장음표시 사용
181쪽
3 o C. I. CAESARIS COMMENS.raem Opprimeretur 1 ea parte , qua pro ruerat , Sese recipiebat e ac plerique ex iis, ne in angustias inciderent, X pedum monitionis sese in fossas praecipitabant ; primisque oppressis, reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pari
bant. Sinistro cornu milites , cum eX vaselo Pompeium adesse, et Suos fugere cernerent ; veriti ne angustiis intercluderentur , cum extra et intus hostem haberent, codem , quo Venerant, receptu sibi consulebant: omniaque erant tumultus, timoris , fugae plena , adeo, ut, cum Caesar signa iugientium manu prehenderet , et consistere juberet, alii, dimissis equis ,
eumdem cursum conficerent; alii, eX metu , etiam signa dimitterent; neque quisquam omnino conSisteret.
L X X. His tantis malis haec subsidia
Succurrebant, quo minus omnia deleretur exercitus, quod Pompeius insidias timens, credo, quod haec praeter spem acciderant ejus, qui paulo ante eX castris fugientes suos coΠSpeXerat,) munitionibus appropi quare aliquandiu non audebat; equitesque ejus, angustiis portisque a Caesaris milit bus occupatis, ad insequendum tardabantur. Ita parvae res magnum in utramque partem momentum habuerunt. Munitiones enim a castris ad flumen perductae,
182쪽
Dp BELLO CIvILI LIB. III. 17 rexpugnatis jam castris Pompeii propriam
et expeditam Caesaris Victoriam interpellaverunt. Eadem res , celeritate insequentium tardata, nostris salutem attulit.
L X XI. Duobus his unius diei proeliis
Caesar desideravit milites DC CCLX, et notos equites R. F ' Tuticanum GaDIum , Senatoris filium ; . C. Felginatem , Placentia ; A. Gravium , Puteolis ; M.
Sacrati virum , Capua; tribunos militum et centuriones X X X. Sed horum omnium pars magna in fossis, munitionibusque et fluminis ripis, oppressa suorum terrore ac fuga , sine ullo vulnere interiit di signaque sunt militaria X X X II amissa. Pompeius eo proelio Imperator est appellatus. Hoc nomen obtinuit; atque ita se postea salutari passus est: sed neque in litteris, quas scribere est solitus, neque in fascibus in signia laureae praetulit. At Labienus, cum ab eo impetravisset, ut sibi Captivos trans-di juberet; omnes productos, Ostentationis , ut vigebatur, Causa, quo major perfugae fides haberetur, commilitones appellans, et magna Verborum contumelia i terrogans , Solerentne veterani milites f igere, in omnium conspectu interficit.
L XXII. His rebus tantum fiduciae ac spiritus Pompeianis accessit , ut non deratione belli cogitarent, sed vicisse iam
183쪽
1 a C. I. CAESAR Is COMMENT. sibi viderentur. Non illi paucitatem nos trorum militum , non iniquitatem loci,
atque angustias prceoccupatis castris , et ancipitem terrorem intra eXtraque muniationes , non abscissum in duas partes eXercitum , cum altera alteri auxilium ferre non posset, causae fuisse cogitabant: non ad haec addebant , non e X concurSu acri
facto , non proelio dimicatum ; sibique ipsos multitudine atque angustiis majus attulisse detrimentum, quam ab hoste a Cepissent et non denique communes belli casus recordabantur, quam parvulae saepe causae vel falsae suspicionis , vel terroris repentini, vel objectae religionis, magna detrimenta intulissent ; quoties vel culpa ducis, vel tribuni vitio, in exercitu esset offensum e sed proinde ac si virtute vicissent , neque ulla commutatio rerum posset accidere, per orbem terrarum, fama ac litteris, victoriam ejus diei concelebrabanta L X XIII. Caesar a superioribus cons sis depulsus, omnem sibi commutandam belli rationem existimavit. Itaque uno tempore praesidiis omnibus deductis , et oppugnatione dimissa, coactoque in unum lacum eXercitu, concionem apud milites habuit; hortatusque est, ne ea , quae accire
ssissent, grapiter ferrent f nepe his rebus
184쪽
Dr Ag LLO CI v ILI LIB. III. I 3 terrerentur r multisque secundis proeliis unum adνersum, et id mediocre, oppon rent : habendam fortunae gratiam , quod Italiam sine aliquo νulnere ovissent; quod duas Hispanias, bellicosissimorum hominum peritissimis atque exercitatissimis ducibuS, pacavissent ; quod finitimas frumen- rariasque ξroνincias In potestatem redviI-sent e denique recordari debere , qua felicitate inter medias hostium classes, oppleris non solum portubus, sed etiam littoribus , omnes incolumes essent transportati: si non omnia caderent secunda , fortunam
esse industria subleνandam : quod esse acceptum detrimenti, ejus juri potius, quam sua culpae debere tribuir locum aequum ad dimicandum dedisse ; potitum esse hostium castris ἰ expulisse ac Superasse pugnan- .tes e sed siνe ipsorum perturbatio , fixe error aliquis , Sive etiam fortuna partam jam praesentemque victoriam interpellasset; dandam omnibuS operam , ut acceptum incommodum virtute Sarciretur : quod
si esset factum , detrimentum in bonum Merteret, uti ad Gergoviam accidisset y a que ii, qui ante dimicare timuissent , ultro se proelio osserrent. LXXIV. Hac habita concione, non' nullos signiferos ignominia notavit , a Ioco movit. Exercitui quidem omni inse
185쪽
374 C. J. CAEsΑRIs CONM ENT.tus incessit ex incommodo dolor , tantumque studium infamiae sarciendae, ut nemo aut tribuni aut centurionis imperium desideraret ; et sibi quisque etiam poenae loco graviores imponeret labores, simu que omnes arderent cupiditate pugnandi
cum superioris etiam ordinis nonnulli, oratione permoti, manendum eo loco et rem proelio committendam e Xistimarent. Comtra ea Caesar, neque satis militibus perte ritis confidebat, spatiumque interponendum ad recreandos animos putabat; relictisque munitionibus, magnopere rei se
LXXV. Itaque nulla interposita minra , Sauciorum modo et aegrorum habita ratione , impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris Apolloniam praemisit , ac conquiescere ante iter confectum
vetuit. His una legio missa praesidio est. His explicitis rebus, duas in castris legio' nes retinuit , reliquas de I v vigilia compluribus portis eductas eodem itinere praemisit; parvoque spatio intermisso , ut et
militare institutum servaretur , et quam serissime ejus prosectio cognosceretur , conclamari jussit; statimque egressus, et novissimum agmen consecutus , celeriter e X conspectu castrorum discessit. Nequctvero Pompeius , cognito consilio ejus ,
186쪽
moram ullam ad insequendum intulit: sed eadem spectans , si itinere impeditos et perterritos deprehendere posset , eXerci tum e castris eduxit ; equitatumque praemisit ad novissimum agmen demora dum e neque consequi potuit, quod multum expedito itinere antecesserat Caesar: sed cum ventum esset ad flumen Genusum, quod ripis erat impeditis, consecutus equitatus novissimos proelio detinebat. Huic suos Caesar equites opposuit, expe ditosque antesignanos admiscuit CD; qui tantum profecere, ut , equestri proelio commisso, Pellerent omnes , Complure inque interficerent, ipsi incolumes se ad agmen recipΘrent.
L X X U I. Consecto iusto itinere eius
diei, quod proposuerat Caesar, transduintoque exercitu flumen Genusum , veteribus suis in Castris contra Asparagium consedit ; militesque omnes intra vallum castrorum continuit; equitatumque per causam
pabulandi emissum, confestim Decumana porta in Castra se recipere jussit. Simili ratione Pompeius , consecto ejusdem diei itinere, in suis veteribus castris ad Asparagium consedit; ejusque milites, quod ab opere , intefris munitionibus , Iacabant ,
alii lignandi pabulandique causa longius progrediebantur; alii, quod subito consis
187쪽
3 36 C. J. C a s A R I s C O M M E N Tialium proseetionis ceperant, magna parte impedimentorum et sarcinarum relicta , ad haae repetenda invitati propinquitate Superiorum castrorum , depositis in Coni
hernio armis, vallum relinquebant. Quibus ad insequendum impeditis , Caesar , quod fore providerat, meridiano fere tempore , signo profectionis dato, eXercitum educit; duplicatoque ejus diei itinere, II X millia passuum eX eo loco procedit. Quod facere Pompeius, discessu militum , non potuit. L X X VII. Postero die Caesar, similiter praemissis prima nocte impedimentis, de I v vigilia ipse egreditur; ut, si qua imposita esset dimicandi necessitas, subitum casum eXpedito eXercitu subiret. Hoc idem reliquis fecit diebus. Quibus rebus persectum est, ut altissimis fluminibus, atque impeditissimis itineribus nullum acciperet incommodum. Pompeius enim , primi diei mora illata , et reliquorum dierum
frustra labore suscepto , Cum se magnis itineribus eXtenderet, et progresSOS Consequi cuperet, I V die finem sequendi fecit, atque aliud sibi consilium capiendum exis stimaVit. LXXVIII Caesari ad saucios deponendos , stipendium eXercitui dandum , socios confirmandos , praesidium urbibus
188쪽
relinquendum, necesse erat adire Apollinniam: sed his rebus tantum temporis tri buit, quantum erat properanti necesse *timensque Domitio, ne adventu Pompeii praeoccuparetur, ad eum omni celeritate et studio incitatus serebatur. Totius autem rei consilium his rationibus explicabat rut, si Pompeius eodem contenderet, Bh' ductum illurn a mari, atque ab iis copiis quas Dyrrhachii comparaverat, frumen to ac commeatu abstractum, pari condi
fone belli secum decertare cogeret: si in
Italiam transiret, conjuncto mercitu cum
Domitio, per Illyricum Italiae subsidio pro' ficisceretur: sin Apolloniam Oricumque
Dppugnaret, et se omni maritima ora eX- cludere conaretur, obsesso tamen Scipio
ne, necessario illum suis auxilium ferre Ogeret. Itaque praemissis nunciis ad Cn.
Domitium Caesar scripsit, et, quid fieri esset, ostendite praesidioque Apolloniae cohortibus I v , Lissi I, III Orici relictis , quique erant eX vulneribus aegri, depositis ; per Epirum atque Acarnaniam iter facere coepit. Pompeius quoque, de Caesaris consilio conjectura judicans , ad Scipionem properandum sibi existimabat disi Caesar iter illo haberet, ut subsidium Scipioni ferret ; si ab ora maritima Cor
Iraque discedere nollet , quod legione
189쪽
Τ78 C. J. C ps ARIS COMMENT. equitatumque ex Italia exspectaret, ipse ut omnibus copiis Domitium aggredere
LXXIX. Iis de causis uterque eorum celeritati studebat, ut suis esset auXilio, et ad opprimendos adVersarios , ne occasioni temporis deesset. Sed Caesarem Apollonia directo itinere averterat: Pompeius per Candaviam iter in Macedoniam expeditum habebat. Accessit etiam improviso aliud incommodum ἔ quod Domitius , qui dies complures castris Scipionis castra collata habuisset, rei frumentariae causa ab eo discesserat, et Heracleam Senticam, quae est subjecta Candaviae , iter fecerat; ut ipsa fortuna illum objicere Pompeio videretur. Haec ad id tempus Caesar. ignorabat. Simul a Pompeio litteris per omnes provincias civitatesque dimissis de proelio ad Dyrrhachium
facto, elatius inflatiusque multo, quam reserat gesta ; fama percrebuerat, putium fugere Caesarem, pene omnibus copiis amisesis. Haec itinera in sesta reddiderant di haec civitates nonnullas ab ejus amicitia averterant. Quibus accidit rebus , ut, pluribus dimissi itineribus a Caesare ad Domitium , et ab Domitio ad Caesarem, nulla ratione iter conficere possent. Sed Allo
broges, Roscilli atque AEgi familiares,
190쪽
DE BELLO CIVILI LIB. III. I squos perfugisse ad Pompeium demonstravimus , con&picati in itinere exploratores Domitii ; seu pristina sua consuetudine , quod una in Gallia bella gesserant; seu
gloria elati , Cuncta , ut erant acta, ex posuerunt et Caesaris prosectionem, et
adventum Pompeii docuerunt. A quibus Domitius certior factus, vix Iu horarum spatio antecedens, hostium beneficio periculum vitavit; et ad Eginium, . quod est objectum oppositumque Thessaliae, Caesari venienti occurrit. . FLXXX. Conjuncto exercitu, Caesar Gomphos pervenit ; quod est oppidum primum Thessaliae venientibus ab Epiro
quae gens paucis ante mensibus ultro ad Caesarem leg itos miserat, ut suis omnibus lacultatibus uteretur praesidiumque ab eo militum petierat: sed eo fama jam praecurrerat, quam supra docuimus, de proelio Dyrrhachino , quod multis auxerat par tibus. Itaque Androsthenes, praetor Thessaliae, cum se . victoriae Pompeii comitem esse mallet, quam socium Caesaris in revbus adversis; omnem ex agris multitudinem servorum ac liberorum in oppidum cogit, portasque praecludit; et ad Scipionem Pompeiumque nuncios mittit, ut Sibi subsidio veniante se confidere munition