장음표시 사용
351쪽
34o A. HIRTII COMMENT.ram, ut leg nes non in uno loco contis neret , Sed , per causam frumentandi, huc atque illuc raptaret: ideo quod hostium copias ab se , suoque vestigio, non disces suras existimabat. Atque post diem I I Iproductas accuratius suas copias , sicut instru Xerat, propter hostium castra praetergreSSUS, . Equo loco invitat ad dimicandum. Postquam eos abhorrere videt, revducit sub vesperum legiones in castra.
L X X I V. Legati interim eX oppido Vacca, quod sinitimum suit Zetae , cujus
Caesarem , potitum esse demonstravimus, veniunt. Petunt et obsecrant, ut sibi praesidium mittat se res complureS , quiae utiles bello sim, administraturos. Per id tem pus , Deorum voluntate studioque erga Caesarem transfuga suos cives facit certiores : Iubam regem celeriter cum copiis suis, antequam Caesaris praesidium eo peris xeniret, ad oppidum adcucurrisse; atque , adpeniente multitudine circumdata, eo p
ritum ς omnibusque ejus oppidi incolis ad unum interfectis, dedisse oppidum diripiem dum delendumque militibus.
L X X V. Caesar interim , lustrato eXe eitu a. d. XII kal. Apr. postero die productis universis copiis, progressus a suis Castris millia passuum V, a Scipionis circiter II
millium interjecto spatio, in acie constiti ,
352쪽
postquam satis diuque adversarios a se ad dimicandum invitatos supersedere pugnae animadvertit, reducit copias. Postero die castra movet; atque iter ad oppidum Sarsu ram , ubi Scipio Numidarum habebat praesidium , frumentumque comportaverat, ire contendit. Quod ubi Labienus animadvertit ἔ cum equitatu levique armatura agmen ejus eXtremum carpere coepit: atque ita lixarum mercatorumque , qui plaustris merces portabant, interceptis sarcinis , addito animo , propius audaciusque accedit ad legiones; quod existimabat milites , sub onere ac sub sarcinis defatigatos, pugnare non posse. Quae res Caesarem non fefellerat e namque expeditos ex singulis legionibus tricenos milites esse jussserat; itaque eos in equitatum Labieni immissos turmis suorum suppetias mittit. Tum Labienus , conversis equis, signorum Conspectu perterritus, turpissime contendit fugere ς multis ejus occisis , compluribus vulneratis. Milites legionarii ad sua se recipiunt signa, atque iter inceptum ire coe perunt et Labienus per jugum summum collis dextrorsus procul milites subsequi non desistit.
L X X UI. Postquam Caesar ad oppidum Sarsuram venit ; inspectantibus adversariis , interfecto praesidio Scipionis,
353쪽
3 1 R. HIRTII COMMENT.cum suis auxilium serre non auderent; fortiter repugnante P. Cornelio Scipionis evocato qui ibi praeerat , atque a multitudine circumvento intersectoque , C pido potitur atque ibi frumento exerci
tui dato, postero die ad oppidum Tisdram pervenit: in quo Considius per id tempus
fuerat , cum grandi praesidio cohorteque sua gladiatorum. Caesar , oppidi natura perspecta, atque inopia ab oppugnatione ejus deterritus; protinus prosectus circiter millia passuum I v ad aquam facit castra ;atque inde Iu die egressus, redit rursus ad ea Castra , quae ad Agar habuerat. Idem facit Scipio atque in antiqua castra copias reducit.
LXXVII. Τhabenenses interim, qui
sub ditione et potestate Jubae esSe Consuessent , in extrema ejus regni regione maritima locati , interfecto regio praesidio , legatos ad Caesarem mittunt rem a se gestam docente petunt orantque, uti
suis fortunis, de populo Rom. quod bene
meriti essent, auXilium ferret. Caesar , eorum consilio probato, M. Crispum Tribunum cum cohorte, et sagittariis , tormentisque compluribus, praesidio Thabenam mittit. Eodem tempore ex legionibus omnibus milites, qui aut morbo impediti , aut, commeatu dato , cum signis
354쪽
non potuerant ante transire in Africam , ad millia IV, equites CD, iunditores sagittariique mille uno commeatu Caesari Occurrerunt. Itaque cum his copiis et omnibus legionibus eductis , sicut erat instructus, 1 I x millibus passuum a suis castris , ab Scipionis vero IV millibus passuum longe a constitit in campo.
L X X VIII. Erat oppidum infra casetra Scipionis, nomine Tegea, ubi praesidium equestre numero circitet C D habere consueverat. Eo equitatu dextra sinistraque
directo ab oppidi lateribus, ipse , legionibus ex castris eductis, atque in jugo inseriore instructis, non longius fere mille passus ab suis munitionibus progressus, in acie constitit. Ρostquam diutius in uno loco Scipio commorabatur , et tempus giei in otio consumebatur ἔ Caesar equitum turmas suorum jubet in hostium equitatum , qui ad oppidum in statione erat, facere impressionem ς levemque armaturam , sagittarios funditoresque, eodem submittit. Quod ubi coeptum est fieri; et, equis concitatis, Iuliani impetum fecissent; Ρacidius suos equites exporrigere coepit in longitudinem , ut haberent facultatem turmas Julianas circumfundere , et nihilo minus fortissime acerrimeque pugnare. Quod ubi Caesar animadvertit; ccc, quos eX legion,
355쪽
bus habere expeditos consueVerat , eruproXima legione , quae ei proelio in acie constiterat , jubet equitatui succurrere. Labienus interim suis equitibus auxilia equestria submittere , sauciisque ac defatigatis integros recentioribusque viribus equites subministrare. Postquam equites Juliani c D vim hostium ad I v millis numero sustinere non poterant , et a levi armatura Numidarum vulnerabantur, minutatimque cedebant; Caesar alteram alam mittit , qui satagentibus celeriter occurrerent. Quo facto sui sublati, universi, in hostes impressione facta, in fugam adversarios dederunt, multis occisis, compluribus vulneratis e insecuti per III millia passuum , usque in colles hostibus adactis , se ad suos recipiunt. Caesar in horam X commoratus, sicut erat instructus, se ad sua castra recepit, omnibus incolo
nibus: in quo proelio Pacidius graviter
pilo per cassidem caput ictus, compluresque duces ac fortissimus quisque interesecti , vulneratique iunt. LXXIX. Postquam nulla conditione cogere adversarios poterat, ut in aequum locum descenderent , legionumque peri culum facerent; neque ipse propius hostem Castra ponere, propter aquae penuriam, Se posse animadvertereti advertarios non
356쪽
DE BELLO AFRI CANO. ' 3 seorum virtute confidere, sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit: pridie non. Apr. tertia vigilia egressus , ab Agar XVI millia passuum nocte progressus, ad
Thapsum , ubi Virgilius cum grandi praesidio praeerat, castra ponit; oppidumque eo die circummunire coepit, locaque ido nea Opportunaque complura praesidiis occupare ; ne hostes intrare ad se, ac loca interiora capere possent. Scipio interim, cognitis Caesaris consiliis , ad necessita tem adductus dimicandi, ne per summum dedecus fidissimos suis rebus Thapsitanos et Virgilium amitteret; confestim Caesarem per superiora loca consecutus, millia passuum II X a Thapso binis castris contendit.
L X X X. Erat stagnum salinarum, in
ter quod, et mare angustiae quaedam non amplius mille et quingentos passus intererant ; quas Scipio intrare , et Thapsit nis auxilium ferre, conabatur e quod futurum Caesarem non fefellerat; namque prim die in eo loco castello munito , ibique trino praesidio relicto, ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummunivit. Scipio interim exclusus ab
incepto itinere , supra stagnum Poster die et nocte consecta , coelo albente nori
longe a castris praesidioque , quod supra
357쪽
commemoravimus, M D passibus , ad mare 'versus consedit, et castra munire coepit.
Quod postquam Caesari nunciatum est; mi lite ab opere deducto, Castris praesidio Asprenate proconsule cum legionibus II r licto , ipse cum expedita copia in eum locum citatim contendit; classisque parte ad Thapsum relicta , reliquas naves iubet post hostium tergum quam maXime ad littus appelli, signumque suum Observare quo signo dato, subito clamore fa to , ex improviso hostibus aversis incute rent terrorem; ut perturbati ac perterriti, respicere post terga cogerentur.
L X X XI. Quo postquam Caesar pervenit ; et animadvertit aciem pro vallo Scipionis, elephantosque dextro sinistroque cornu collocatos , et nihilo minus partem militum castra non ignaviter m
ni re ; ipse, acie triplici collocata , Ieg
ne X Secundaque, deXtro cornu; DX et IX,
sinistro; oppositis V legionibus in quarta acie ; ante ipsa cornua quinis cohortibus contra bestias collocatis; sagittariis, funditoribus , in utrisque cornibus dispositis ;levique armatura inter equites interjecta ἔipse pedibus circum milites Concursans, Virtutesque veteranorum proeliaque sum Periora commemorans, blandeque appe lans , animos eorum excitabat. Tirones
358쪽
ng BELLO AFRICANO. J Iautem , qui nunquam in acie dimicassem,
hortabatur, ut Peteranorum virtutem aemu-imentur ἰ eorumque famam , nomen locumque , νictoria parta, cuperent possidere. L X X X II. Itaque in circumeundo eXercitum , animadvertit hostes circa vallum trepidare , atque ultro citroque pavidos concursare , et modo se intra portas recipere , modo incoystanter immoderateque prodirer cumque idem a pluribus animadverti coeptum esset ς subito legati evocatique obsecrare Caesarem, ne dubitaret signum darer νictoriam sibi propriam a diis immortalibus portendi. Dubitante
Caesare , atque eorum studio cupiditatique resistente, sibique eruptione pugnari non placere clamitante, et etiam atque etiam aciem sustentante; subito dextro cornu, injussu Caesaris, tubicen, a militibus coactus , Canere coepit. Quo facto ab universis cohortibus signa in hostem coepere inferri ; cum centuriones pectore adverso resisterent , vique continerent milites ne injussu imperatoris concurrerent , nec quidquam proficerent.
L X X XIII. Quod postquam Caesa
intellexit, incitatis militum animis resisti nullo modo posse ; signo Felicitatis dato, equo admisso in hostem contra principea ire contendit. A dextro interim cornu sun-
359쪽
A. HIRTII COMMςNq.ditores sagittariique concita tela in elephantos frequentes injiciunt. Quo facto, bestiae stridore fundarum lapidumque deterritae sese convertere , et suos post SC frequentes stipatosque proterere, et in portas valli semifactas ruere contendunt. Item
Nauri equites, qui in eodem cornu Cum elephantis erant, praesidio deserti, principes fugiunt. Ita celeriter bestiis cireuitis εlegiones vallo hostium sunt potitae; et, paucis acriter repugnantibus intersectis , reliqui concitati in castra , unde pridie
LXXXIV. Non videtur esse praeter mittendum de virtute militis veterani V legionis. Nam cum in sinistro cornu et phantus vulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset, Eumque sub pede subditum, deinde genu innixus ponderi suo , proboscide erecta vibrantique , stridore maximo premer tatque enecaret ; miles hic non potuit pati , quin se armatum bestiae offerret rquem postquam elephantus ad se telo i festo venire animadvertit ; relicto cada vere , militem proboscide circumdat, atque in sublime extollit armatum. Qui in ejusmodi periculo cum constanter Agendum sibi videret ; gladio proboscidem ,
quo erat circumdatus , caedere, quantum
360쪽
DE BELLO AFRICANO. 34s viribus poterat, non destitit: quo dolore
adductus elephantus, milite abjecto , maximo cum stridore cursuque conversus ad reliquas hestias se recepit.
L X X X V. Interim Thapso qui erant
praesidio , ex oppido eruptionem porta maritima faciunt; et, sive ut suis subsidio occurrerent , sive ut , oppido deserto , fuga salutem sibi pararent ; egrediuntur , atque ita per mare umbilici fine ingressi, terram petebant: qui a servitiis puerisque qui in castris erant, lapidibus pilisque prohibiti terram attingere , rursus se in Oppidum receperunt. Interim Scipionis c piis prostratis, passimque toto campo fugientibus, confestim Caesaris legiones co sequi , spatiumque se non dare colligendit qui postquam ad ea castra , quae petebant, perfugerunt, ut resectis castris rursus sese defenderent ἔ ducem aliquem requirunt, quem respicerent, cujus auctoritate imperioque rem gererent et qui postquam adrverterunt neminem ibi esse praesidio, protinus armis abjectis in regia Castra fugere contendunt; quo postquam perVenerunt, ea quoque ab Iulianis teneri vident. Desperata salute, in quodam colle consistunt; atque armis demissis, salutationem more militari faciunt. Quibus miseris ea res parVo