C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

171쪽

iso C. J. CasARIS COMMENT. Ecbatur, libenter auditus, reliquis ad coruloquium non admittitur; castigato Scipione a Favonio, ut postea consecto bello reperiebamus; insectaque re , sese ad Caesarem recepit.

LV ΙΙΙ. Caesar, quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrhachium contineret, et pabulatione prohiberet , aditus duos ,

quos esse angustos demonstravimus, magnis Operibus praemunivit: castellaque his locis posuit. Pompeius, ubi nihil profici

equitatu cognovit; paucis intermissis die. bus , rursum eum navibus ad se intra munitiones recipit. Erat summa inopia pabuli ; adeo ut soliis ex arboribus strictis, et

teneris arundinum radicibus contusis equos alerent: frumenta enim , quae fuerant intra munitiones Sata , consumpserant; et

cogebantur Corcyra atque Acarnania , longo interjecto navigationis. spatio, pa bulum supportare οῦ quoque erat ejus rei minor copia, hordeo adaugere , atque his rationibus equitatum tolerare. Sed post' quam non modo hordeum pabulumque omnibus in locis, herbaeque desectae, sed etiam frondes ex arboribus deficiebant; cor' ruptis equis macie , conandum sibi aliquid Pompeius de eruptione existimavit. LI X. Erant apud Caesarem , eX equi

tum numero, Allobroges duo fratres, Rorcillus

172쪽

D p BELio CIVILI LIB. III. 16 Icilius et AEgus, Adbucilli filii, qui prin-

eipatum in civitate multis annis obtinue rat , singulari virtute homines ; quorum opera Caesar, omnibus Gallicis bellis, optima fortissimaque erat usus. His domi ob

has causas amplissimos magistratus mandaVerat ἔ atque eos extra ordinem in senatum legendos curaverat e agrosque in Gallia ex hostibus captos, praemiaque rei pecuniariae magna tribuerat; locupletesque ex egentibus effecerat. Hi propter vir tutem non solum apud Caesarem in honore erant, sed etiam apud exercitum cari habebantur : sed, freti amicitia Caesaris, et stulta ac barbara arrogantia elati, deinpiciebant suos ; stipendiumque equitum fraudabant, et praedam omnem domum avertebant. Quibus illi rebus permoti, uni versi Caesarem adierunt, palamque de eorum injuriis sunt questi ; et ad cetera a diderunt , falsum ab his equitum numerum deserri, quorum stipendium averte

rent.

L X. Caesar neque tempus illud animadversionis esse eXistimans , et multa vir tuti eorum concedens, rem distulit totam tillos secreto castigavit, quod quaestui equi tes haberent; monuitque ut ex sua amici tia omnia eXspectarent , et eX praeteritis suis officiis reliqua sperarent. Magnam i

173쪽

36 a C. I. CasARIs COMMENT.anen haec res illis offensionem et co temptionem ad omnes attulit et idque ita esse , Cum e X aliorum objectationibus , tum etiam ex domestico judicio atque animi conscientia intelligebant. Quo pud

re adducti, et sortasse se non liberari, sed in aliud tempus reservari arbitrati ; disecedere a nobis, et noVam tentare foriu-nam , novasque eXperiri amicitias constituerunt : et, Cum paucis collocuti clientibus suis, quibus tantum facinus commi aere audebant, primum conati sunt Praefectum equitum, C. Volusenum, interficere , ut postea, bello consecto, cognitum est; ut cum munere aliquo perfugisse ad Pompeium viderentur. Postquam id difficilius Visum est, neque facultas perficiendi dabatur ; quam maXimas Potuerunt Pecunias mutuati, perinde ac suis satisfacere et fraudata restituere Vellent, multis coemptis equis, ad Pompeium transierunt cum

-ias quos sui consilii participes habebant. LXI. Quos Pompeius, quod erant ho-

nesto loco nati, et instructi liberaliter , m Agnoque comitatu , et multis jumentis venerant, virique fortes habebantur , et in honore apud Caesarem fuerant; quodque

noVum , et prauer consuetudinem acciderat, omnia sua praesidia CircumduXit, at- . que ostentavit: nam ante id tempus nemo

174쪽

DE BELLO CIVILI LIB. III. Is

aut miles, aut eques, a Caesare ad Pompeium transierat ἔ cum pene quotidie a Pompeio ad Caesarem perfugerent, vulgo vero in Epiro atque AEtolia conscripti milites , earumque regionum omnium , quae a Caesare tenebantur. Sed hi, cognitis omnibus rebus, seu quid in munitio nibus persectum non erat, seu quid a peritioribus rei militatis desiderari videbatur, teInporibusque rerum, et spatiis lo- Eorum , et custodiarum viribus ac diligentia animadversa, prout cujusque eorum, qui negotiis praeerant, aut natura aut studium ferebat , haec ad Pompeium omnia det

Ierunt.

LXII. Quibus ille cognitis, eruptio

nisque jam ante capto consilio , ut demonstratum est; tegmenta galeis milites ex viminibus facere M atque aggerem commportare jubet. His paratis rebus, magnum numerum levis armaturae et sagittariorum, aggeremque omnem noctu in scaphas et naves actuarias imponit; et de m dia nocte cohortes L X em ma iamiv Cas tris praesidiisque deductas, adi eam partem munitionum ducit , quae pertinebant achmare longissimeque i a mahimis castris Caesaris aberam. Eodem .,nδVes quas se rmonstravimus aggere et levis armaturae

militibus completas, quasque ad Dyrrhae

175쪽

is C. I. CAEsARIs COMΜENT.chium naves longas habebat, mittit; et quid a quodue fieri velit, praecipit. Ad eas

munitiones Caesar Lentulum Marcellinum quaestorem, Cum legione I X, positum habebat. Huic, quod valetudine minus commoda utebatur, Fulvium Postumum ad jutorem summiserat. L XIII. Erat eo loco fossa pedum X v, et vallus contra hostem in altitudinem pedum X e tantumdemque ejus valli agger in latitudinem patebat. Ab eo, intermisso spatio pedum D C, alter converesus in contrariam partem erat vallus, humiliore paulo munitione r hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri circumvenirentur , duplicem eo loco secerat vallum ; ut, si ancipiti proelio dimicaretur , posset resisti. Sed operum magnitudo , et continem Omnium dierum labor , quod millia passuum in circuitu XIIx munitione erat complexus ; persciendi spatium non dabat. It que contra mare transversum Vallum , qui has duas munitiones contingeret, nondum Perse erat: quae res nota erat Pompeio delata per Allobroges perfugas ἔ magnum que nostris attulit incommodum te nam , ut ad mare nostiae cohortes xx legionis eXcubuerant, accessere subito prima luce Pompeiani exercitus: novusque eorum a

176쪽

DE BELLO CIVILI LIB. III. rventus exstitit e simulque navibus circum vecti milites, in anteriorem vallum tela jaciebant: fossaeque aggere et legionarii , interiorissensores , scalis admotis , tormentis cujusque generis telisque terrebant ἔ m gnaque multitudo sagittariorum ab utramque Parte circumfundebatur. Multum autem ab ictu lapidum , quod unum nostris erat telum, Viminea tegmenta galeis imposita defendebant. Itaque , cum omnibus

rebus nostri premerentur, atque aegre re sisterent ἔ animadversum est vitium munitionis, quod supra demonstratum est ἔatque inter duos vallos , qua persectum opus non erat, per mare navibus expositi , in aversos nostros impetum fecerunt; atque eX utraque munitione dejectos te ga Vertere coegerunt.

L XIV. Hoc tumultu nunciato , Ma cellinus cohortes subsidio nostris laborantibus summisit; quae ex castris iugientes conspicatae, neque illos suo adventu eonfirmare potuerunt, neque ipsae hostium impetum tulerunt. Itaque quodcum que addebatur subsidio, id , corruptum timore fugientium, terrorem et periculumairgebat et hominum enim multitudine receptus impediebatur. In eo proelio , cum gravi vulnere: esset affectus Aquiliser, et complebantur: munitionis de-

177쪽

166 C. I. CAESAR Is COMMENT. viribus deficeretur ; conspicatus equite nostros, Hanc ego , inquit, et vivus murutos per annos magna diligentia defendi, et nunc moriens eadem fde Caesari restituo. Mitte , obsecro , committere , quod ante in exercitu Caesaris non accidit, ut rei militaris dedecus admittatur ; incolumemque ad eum referte. Hoc casu Aquila

Conservatur, omnibus primae cohortis cen

turionibus intersectis , praeter principem priorem. L X V. Jamque Pompeiani, magna Car de nostrorum , castris Marcellini appropinquabant, non mediocri terrore illato reliquis cohortibus; et M. Antonius, qui proκimum locum tenebat praesidiorum , eam nunciata , Cum cohortibus XII descendens ex loco superiore Cernebatur r cujus adventus Pompeianos Compressit; nostrosque firmavit, ut se eX maximo timore Colligerent. Neque multo post Caesar, Signi ficatione per castella fumo facta, ut erat superioris temporis consuetudo , deductis quibusdam cohortibus eκ praesidiis, eodem venit: qui, cognito detrimento, Cum animadvertisset Pompeium extra munitio

nes egressum, castra secundum mare, ut

libere pabulari posset , nec minus aditum navibus habere, commutata ratione belli , quoniam propositum non tenuerat, juxta

Pompeium munire jussit.

178쪽

DE BELLO CIVILI LIB. III. I 67L XVI. Qua persecta munitione, ani

madversum est a speculatoribus Caesaris,

Cohortes quasdam , quod instar legionis Videretur , esse post silvam , et in vetera castra duci. Castrorum hic situs erat. Superioribus diebus, cum se I X legio Caesaris objecisset Pompeianis copiis , atque

opera , ut demonstravimus, circummuniret ς castra eo loco posuit. Haec silvam quamdam contingebant; neque longius amari passibus C D aberant. Post mutato consilio quibusdam de causis, Caesar paulo ultra eum locum castra transtulit: paucisque intermissis diebiri, haec eadem ΡΟ- peius occupaVerat; et, quod eo loco plures erat legiones habiturus, relicto int riore vallo, majorem adjecerat muniti nem. Ita, minora Castra, inclusa majori bus , castelli atque arcis locum obtinebant. Item ab angulo castrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat, circiter pas sus CD ; quo liberius, ac sine periculo, milites aquarentur e sed is quoque, mutato consilio quibusdam de causis, quas commemorari necesse non est, eo loco eX- cesserat. Ita complures dies manserant Castra. Munitiones quidem integrae omnes erant.

LXUII. Eo, signo legionis illato, speculatores Caesari renunciarunt. Hoc idem

179쪽

Visum eκ superioribus quibusdam castellis confirmaverant. Is locus aberat a n vis Pompeii castris circiter passus D. Hanc Iegionem sperans Caesar se opprimere posse , et cupiens ejus diei detrimentum sarcire ; reliquit in opere cohortes II, quae speciem munitionis praeberent: ipse dive so itinere, quam potuit occultissime, reliquas cohortes , numero XXXm, in quibus erat legio I X , multis amissis centurionibus, deminutoque militum num

ro, ad legionem Pompeii castraque mi nora duplici acie duxit. Neque eum prima opinio sesellite nam et pervenit prius, quam Pompeius sentire potset; et, tametsi

erant munitiones castrorum magnae, in

men sinistro cornu, ubi erat ipse, celeriter aggressus Pompeianos ex vallo deturbavit. Erat obiectus portis ericius: hic paulisper est pugnatum ; cum irrumpere nostri conarentur , illi castra defenderent, fortissime T. Pulcione , cujus opera pro ditum exercitum C. Antonii demonstra- imus , e loco propugnante. Sed tamen nostri virtute vicerunt: excisoque ericio, primo in majora castra , post etiam in castellum, quod erat inclusum majoribus castris, irruperunt; et, quod eo pulsa legio sese receperat, nonnullos ibi repugnantes intersecerunt.

LXVIII.

180쪽

DE BEx Lo Cru ILI LIB. III. r L X V III. Sed fortuna , quae pluri

mum potest, cum in relicuis rebus , tum praecipue in bello , parvis momentis magnas rerum commutationes emcit; ut tum accidit. Munitionem enim , quam pertinerea castris ad flumen supra demonstraVimus , dextri Caesaris cornu cohortes, ignorantiae loci, sunt secutae; Cum portam quaererent , eastrorumque eam munitionem esse arbitrarentur. Quod cum esset animadversum, eonjunctam esse flumini; protinus his munitionibus , defendente nullo , transcenderunt: omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.

LXIX. Interim Pompeius, hac Ionga satis interjecta mora , et re nunciata, v legionem ab opere deductam subsidio suis duxit: eodemque tempore equitatus ejus nostris equitibus appropinquabat ; et acies instruCta, a nostris, qui casetra occupaverant, cernebatur: omniaque sunt subito mutata. Pompeiana enim legio, celeris spe subsidii confirmata, ab D cumana porta resistere conabatur ἔ atque ultro in nostros impetum faciebat. Equitatus Caesaris , quod angusto itinere per aggeres adscendebat, receptui suo timens, initium fugae faciebat. Dextrum Cornu , quod erat a sinistro seclusum , terrore equitum animadverso, ne intra munitio-

Tomus II. Ρ

SEARCH

MENU NAVIGATION