi ejus facultas

detur. Huc addunt pauca, rei confirmandae causa , ut de compositione acturi vi derentur. Interim postulant, ut sint.indu ciae ; atque ab iis impetrant i magnum enim , quod asterebant , videbatur ; et Caesarem id summe sciebant cupere; et

profectum aliquid Vibullii mandatis existi

mabatur.

XVI. Caesar, eo tempore cum legione una prosectus ad recipiendas ulteriores civitates , et rem frumentariam expediendam , qua anguste utebatur, erat ad Buthrotum, oppositum Corcyrae . Ibi certior ab Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli, legionem relinquit; ipse Oricum revertitur. Eo Cum venisset , evocantur illi ad colloquium. Prodit Libo, atque excusat Bibulum, is iracundia summa erat , inimicitiasque habebat etiam priνatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas: ob eam rem colloquium νitasse ἰ ne res maximae' spei maximaeque utilitatis ejus iracundia impedirentur. Pompeii summam esse ac fuisse

semper νoluntatem, ut componeretur , atque ab armis discederetur e sed potest tem se ejus rei nullam habere ; propterea quod de conellii sententia summam belli rerumque omnium Pompeio permiserint c

137쪽

I 26 C. J. C ae s A RI S C O M M E N T , sed, postulatis Caesaris cognitis, missu ros ad Pompeium p atque ilium reliqua per se acturum, hortantibus ipsis: interea manerent induciae, dum ab illo rediri posset ς neve alter alteri noceret. Huc addit pauca de causa , et de copiis auxiliisque suis.. XVII. Quibus rebus neque tum resis pondendum CaesarieXistimavit , neque

nunc, ut memoriae prodantur, satis causae putamus. Postulabat Caesar , ut legatos

sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret ; idque ipsi fore meciperent, aut acceptos per se asi eum perdueerent. Quod ad inducias pertineret, sic helii rationem esse dixisam, ut illi classe naves auxiliaque sua impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet o si hoc sibi remitti νellent , remitterent ipsi de maritimis eustodiis psin illud tenerent, se quoque id retenturum nihilominus tamen agi posse de compositione , ut haec non rem riterentur p neque hanc rem esse impedimenti loco. Illi neque legatos Caesaris recipere, neque poriculum praestare eorum , sed totam rem ad Pompeium rejicere ; unum instare de induciis, vehementissimeque contendere. Quos ubi Caesar intellexit, praesentis peti euli atque inopiae vitandae causa , omnem orationem instituisse, neque ullam spem 3

aut conditionem pacis afferre ; ad relis

138쪽

quam cogitationem belli sese. recepit. XVIII. Bibulus Hultos dies terra pro hibitus , et graviore morbo ex frigore ac labore implicitus ; cum neque curari posset , neque susceptum ossicium deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit. Eo mortuo , ad neminem unum summa imperii redit: sed sep ratim suam quis que classem ad arbitrium suum administrabat. Vibullius , sedato tumultu , quem repentinus adventus Caesaris concitaverat , ubi primum, rursus adhibito Libone , et L. Lucceio et Theophane , quibuscum Communicare de maximis rebus Pompeius Consueverat , de mandatis Caesaris agere instituit; eum , ingressum in sermonem

Pompeius interpellavit , et loqui plura prohibuit. Quid mihi , inquit , aut νita

aut civitate opus est, quam beneficio Gesaris habere νidebor ρ cujus rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam , ex qua pro

fectus sum , reductus existimabor. Bello perfecto, ab iis Caesar haec dicta cognovit, qui sermoni interfuerunt: conatus tamen nihilo minus est aliis rationibus per eo loquia de pace BSere. XIX. Inter bina castra Pompeii atque Caesaris unum flumen tantum intererat Apsus: crebraque inter se colloquia milites habebant ; neque ullum interim ter

139쪽

ri S C. I. CAESARIS COMMEN Ium , per pactiones colloquentium, transj, ciebatur. Mittit P. Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis: qui ea , quae ma xime ad pacem pertinere viderentur, age

Tet , et crebro magna Voce pronunciaret,

iiceretne eiνibus ad eiνes de pace legatoymittere ' quod etiam fugitipis ab saltu P

renaro, praedonib&que licuisset: praeserrim , ut id agerent, ne ciνes cum civibus armis decertarent. Multa suppliciter Io Cuius , ut de sua atque omnium salute debebat ; silentioque ab utrisque militibus auditus, responsum est ab altera parte, A. Varronem profiterise altera die ad colloquium venturum ; atque una etiam utrimque admodum tuto legati venire , et, quae Vellent, exponere possent: certumque ei rei tempus constituitur. Quo cum esset postero die Ventum, magna utrimque multitudo convenit: magnaque erat ejus

rei eXspectatio ; atque omnium intenti an, mi ad pacem esse videbantur. Qua ex se quentia T. Labienus prodit ; summissa oratione loqui de pace , atque altercari cum Vatinio incipit. Quorum mediam orationem interrumpunt undique subito tela immissa ; quae ille, obtectus armis militum vitavit e vulnerantur tamen complures ; in his Cornelius Balbus, M. Ρlotius, L. Tiburtius centuriones, militesque

140쪽

nt B LLO CIvILI LIB. III. ras nonnulli. Tum Labienus; Desinite ergo

de compositione loqui r nam nobis, nisi Cae-ἷaris capite relato , pax esse nulla poteSt. X X. Iisdem temporibus Romae M. Coelius Rufus praetor , causa debitorem Sus cepta , initio magistratus tribunal suum juxta C. Trebonii praetoris urbani sellam collocavit; et, si quis appellasset de aestimatione , et de solutionibus quae per

arbitrum fierent, ut Caesar praesens cons

tituerat , fore auxilio pollicebatur. Sed fiebat aequitate decreti , et humanitate Trebonii , qui his temporibus clementer et moderate jus dicendum existimabat, ut Leperiri non posset, a quibus initium a pellandi nasceretur. Nam sortasse inopiam

excusare , et calamitatem aut propriam .uam aut temporum queri, et dissiculi res auctionandi proponere, etiam mediocris est animi: integras vero tenere pΟS

sessiones , qui se debere fateantur , cujus animi aut cujus imprudentiae est itaque, qui hoc postularet , reperiebatur nemo. Atque ipsis , ad quorum commodum per tinebat, durior inventus est Coelius. Et, ab hoc prosectus initio, ne frustra ingressus

turpem causam videretur, legem promul gavit , ut sexies seni dies sine usuris croditae pecuniae solvantur.

XXI. Cum resisteret Servilius consul i

SEARCH

MENU NAVIGATION