C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

291쪽

A. HIRTII COMMENT.28oIII. Postquam Adrumetum access t , ubi praesidium erat adversariorum, Cui praeerat C. Considiiis ', et a Clupea secundum oram mari tamam , cum equitatu Adrumeti, Cn. Piso cum Maurorum circiter III millibus apparuit; ibi paulisper Caesar ante

Portum commoratus, dum reliquae naves Convenirent , e Xponit CXercitum ; cujus numerus in praesentia fuit peditum III M, equitum C L: castrisque ante oppidum p siris, sine injuria cujusquam consedit; cohibetque omnes a praeda. Oppidani interim muros armatis complent; ante por tam frequentes considunt, ad se defendendum e quorum numerus II legionum intus erat. Caesar circum oppidum vectus, natura icci perspecta , redit in castra. Non nemo culpae ej is imprudentiaeque assignabat, quod neque certum locum guberna . toribus praesectisque , quem peterent , Praeceperat; neque , Ut mos ipsius consuetudoque superioribus temporibus fuerat, tabellas signatas dederat, ut, in temporc iis perlectis, locum certum peterent universi. Quod minime Caesarem fefellerat: namque nullum portum terrae Africae, quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur ; sed fortuitu oblatam occasionem

c gressus aucupabatur.

Di tiroci

292쪽

DE BELLO A FRIcANO. 13t1V. L. Plancus interim legatus petita Caesare , ut sibi daret facultatem cum Considio agendi, si posset aliqua rationctporduci ad sanitatem. Itaque data facultate litteras conscribit, et eas captivo dat perferendas in oppidum ad Considium. Quo simul atque captivus pervenisset; litterps-que, ut erat mandatum , Considio porr Rere Coepisset; prius quam acciperet ille , Unde, inquit, istas ' Tum captivus, Imperatore a Capsare. Tunc Considius, Unus

est, inquit, Scipio Myerator hoc tempore populi Romani: deinde in conspectu suo captivum statim interfici jubet; litterasque

nondum perlectas, sicut erant signatae, dat homini certo ad Scipionem perferendas. U. Postquam , una nocte et die ad oppidum consumpta , neque responSum Ullum a Considio dabatur ; neque ei reliquae copiae succurrebant; neque equitatu abundabat; et ad oppidum oppugnandum non satis copiarum habebat, et eas tironum ; neque primo adventu convulnerari rexercitum volebat; et oppidi egregia munitio , dissicilisque ad oppugnandum era

accessus ; et nunciabantur auxilia magna equitatus oppidanis suppetias venire e nomest visa ratio ad oppugnandum oppidum Commorandi ; ne , dum in ea re Caesac

Tomus II. A a.

293쪽

rga A. HIRTII COMMEN Nesset occupatus , Circumventus a terg

ab equitatu hostium laboraret. VI. Itaque castra cum movere Vellet, subito ex oppido erupit multitudo; atque equitatus subsidio uno tempore eis casu Succurrit, qui erat missus ab Iuba ad si, pendium accipiendum e castraque , unde

Caesar egressus iter facere coeperat , Occupant e et ejus agmen eXtremum insequi Coeperunt. Quae res cum animadversa

esset, subito legionarii consistunt; et equites, quanquam erant pauci , tamen contra tantam multitudinem audacissime concurrunt. Accidit res incredibilis, ut equistes minus X X X Galli, Maurorum equitum II millia loco pellerent, Urgerentque in oppidum. Postquam repulsi et co jecti erant intra munitiones , Caesar iter constitutum ire contendit: quod cum saepius facerent; et modo insequerentur , mo do rursus ab equitibus in oppidum repellerentur ; cohortibus paucis eX Veteranis , quas secum habebat, in extremo agmine collocatis, et parte equitatus, iter leniter cum reliquis facere coepit. Ita, quanto longius ab oppido discedebatur , tanto tardiores ad insequendum erant Numidae. Interim in itinere ex oppidis et castellis legationes venire ; polliceri frumentum ; γ'

294쪽

Dp BgLLO A FRIcANo. 281ratosque esse , quae imperasset, facere. Itaque eo die castra posuit ad oppidum Ruspinam , kalendis Januar. VII. Inde movit, et pervenit ad oppidum Leptin , liberam civitatem et immunem. Legati ex oppido veniunt obviam; libenter se omnia facturos , quae vellet, pollicentur. Itaque centurionibus ad portas oppidi et custodiis impositis , nequis miles in oppidum introiret, aut injuriam faceret cuipiam incolae, non longe ab oppido secundum littus facit castra. Eo

dem naves onerariae, et longae nonnullae, Casu advenerunt: reliquae, ut est ei nunciatum , incertae locorum , Uticam versus petere visae sunt. Interim Caesar a mari non digredi, neque mediterranea petere, propter naVium errorem ἔ equitatumque in navibus omnem contineri, ut arbitror, ne agri Vastarentur) aquamque in naves jubet comportari. Remiges interim, qui aqua tum e navibus eXierant , subito equites Mauri , neque opinantibus Caesarianis , adorti, multos jaculis Convulneraverunt, nonnullos interfecerunt e latent enim in i sidiis cum equis inter convalIes, et subito existunt, non ut in campo cominus depugnent.

VIII. Caesar interim in Sardiniam nuncios cum litteris, et in reliquas Pr

295쪽

a8 A. HIRTIT COMMEN Nuincias finitimas dimisit, ut sibi auxilia ,

Commeatus, frumentum , simul atque litteras legissent, mittenda curarent: EXO

neratisque partim navibus longis, Rabirium Postumum in Siciliam ad secundum

Commeatum accersendum mittit. Interim cum X navibus longis, ad reliquas naves onerarias conquirendas, quae deerrassem,

et simul mare tuendum ab hostibus, jubet proficisci. Item C. Sallustium Crispum praetorem ad Cercinam insulam versus , quam adversarii tenebant, cum parte navium ire jubet; quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat. Haec ita imperabat, itaque unicuique praecipiebat, ut , si fieri posset , ne locum ullum eXcusatio haberet, nec moram tergiVersatio. Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis conditionibus Scipionis , et qui cum eo contra se bellum gerebant; miserari , regium enim equitatum in Provincia Africa Scipio alebat ) tanta homines

esse dementia, ut mallent regis eSSe Vectigales , quam cum civibus in patria in suis fortunis esse incolumes.. IX. Caesar a. d. PII non. Jan. Castra movet; Leptique VI cohortium praesidio cum Saserna relicto , ipse rursus , unde pridie venerat, Ruspinam cum reliquis copiis convertit. Ibique sarcinis eXercitus re

296쪽

ng BrLLO AFRICANO Iictis, ipse cum expedita manu proficiscitur circum villas frumentatum ; oppida'nisque imperat, ut plaustra jumentaque omnia sequantur. Itaque magno frumenti invento numero , Ruspinam redit. Hoc eum idcirco existimo fecisse, ne maritima oppida post se vacua relinqueret; praesi dioque firmata ad classem receptacula muniret.

X. Itaque, ibi relicto P. Saserna, fratre ejus quem Lepti proximo oppido re- Iiquerat cum legione , jubet comportari ligna in oppidum quam plurima: ipse, cum cohortibus V o, quae ex veteranis legi O-nibus in classe cum Sulpicio et Vatiniorem gesserant, eX oppido Ruspina egressus, proficiscitur ad portum, qui abest ab oppido millia passuum II ; ibique clam

se in sub vesperum cum ea copia conscendit , omnibus in exercitu insciis et requi rentibus Imperatoris consilium. Qui magno

metu ac tristitia sollicitabantur e parva enim Cum copia, et ea tironum, neque omni exposita , in Africa contra magms copias, et insidiosae nationis, equitatumque innumerabilem, se eri positos videbant; neque quidquam solatii in pnegentia , neque auxilium in suorum consilio animadverte bant, nisi in ipsius Imperi. toris Vultu , Vlgore , mirabilique hilaritate et animum

297쪽

enim altum et erectum prae se gerebat.

Huic acquiescebant homines, et in ejus scientia et consilio omnia sibi proclivia

omnes fore sperabant. XI. Caesar in navibus una nocte Consumpta , jam coelo albente cum proficis-CI conaretur, subito navium pars, de qua timebat, ex errore , eodem conferebatur. Hac recognita , Caesar celeriter de navibus imperat omnes egredi, atque armatos iΠlittore reliquos advenientes milites eXspectare. Itaque sine mora navibus eis in Portum receptis, et advectis militum equitumque copiis , rursus ad oppidum Ruspinam redit; atque ibi castris constitutis , ipse cum cohortibus expeditis xxx se mentatum est prosectus. EX eo est Cogni tum Caesaris consilium t illum cum clam se navibus onerariis , quae deerrassem , subsidio ire clam hostibus voluisse; ne cd

su imprudentes suae naves in classem ad versariorum inciderent e neque eam rem

eos Voluisse scire , qui in praesidiis relicti sui milites fuissent; ne illi, propter Suorum Paucitatem , et hostium multitudinem , metu deficerent. XII. Interim, cum iam Caesar progres

sus esset a castris circiter millia passuum III ἔ per speculatores et antecessores

equites nunciatur ei, copias hostium haud

298쪽

longe a se visas. Et hercle cum eo nuncio pulvis ingens conspici coeptus est. Hac re cognita, Caesar celeriter jubet equitatum uniVersum, cujus copiam habuit in Praesentia Πon magnam, et sagittarios , quorum parvus e castris eXierat numerus, accersi; atque ordinatim signa se leniter Consequi: ipse antecedere cum paucis Binmatis. Jamque, Cum procul hostis conspici Posset, milites in campo jubet galeari et ad pugnam parari. Quorum omnino numerus fuit XXX cohortium, cum equitibus CD, et sagittariis.

XIII. Hostes interim , quorum duNerat Labienus , et duo Pacidii, aciem dirigunt mirabili longitudine, non peditum ,

sed equitum consertam: et inter eos, levis armatum Numidas, et sagittarios pedites interposuerante et ita condensaVerant, Ut procul Caesariani pedestres copias arbitra rentur e et dextrum ac sinistrum cornu magnis equitum copiis firmaverant. Interim Caesar aciem dirigit simplicem, ut poterat, propter paucitatem. Sagittarios ante aciem constituit: equites dextro sinistroque cornu opponite et ita praecipit, ut providerent ne multitudine equitatus hostium circumvenirentur e existimabat enim secum pedestribus copiis, acie instructa , dis micaturum.

299쪽

ret , neque Caesar se moveret ; et Cum Suorum paucitate contra magnam vim hostrium artificio magis , quam viribus , de Cernendum videret; subito adversariorum equitatus sese extendere, et in latitudinem promovere , collesque complecti, et Caesaris equitatum extenuare , simulque ad circumeundum comparare se coeperunt. Caesariani equites eorum multitudinem aegre sustinebant. Acies interim mediae cum

concurrere conarentur, subito eX condensis turmis pedites Numidae levis armaturae cum equitibus procurrunt, et inter legionarios milites jacula conjiciunt. Hic cum Caesariani in eos impetum fecissent; illorum equites refugiebant: pedites interim

resistebant, dum equites rursus CurSu re novato peditibus suis succurrerent. XU. Caesar, novo genere pugnae oblato , cum animadverteret ordines suorum

in procurrendo turbari , pedites enim , dum equites longius a signis perseqUUn tur, latere nudato, a proximis Numidis jaculis vulnerabantur; equites autem hos tium pilum militis cursu facile vitabant )edicit per ordines, ne quis miles a signis I V pedes longius procederet. Equitatus interim Labieni, suorum multitudine confi-aus, Caesaris paucitatem circumire conatuta

Equites

300쪽

DE BELLO AFRICANO. 28sEquitea Juliani pauci , multitudine hostium defessi, equis conVulneratis, paulatim cedere: hostes magis magisque instare. Ita puncto temporis omnibus legionariis ab hostium equitatu circumventis, Caesarisque copiis in orbem compulsis, intra cancellos omnes conjecti pugnare coge

bantur.

XVI. Labienus in equo , capite nudo , versari in prima acie ; simul suos cohortari r nonnunquam legionarios Caesaris ita

appellare: Quid ru , inquit, miles: tiro , tam feroculus es ' νυ quoque iste verbis infatuaνit. In magnum mehercule vos periculum impulit. Misereor νeStri. Tum miles; Non sum, inquit, tiro , Labiene ς sed de legione X νetersinus. Tum Labienus; Non agnosco , inquit , Signa Decumanorum. Tum miles, Iam me, quis Sim , in elliges. Simul cassidem de capite dejecit, ut Cognosci ab eo posset; atque ita pilum viribus contortum dum in Labienum mittere contendit, equi graviter adverso pectori affixit; et ait: Labiene, Decumanum militem , qui te petit, Scito esse. Omnium

tamen animi in terrorem conjecti, et maxime tironum circumspiceret enim Caesarem; neque amplius facere, nisi hostium jacula vitare.

XVII. Caesar interim, consilio hos Tomus II. B b

SEARCH

MENU NAVIGATION