C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

321쪽

castris adversariorum, in qua docui esses praesidium stationemque Numidarum paulisper commoratus, perspectaque natura loci, equitatu in statione disposito,

legionibus opus attribuit ; brachiumque medio jugo ab eo loco, ad quem pervenerat , usque ad eum unde egressus erat

jubet dirigi ac muniri. Quod postquam Sci

pio Labienusque animadverterunt; equi'tatu omni eX castris educto, acieque equestri instructa, a suis munitionibus circiter passus mille progrediuntur ἔ pedestremque copiam in secunda a die, minus passus C D a castris suis, constituunt. XXXIX. taesar in opere milites a hortari, neque adversariorum copiis moveri. Jam cum non amplius passuum M Dinter . hostium aciem suasque munitiones

esse animadvertisset ; intellexissetque ad impedi dos milites suos, et ab opere depellendos , hostem propius accedere ; ne cesseque haberet legiones a munitionibus deducere e imperat turmae Hispanorum , ut ad proXimum. Ollem propere aecurre rent, praesidiumque inde deturbarent, locumque caperent ; eodemque jubet levis armZturae paucos eonsequi subsidio : qui missi celeriter, Numidas adorti, partim vivos capiunt, nonnullos equites fugientes convulneraverunt, locoque sunt Potitu

Di iitroci by Coostes

322쪽

Dp BELLO AFRICANO. 3I Postquam id Labienus animadvertit; quo celerius iis auxilium ferret , ex acie instructa equitatus sui. prope totum deXtrum cornu aVertit, atque suis fugientibus suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar conspexit , Labienum ab suis copiis longius jam

abscessisse ; equitatus sui alam sinistram ad intercludendos hostes immisit. XL. Erat in eo campo, ubi ea res gerebatur, Villa permagna, I V turribus exstructa , quae Labieni prospectum impediebat , ne posset animadvertere ab equitatu Caesaris se intercludi. Itaque non prius vidit turmas Julianas, quam suos caedi a

tergo sensit: ex qua re subito in terrorem conVerso equitatu Numidarum , recta in castra fugere contendit. Galli Germanique , qui restiterant , eX superiore loco et post tergum circumventi, fortiterque resistentes , . conciduntur uniVersi.

Quod ubi legiones Scipionis, quae pro CAS-

tris erant instructae , animadVerterunt , metu ac terrore obcaecatae, omnibus portis in sua castra sugere coeperunt. Postea , Scipione ejusque copiis campo collibusque exturbatis, atque in castra compulsis, cum receptui Caesar cani jussisset, equitatumque omnem intra suas munitiones recepisset ἔ campo purgato, animadvertit mirifica corpora Gallorum Germanorum'

323쪽

que , qui partim ejus auctoritatem erant χex Gallia secuti, partim pretio pollicit tionibusque adducti ad elim se contule' 'arant: nonnulli, qui eX Curionis proelio 'Capti conservatique, parem gratiam in fide ..

Partienda privstare voluerant. Horum cor'POra, mirifica specie amplitudineque, caesa toto campo , ac prostrata diverse jacebant. t

X LI. His rebus gestis, postero die CH a

Sar eX omnibus praesidiis cohortes deducit, atque omnes suas copias in campo instruxit: Scipio, suis male acceptis, Oc cisis vulneratisque, intra suas Continere Se munitiones coepit. Caesar, instructa acie ,

secundum infimas jugi radices propius mu nitiones leniter accessit. Jamque minus mille passuum ab oppido UZita, quod Scipio

tenebat , aberant legiones Julianae ; cum Scipio , Veritus ne . oppidum amItteret, lunde aquari reliquisque rebus sublevari ejus eXercitus consueverat, eductis Om nibus copiis, quadruplici acie instructa , ex instituto suo prima equestri turmintim directa , elephantisque turritis interpositis armatisque , suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar animadvertit ; arbitratus Scipionem ad dimicandum para' tum , nd se certo animo venire, in eo loco, Quo paulo ante commemoravi, ante oppi dum:

324쪽

DE BELLO AFRICANO. 3Τῖ constitit; suamque aciem mediam eo o pido texit. Dextrum sinistrumque cornu , ubi elephanti erant, in conspectu patenti

adversariorum Constituit.

X LII. Cum jam prope Solis occasum

Caesar eXspectavisset , neque eX eo loco , quo constiterat, Scipionem progredi propius se animadvertisset , locoque magisse defendere , si res coegisset, quam in campo cominus conSistere audere ; non est visa ratio propius accedendi eo die ad

oppidum ; quoniam ibi praesidium grande

Numidarum esse cognoVerat , hostesque mediam aciem suam oppido texisse: sibique dissicile factu esse intellexit, simul et oppidum uno tempore oppugnare, et in acie in cornu dextro ac sinistro ex iniquiore loco pugnare; praesertim cum m lites a mane diei jejuni sub armis stetissent defatigati. Itaque reductis suis copiis in castra , postero die propius eorum aciem instituit exporrigere munitiones.

X LIII. Interim Considius, qui Acil-Iam I x x cohortibus stipendiariis Numidis Gotulisque obsidebat , ubi C. Messius cohortibus praeerat, diu multumque expertus , magnisque operibus Saepe a motis , et iis ab oppidanis incensis, Cum proficeret nihil; subito nuncio de equestri proelio allato commotus, frumento ,

Tomus II. D d

325쪽

3i A. HIRTII COMMENT.

cujus in castris copiam habuerat, incen- εο ς Vino, oleo, ceterisque rebus, quae ad victum parari solent , corruptis ς Acil-Iam, quam obsidebat, deseruit; atque, itinere per regnum Jubae facto , copias cum Scipione partitus, Adrumetum se re cepit. XLIV. Interea ex secundo commeZ- tu , quem a Sicilia miserat Allienus, navis una , in qua fuerat Q. Cominius et L. Ticida eques Romanus , ab residua classe cum erraVisSet, delataque esset Vento ad Thapsum ; a Virgilio scaphis nauseculisque actuariis excepta est, et ad Scipionem deducta. Item altera navis triremis ex eadem classe errabunda , ac tem pestate ad A gimurum delata , a classe Uari et M. Octavii est capta; in qua milites veterani cum uno centurione , et nonnulli tirones fuerunt: quos Varus as' servatos sine contumelia deducendos curavit ad Scipionem. Qui postquam ad

eum perVenerunt, et ante suggestum ejus constiterunt; Non vestra, inquit, sponte νos certo scio , sed illius scelerati νestri imperatoris impulsu et imperio coactos , cixes et optimum quemque nefarie conse ruri r quos quoniam fortuna in nostram detulit potestatem, si, id quod facere debe, iis, nempublicam cum optimo quoque de

326쪽

DE B O AFRICANO. 3ISfendetis, certum est vobis vitam et pecuniam donare : quapropter, quid sentiatis , proloquimini. X L U. Hac habita oratione , Scipio , Cum existimasset pro suo beneficio sine dubio ab iis gratias sibi actum iri, potestatem iis dicendi secit. Ex eis Centurio legionis XIV, Pro tuo, inquit, summo

beneficio, Scipio , tibi gratias ago, non enim imperatorem te appello quod mihi νitam incolumitatemque , belli jure capto , polliceris ; et forsan isto uterer benescio ,

si non ei summum sceluS adjungeretur. Egone contra Caesarem imperatorem meum , apud quem ordinem duxi, ejusque exerci-rum , pro cujus dignitate victoriaque amplius x X X v I annis depugnaνi, adνersus armatusque consIstam ' Neque ego istud facturus sum , et te magnopere , ut de negotio desistas , adhortor: contra cujus enim copias contendas, si minuI antea expertus es, licet nunc cognoScay. Elige ex tuis cohortem unam , quam putas esse Frmissimam , et conItitue contra med ego autem

ex meis commilitonibus, quos nunc in tua tenes poteState , non amplius X sumam. Tunc ex νirtute nostra intelliges, quid, ex tuis copiis sperare debeas. X L U I. Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est

327쪽

6 Α. HIRTII COMMENT. Iocutus; ira percitus Scipio, atque animi dolore incensus annuit centurionibus , quid fieri vellet: atque ante pedes centurionem interficit; reliquosque veteranos a tironibus jubet secerni. Abducite , inquit, istos nefario scelere contaminatos, et crede ci-νIum saginatos. Sic extra vallum deducti sunt , et cruciabiliter intersecti. Tirones autem jubet inter legiones dispertiri ; et Cominium cum Ticida in eonspectum suum prohibet adduci. Qua eX re Caesar

CommotuS, eos, quos in stationibus cum

longis

Causa irariis longisque navibus praesidio essent; ob negligentiam, ignominiae causa, dimittendos ab e Xercitu , gravissimumque in eos edictum proponendum curaVit.

X L U II. Per id tempus sere Caesaris exercitui res accidit incredibilis auditu rnamque, Virgiliarum signo consecto, ci citer vigilia secunda noctis, nimbus cumsa Xea grandine subito est exortus ingens. Ad hoc autem incommodum acceSSerat, quod Caesar non, more superiorum imperatorum , in hibernis exercitum continebat; sed in tertio quartoque die procedendo , propiusque hostem accedendo, caStra communiebat; opereque faciendo, milites se eircumspiciendi non habebant facultatem. navibus apud Thapsum custodiae

1 salo esse jusserat, ut suis one-

328쪽

DE BELLO AFRI AN O. 3II Praeterea ita ex Sicilia exercitum transportaVerat , ut, praeter ipsum militem et arma , neque Vas, neque mancipium, ne que ullam rem , quae usu militi esse consuevit , in naves imponi pateretur et in Africam autem, non modo sibi quidquam non acquisierant aut paraverant; sed etiam, Propter annonae Caritatem , ante parata Consumpserant. Quibus rebus attenuati ,

oppido perquam pauci sub pellibus a

quiescebant e reliqui ex vestimentis tentoriolis factis, atque arundinibus scopisque conteXtis , permanebant. Itaque , subito imbre grandineque consecuta , gravati Pondere , tenebris , aquaque omnes Su ruti disjectique , nocte intempesta , ignibus eX tinctis, rebusque ad victum peribnentibus omnibus corruptis , per CaStrapassim Vagabantur, scutisque Capita Contegebant. Eadem nocte, v legionis pilo

rum cacumina sua Sponte arserun .

X L VIII. Rex interim Iuba de eques'iri proelio Scipionis certior factus , EVO catusque ab eodem litteris, praesecto Sabura, Cum parte eXercitus, contra Sitium relicto , ut secum ipse aliquid auctoritatis adderet exercitui Scipionis, ac terrorem Caesaris , cum III legionibus , equi tibusque frenatis D ccc , Numidis sine frenis, peditibusque levis armaturae grandi

329쪽

3i3 A. HIRTII COMMENT, numero, elephantisque XXX, egressus e regno, ad Scipionem est prosectus. Postquam ad eum pervenit; castris regiis seo sum positis, cum eis copiis quas Commemoravi , haud ita longe ab Scipione consedit. Erat in castris Caesaris superiori

tempore magnus terror; et, OX Spectatio- Ne copiarum regiarum, e Xercitus ejus magis suspensiore animo ante adventum Ju- hae commovebatur : postquam Vero castra castris contulit; despectis ejus copiis, omnem terrorem deponit. Ita, quam antea absens habuerat auctoritatem , eam

Cmnem praesens dimiserat. Quo facto, facile fuit intellectu, Scipioni additum animum fiduciamque regis adventu : nam postero die universas suas regisque copias cum elephantis L X productas in aciem , quam speciosissime potuit, In Stru XIt ἔ ac paulo longius progressus a suis munitionibus , haud ita diu commoratus, se recepit in castra. XLIX. Caesar, postquam animadVertit Scipioni auxilia fere, quae eXSpecta μεet, Omnia convenisse; neque moram pugnandi ullam fore: per jugum summum cum copiis progredi coepit; et brachia protinus ducere, et castella munire, propiusque Scipionem capiendo loca eXcelsa occupare contendit. Adversarii magnitudine

330쪽

DE BELLO AFRICANO.copiarum eonfisi, proXimum collem Occ paverunt ἔ atque ita longius sibi progredien di eripuerunt facultatem. Ejusdem collis occupandi gratia, Labienus consilium ceperat; et , quo propiore loco fuerat, eo

celerius occurrerat. ' .

L. Erat convallis satis magna latitudine , altitudine praerupta, crebris locis spe Iuncae in modum subrutis e quae erant transgredienda Caesari ante , quam ad eum collem, quem Capere volebat, perveni r2tur; ultraque eam convallem olivetum vetus crebris arboribus condensum. Hic eum Labienus animadvertisset Caesarem ssi vellet eum locum occupare, prius ne

Cesse esse convallem olivetumque transgredi ; eorum locorum peritus . in insidiis

Cum parte equitatus levique armatura consedit: et praeterea post montem Col tesque , equites in occulto collocaverat ut, cum ipse ex improviso legionarios adortus esset, eX colle se equitatus osten deret , et re duplici perturbatus Caesar sejusque eXercitus, neque retro regrediundi, neque ultra procedendi oblata facultate , Circumventus concideretur. Caesar, equitatu ante praemisso , inscius insidiarum cum ad eum locum venisset; abusi,

sive obliti praeceptorum Labieni , sivo veriti ne in fossa . ab equitibus opprime D d iv '

SEARCH

MENU NAVIGATION