C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

201쪽

rso C. I. CAESARIT COMMENT.que distenderetur ἔ. atque suis ordinibus dispositi, dispersos adorirentur. Levius quinque casura pila sperabat, in loco retentis militibus, quam si ipsi immissis telis oc-

Currissent et simul fore , ut, duplicato eursu, Caesaris milites exanimarentur, et lassitudine conficerentur. Quod nobis qui dem nulla ratione factum a Pompeio vi detur propterea quod est quaedam animi

incitatio atque alacritas naturaliter innata omnibus, quae studio pugnae incendituro Hanc non reprimere , sed augere imperatores debent ; neque frustra antiquitus institutum est , ut signa undique Concinerent, clamoremque universi tollerente quibus rebus et hostes terreri , et suos incitari existimaverunt.

X C III. Sed nostri milites, dato signo

cum infestis pilis procucurrissent , atque anImadvertissent Πon concurri a Pompeianis; usu periti, ac superioribus pugnis e Xercitati ,. sua sponte curSum represserunt ; et ad medium fere spatium constiterunt, ne consumptis viribus appropinquarent ; parvoque intermisso temporis Spatio , ac rurrus renovato cursu , pila miserunt ἰ celeriterque , ut erat pTeceptum a Caesare , gladios strinxerunt. Neque vero Pompeiani huic. rei defuerunt: nam et tela missa exceperunt, et impetum legionum;

202쪽

tulerunt, et ordines conservaverunt; pistiisque missis, ad gladios redierunt. Eode In tempore equites a sinistro Pompeii cor nu , ut erat imperatum , universi procucurrerunt; Omnisque multitudo sagittariorum se profudit et quorum impetum noster equitatus non tulit, sed paulum loco motus cessit ς equitesque Pompeiani hocia crius instare , et se turmatim explicare aciemque nostram a latere aperto circuirre

coeperunt. Quod ubi Caesar animadvertit, I V aciei, quam instituerat se X cohortium numero, signum dedit. Illi celeriter procucurrerunt ; infestisque signis tanta vi i in Pompeii equites impetum fecerunt, ut e

eum nemo consisteret; Omnesque conVersi, non solum loco excederent, sed protinus incitati, fuga montes altissimos peterent. Quibus summotis , Omnes sagittarii V. funditoresque destituti, inermes , sine Pro sidio, interfecti sunt. Eodem impetu cohortes sinistrum cornu , pugnantibus etiam

tum ac resistentibus in acie Pompeianis, circumierunt; eosque a tergo sunt adorti. X CIU. Eodem tempore tertiam aciem Caesa T, quae quieta fuerat, et se ad id te pus loco tenuerat , procurrere jussit. Ita ,. cum recentes atque integri defessis sucrgessissent, alii autem a tergo adorirentur Histinere Pompeiani non potuerunt x at'

203쪽

que universi terga verterunt. Neque Veroe Caesarem fefellit, quin ab iis cohortibus, quae contra equitatum in I v acie collocatae essent, initium vietoriae oriretur, ut ipse in cohortandis militibus pronunciaverat τab his enim primum equitatus est pulsus ab iisdem facta caedes sagittariorum atque ditorum r ab iisdem acies Pompeiana a sinistra parte gircumventae, atque initium segete factum. Sed Pompeius , ut equitatum suum pulsum vidit ς atque eam partem, cui maXime confidebat, perterri tam animadvertit aliis diffisus, acie excessit', protinusque se iπ castra equo contulit ; et iis centurionibus, quos in sta tione ad praetoriam portam posuerat, Cla re, ut milites exaudirent, Tueamini, inquit, castra, et defendite diligenter, si quid durius acciderit. Ego reliquar portaycircumeo et castrorum praesidia confr-mo. Haec cum dixisset , se in praetorium contulit, summae rei diffidens , et tameπ

X C V. Caesar, Pompeianis ex fuga in

tra vallum compulsis , nullum spatium perterritis dare oportere aestimans , milites cohortatus est , ut beneficio sortunae uterentur , castraque oppugnarent: qui,

etsi magno aestu fatigati, nam ad meridiem res erat perducta ;.) tamen ad omin

204쪽

r, r B E L 1 o C IvIL I LIB. III. 19riem laborem animo parati , imperio pseruerunt. Castra a cohortibus, quae ibi praesidio erant relictae, industrie defendebar tur ; multo etiam acrius a Thracibus barbarisque auxiliis. Nam qui acie refugerant milites, et animo perterriti et lassitudine confecti , missis plerique armis signisque militaribus, magis de reliqua fuga quam de castrorum defensione, cogitabant. Neque vero diutius , qui in vallo consi, terant , multitudinem telorum sustinere potuerunt: sed consecti vulneribus, locum reliquerunt; protinusque omnes, ducibus usi centurionibus tribunisque mil. in altissimos montes , qui ad castra pertinebant, confugerunt.

XCVI. In castris Pompeii videre 1

cuit triclinia strata , magnum argenti pondus expositum , recentibus cespitibus tabernacula constrata ; L. etiam Lentuli, et nonnullorum tabernacula protecta edera; multaque praeterea , quae nimiam lux riam , et victoriae fiduciam designarent rut facile aestimari posset , nihil eos de eventu ejus diei timuisse, qui non necessarias Conquirerent Voluptates ; atque ii miserrimo ac patientissimo exercitui Caesaris luxuriem objiciebant , cui semper omnia ad necessarium usum defuissent Pompeius iam , cum intra vallum nostri

Tomus II. R

205쪽

19 C. J. CAESARIS COMMENT.

ersarentur , equum nactus , detractis insignibus Imperatoris, Decumana Porta se ex castris ejecit ; protinusque equo Citato Larissam contendit. Neque ibi constitit: Sed eadem celeritate , paucos Suorum eκ fuga nactus, nocturno itinere non intermisso , comitatu equitum XXX ad mare pervenit , naVemque frumentariam Conscendit ; saepe , ut dicebatur , querens , tantum se opinionem fefellisse , ut a quo genere hominum victoriam sperasset, ab

eo initio fugae facto, pene proditus vide

retur. . ' . . .

X C VII. Caesar, castris potitus, a m litibus contendit, ne in praeda occupati, reliqui negotii gerendi facultatem dimitterent. Ἀλ re impetrata, montem opere circummunire instituit. Pompeiani , quod is mons erat sine aqua , diffsi ei loco , relicto moste , universi juris ejus Larissam Versus Se recipere coeperunt. Qua re animadversa , Caesar copias suas divisit ;partemque legionum in castris Pompeii remanere jussit, partem in sua castra r misit : I v secum legiones duxit; comm dioreque itinere Pompeianis occurrere Coepit : et progressus millia passum V I, aciem instruxit. Qua re animadversa, Pompei ni in quodam monte constiterunt. Hunc montem flumen subluebat. Caesar, milites

206쪽

DE BELLO CIVILI LIB. III. cohortatus , etsi totius diei continenti labore erant Confecti, noxque jam suberat; tamen munitione flumen a monte seclusit, ne noctu Pompeiani aquari possent.

Quo jam persecto opere, illi de deditione ,

missis legatis, agere coeperunt. Pauci ordinis Senatorii, qui se cum iis conjunxerant , nocte fuga salutem petierunt. X C V I II. Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consederant, EX superioribus locis in planitiem descendere , aisque arma projicere .jussit. Quod ubi sine recusatione fecerunt , passisque palmis , projecti ad terram, fientes ab eo petierunt salutem ; consolatus consurgere jussit: et pauca apud eos de lenitate sua locutus,

quo minore essent timore, Omnes ConSemvavit ; militibusque suis jussit, ne qui eorum violarentur , neu quid sui desideraetrent. Hac adhibita diligentia, ex castris sibi legiones alias occurrere, et eas quas secum duxerat, invicem requiescere , atque in castra reverti jussita eodemque die Larissam pervenit. XCIX. In eo proelio non amplius C C lites desidexavit; sed centuriones, aes viros , circiter X X X amisit. Interfectus est etiam fortissime pugnans Crastinus , fujus mentionem supra fecimus , gladio in Os advorsum conjecto. Neque id fuit

207쪽

1 96 C. J. CAESARIS COMMENT. falsum, quod ille in pugnam proficiscen33ixerat. Sic enim Caesar existimabat, eo proelio excellentissimam virtutem Crastini fuisse; optimeque eum de se meritum j dicabat. Ex Pompeiano exercitu circiter millis x v cecidisse videbantur: sed in deditionem venerunt amplius millia XXI ut namque etiam cohortes , quae praesidio in castellis fuerant, sese Sullae dediderunt; multi praeterea m finitimas civitates refugerunt: ) signaque militaria eX proelio ad

Caesarem sunt relata CLXXX, et Aquilae xx. L. Domitius eX Castris in montem refugiens , cum vires eum lassitudine d fecissent , ab equitibus est intersectus. C. Eodem tempore D. Laelius cum classe ad Brundisium venit; eademque ratione, qua factum a Libone antea demonstrausemus, insulam obiectam portui Brundisino tenuit. Similiter Vatinius , qui Brundisio praeerat, tectis instratisque scaphis elicuit naves Laelianas ; atque ex his longius proinductam unam quinqueremem, et minores duas in angustiis portus cepit: itemque per equites dispositos aqua prohibere classi rios instituit. Sed Laelius tempore anni commodiore usus ad navigandum, onerariis navibus Corcyra Dyrrnachioque aquam suis supportabat ; neque a proposito deterrebat ; neque ante proelium, in Thea.

208쪽

BELLO CIvILI LIB. III. Istroalia sectum , cognitum , aut ignominia

missarum navium , aut necessariarum re

rum inopia , en portu insulaque expelli potuit. C L Iisdem fere temporibus Cassius , eum elasse Syrorum , et Phoenicum et Cilicum , in Siciliam venit: et cum esset Caesari, εlassis divisa in duas partes, et dimidiae parti praeesset P. Sulpicius praetor Vibone ad fretum , dimidiae M. Pomponius ad Messanam; prius Cassius ad Messanam navibus advolavit , quam Pompo nius de e jus adventu cognosceret e pertudibatumque eum nactus , nullis custodiis , neque ordinibus certis, magno Vento et secundo, completas onerarias naves taeda et pice et stupa reliquisque rebus quae sunt ad incendia , in Pomponianam clas- em immisit ', atque omnes naves incendis XX xv, in quibus erant XX constratae tantusque eo facto timor incessit, ut, cum

esset legio praesidio Messanae, ViX oppidum defenderetur: et, nisi eo ipso tempore nuncii de Caesaris viatoria per dispositos equites essent allati , existimabant plerique suturum suisse ut amitteretur. Sed , opportunissime nunciis allatis, oppidum fuit defensum ς Cassiusque ad Sulpicianam inde classem profectus est Uibonem et applicatisque nostris ad terram

B iij

209쪽

Is 8 C. J. C E s A R I s C Ο M M E N T. navibus, propter eumdem timorem , pari,

atque antea , ratione egit. Secundum nac tus Ventum, onerarias naves circiter X LPraeparatas ad incendium immisit; et, flamma ab utroque cornu comprehensa , na Ves sunt Combustae v e cumque ignis magnitudine venti latius serperet ; milites , qui ex veteribus legionibus erant relicti

praesidio navibus, eX numero aegrorum signominiam non tulerunt e sed sua spontena Ves conscenderunt, et a terra solverunt; impetuque facto in Cassianam classem, quinqueremes II, in quarum altera erat Cassius, ceperunt: sed Cassius, eXceptus Scapha , refugit. Praeterea duae sunt deprehensae triremes. Neque multo post de Proe

Iio facto in Thessalia cognitum est ἔ ut ipsis Pompeianis fides fieret: nam ante id tempus, fingi a legatis amicisque Caesaris

arbitrabamur. Quibus rebus cognitis, ex iis locis Cassius cum classe discessit. CII. Caesar, omnibus rebus relictis, per sequendum sibi Pompeium existimavit , quascumque in partes eX fuga se recepisset ς ne rursus copias comparare alias, et bellum renovare posset e et quantum itineris equitatu efficere poterat, quotidie progrediebatur: legionemque unam minoribus itineribus subsequi jussit. Erat edic

tum Pompeii nomine Amphipoli proposse

210쪽

DpppLho CIVILI LIB. III. I99 tum, uti omnes eius provinciae juniores , Graeci, civesque Romani, jurandi causa

convenirent e sed, utrum aVertendae SVS-picionis causa Pompeius proposuisset, ut quam diutissime longioris sugae consilium Oecultaret 3 an novis delectibus, si nemo premeret, Macedoniam tenere conaretur, existimari non μoterat. Ipse ad anchoram una nocte constitit; et vocatis ad se Amphipoli hospitibus, et pecunia ad necessa rios sumptus corrogata, cognito Caesaris adVentu, ex eo loco discessit, et Mitylenas paucis diebus venit. Biduum tempesta te retentus , navibusque aliis additis actuariis , in Ciliciam, atque inde Cyprum

pervenit. Ibi cognoscit , Consensu Om nium Antiochensium, civiumque Roma norum qui illic negotiarentur, arcem ante captam esse . excludendi sui causa; nun eiosque dimissos ad eos qui se ex sugam finitimas civitates recepisse dicerentur , ne Antiochiam adirent : id si fecissent , mdgno eorum capitis periculo futurum. Idem hoc L. Lentulo, qui superiore anno consul fuerat, et P. Lentulo consulari , ac nonnullis aliis, acciderat Rhodi : qui eum ex fuga Pompeium sequerentur, at que in insulam venissent, oppido ac por tu recepti non erant: missisque ad eos nunciis, ut ex iis locis discederent, COD

SEARCH

MENU NAVIGATION