C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

361쪽

sso A. HIRTII COMMENT. et dolore incensi , non modo , ut Par cerent hosti , non poterant adduci; sed

etiam ex suo eXercitu illustres urbanos . quos auctores appellabant , complures aut Vulnerarunt , aut interfecerunt et in

quo numero suit Tullius Rufus quaestoxius ; qui pilo transjectus consulto a milite interiit. Item Pompeius Rufus brachium gladio percussus, nisi celeriter ad Caes

rem adcucurrisset, interfectus esset. Quo facto complures equites Rom. Senatoresque perterriti, eX proelio se receperunt; ne a militibus, qui ex tanta victoria licentiam sibi assumpsissent immoderate peccandi, impunitate propter maXimas res gestas , ipsa quoque interficerentur. Itaque ii om. nes Scipionis milites, cum fidem Caesaris implorarent; inspectante ipso Caesare , et a militibus deprecante eis uti parcerent , ad unum sunt interfecti. LXXXVI. Caesar trinis castris poti tus , occisisque hostium X millibus , fugatisque compluribus, se recepit, L mi' litibus amissis, paucis sauciis, in castra: ac statim eκ itinere ante oppidum Thapsum constitit; elephantosque LXIV CT Natos armatosque cum turribus orname

tisque capit , captos ante oppidum in- Structos constituit: id hoc consilio, si pom et Virgilius , quique cum eo obsideban-

362쪽

BELLO AFRICANO. 3s Itur , rei male gestae suorum indicio a perintinacia deduci. Deinde ipse Virgilium a pellavit , invitavitque ad deditionem ;suamque lenitatem et clementiam commemoraVit: quem postquam animadvertit responsum sibi non dare, ab oppido recessit. Postero die, divina re facta, conmcione advocata , in conspectu oppidanorum milites collaudat: totumque eXerci' tum Veteranum donavit; praemia fortissimmo cuique ac bene merenti pro suggestu

tribuit: ac statim inde digressus, C. Re- bello proconsule cum III ad Thapsum legionibus, et Cn. Domitio cum II Tisdrae , ubi Considius praeerat, ad obsidendum relictis , M. Messalla Uticam ante Praemisso cum equitatu, ipse eodem iter

facere contendit.

LXXXVII. Equites interim Scipionis , qui ex proelio fugerant, cum Uticam Versus iter facerent, perveniunt ad oppidum Paradae. Ubi , cum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de vi toria Caesaris praecucurrisset ; vi oppido potiti, in medio foro lignis coacervatis, omnibusque rebus.eorum congestis, ignem subjiciunt ἔ atque ejus oppidi incolas cur jusque generis aetatisque , Vivos , constrictosque, in flammam conjiciunt, atque

j a acerbissimo afficiunt supplicio ; deindς

363쪽

A. HIRTII COMMENT. protinus Uticam perveniunt. Superiore tempore M. Cato, quod Uticensibus, prorter beneficium legis Juliae, parum in suis partibus praesidii esse existimaverat; plebem inermem oppido ejecerat , et ante portam Bellicam castris fossaque parvula duntaxat munierat; ibique, custodiis circumdatis, habitare coegerat: senatum aintem oppidi custodia tenebat. Eorum Caintra ii equites adorti eXpugnare coeperunt, ideo quod eos partibus Caesaris favisse sciebant, ut, eis intersectis, eorum pernicie dolorem suum ulciscerentur. Uticenses , animo addito ex Caesaris victoria, lapidibus fustibusque equites repulerunt. ItaqUe, postquam castra non potuerant potiri , Uticam se in oppidum conjecerunt; atque ibi multos Uticenses intersecerunt, dormosque eorum expugnaverunt ac diripuerunt. Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent , et caede rapinisque desisterent;

et, quid sibi vellent, sciret; sedandae eorum importunitatis gratia , singulis H s C divisit. Idem Sulla Faustus fecit , ac de sua pecunia largitus esιr unaque cum iis ab Utica proficiscitur, atque in regnum ire

contendit.

LXXXVIII. Complures interim eκ fuga Uticam perveniunt: quos omnes Ca

364쪽

to convocatos, una Cum C C C qui pecu

niam Scipioni ad bellum faciendum contulerant , cohortatur , ut servitia man

mitterent , oppidumque defenderent. Quo-xum cum partem assentire, partem animmum mentemque perterritam , atque in fuga destinatam habere intellenisset, amplius de ea re agere destitit; nave ue iis attribuit, ut, in quas quisque partes Vel let , proficisceretur. Ipse omnibus rebus diligentissime constitutis, liberis suis L. Caesari, qui tum ei pro quaestore fuerat,

commendatis , et sine suspicione, Vultu atque sermone quo superiore tempore usus fuerat, cum dormitum isset, serrum intro clam in cubiculum tulit, atque ita se transjecit. Qui dum anima nondum einspirata concidisset; et, impetu facto in cubiculum. ex suspicione, medicus familiaresque, Continere atque vulnus obligare coepissent; ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit , atque animo praesenti se interemit. Quem Uticenses, quanquam Oderant partium gratia ; tamen, Propter ejus singularem integritatem, et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat, quosque Uticam mirificis operibus munierat, turreSque auXerat, sepultura assiciunia Quo interfecto , L. Caesar, ut aliquid sibi eκ ea re auxilii pararet, convocato populos

365쪽

eoncione habita , cohortatur omnes , UT Portae aperirentur r. se in Caesaris cleme

tia magnam spem habere. Itaque portis Patefactis, Utica egressus, Caesari Imperatori obviam proficiscitur. Messalla , ut erat imperatum, Uticam pervenit, Omnibusque portis custodias ponit. LXXXIX. Caesar interim a Thapso Progressus, Uscetam pervenit , ubi Scipio magnum frumenti numerum, Armorum , telorum , Ceterarumque rerum, Cum

parvo praesidio habuerat. Id adveniens p titur; deinde Adrumetum pervenit. Quocum sine mora introisset; armis, frumento, pecuniaque considerata , Q. Ligario , C. Considio filio, qui tum ibi fuerat, V tam concessit. Deinde eodem die Adrumeto egressus, Livineio Regulo ibi eum legione relicto, Uticam ire contendit et cui in itinere fit obvius L. Caesar, subit que se ad genua projecit; vitamque sibi, nec amplius quidquam , deprecatur. Cui Caesar sacile , pro sua natura et inst tuto, concessite item Caecinae, C. Ateio,

P. Atrio, et L. Cellae patri et filio, M. Eppio , M. Aquinio, Catonis filio , D

masippique liberis, eX sua consuetudine , tribuit; circiterque noctem luminibus ac-eensis Uticam pervenit, atque eXtra Oppidum ea nocte mantit.

366쪽

DE BELLO A FRIcgN I. X C. Postero die mane oppidum in

rotior Concioneque advocata, Uticenses incolas cohortatus, gratias pro eorum studio erga se agit; cives autem Romanos negotiatores, et eos qui inter C C C pec nias contulerant Varo et Scipioni, multis Verbis accusatos , et de eorum sceleribus longiori habitd oratione , ad eXtremum , ut sine metu prodirent, edicit: se eis dumtaxat νitam conceIsurum : bona quidem eorum se νenditurum p ita tamen, ut, qui eorum bona sua redemisset, se bonorum νenditionem inducturum, et pecuniam mulcrae numine relaturum, ut incolumitatem retinere posset. Quibus metu exsangui bus , de vitaque ex suo promerito desperantibus , subito oblata saluta , libentes cupidique conditionem acceperunt; petie

runtque a Caesare, ut universis C C C unoe

nomine pecuniam imperaret. Itaque bis millies A s his imposito , ut per triennium sex pensionibus populo Rom. solverent pnullo eorum recusante, ae se eodem dioedemum natos praedicantes , laeti gratias agunt Caesari. X CI. Rex interim Iuba, ut ex proelio fugerat, una cum Petreio interdium vi lis latitando, tandem, nocturnis itineribus confectis, in regnum pervenit; atquct

ia oppidum Zamam, ubi ipse domicilium ,

367쪽

A. HIRTII COMMENT. conjuges , liberosque habebat ; quo ex

Cuncto regno omnem pecuniam, carissimasque res comportaverat; quodque inito bello , operibus maximis munierat, acce

dit. Quem oppidani, antea rumore eXOp tato de Caesaris victoria audito , ob has Causas oppido prohibuerunt, quod, bello Contra populum Rom. suscepto, in oppi do Zamae lignis congestis, maximam in

medio foro pyram construXerat; ut , si forte bello foret superatus , omnibus re bus eo coacervatis, dehinc civibus cunctis intersectis eodemque projectis , igne sub jecto, tum demum se ipse insuper interficeret atque una cum liberis, conjugibus , civibus, Cunctaque gaEa regia , Cre maretur. Postquam Juba ante portas diu multumque, primo minis pro imperio egisset cum Zamensibus; deinde cum se pamrum proficere intellexisset, precibus quoque orasset, uti se ad suos Deos penates admitterent; ubi eos in sententia perstare animadvertit , nec minis , nec precibus suis moveri quo magis se reciperent ἔtertio petit ab eis, ut sibi conjuges liberosque redderent, ut secum eos a Sportaret.

Postquam sibi nihil omnino oppidanos responsi reddere animadvertit, nulla re ab iis impetrata , ab Zama discedit ; atque ad villam suam, cum M. Petreio paucisque equitibus, se conserta

368쪽

iis rebus ad Caesarem Uticam mittunt ἔpetuntque ab eo , uti ante, quam rex ma' num colligeret seseque oppugnaret , sibi auxilium mitteret: se tamen paratos eSSessibi quoad νita suppeteret, oppidum Seque ei reseroare. Legatos collaudatos Caesar domum jubet antecedere, ac suum ad Ventum praenunciare. Ipse postero die Utica egressus cum equitatu, ire in regnum contendit. Interim in itinere ex regiis c piis duces complures ad Caesarem veniunt, orantque ut sibi ignoscate quibus supplicibus venia data, Zamam perveniunt. Rum more interim perlato de ejus lenitate clementiaque , propemodum omnes regni equites Zamam perveniunt ad Caesarem , ab eoque sunt metu periculoque liberati.

XCIII. Dum haec utrobique gerun tur , Considius, qui Tisdrae cum familia

sua , gladiatoria manu , Getulisque praeerat, cognita caede suorum, Domitiique et legionum adventu perterritus , desperata salute , oppidum deserit; seque clam Cum paucis barbaris pecunia onustus subducit, atque in regnum fugere contendit di quem Getuli sui comites in itinere, praedae Cupidi , concidunt: seque in quascumque potuere partes, conserunt. C. interim Virgilius , postquam terra marique clausus

369쪽

3ss A. HIRTTI COMMEN se nihil proficere intellexit; suosque I

tersectos, aut fugatos; M. Catonem Uticae sibi ipsum manus intulisse ν regem V gum , a suis desertum, ab omnibus aspernari ; Saburam , ejusque copias ab Sitio esse deletas; Uticae Caesarem sine morae receptum ; de tanto eXercitu reliquias esse nullas , qui sibi suisque liberis prodese, sente a Caninio proconsule, qui eum obsidebat, fide accepta, seque et Sua omnia et oppidum proconsuli transdit.

X C I V. Rex interim Iuba ab omni

bus civitatibus exclusus, desperata Salute ecum jam conatus esset cum Petreio, ut per virtutem intersecti esse viderentur ,

serro inter se depugnant: atque firmior imbecilliorem, Juba Petreium facile serro consumpsit e deinde ipse sibi cum conaretur gladio transjicere pectus, nec posset , precibus a servo suo impetraVit, ut se interficeret; idque obtinuit. X C U. Ρ. interim Silius, pulso exeseeitu Saburae praefecti Jubae, ipsoque interfecto , cum iter cum paucis per Μauriat iam ad Caesarem faceret; forte incidit in Faustum Afraniumque, qui eam manum habebant, qua Uticam diripuerant νiterque in Hispaniam tendebant, et erant

numero circiter M D. Itaque celeriter no

turno tempore insidiis dispositis, eos pri-

370쪽

ma luce adortus , praeter paucos equites qui ex primo agmine fugerant , reliquos aut interficit aut in deditionem accipit ;Afranium et Faustum Vivos capit, cum eonjuge et liberis. Paucis post diebus dissensione in exercitu orta, Faustus et Afra nius interficiuntur. Pompeiae cum Fausti liberis Caesar incolumitatem suaque omnia concessit.

X C U I. Scipio interim, cum Dama sippo , et Torquato, et Plaetorio Rustia no, navibus longis diu multumque jactaticum Hispaniam peterent, ad Hipponem regium deseruntur, ube classis P. Sitii per

. te mpus erat: a qua pauciora ab amplioribus circumventa navigia deprimuntur ; ibique Scipio cum iis, quos paulo

ante nominavi, interiit. X C VII. Caesar interim, Zamae auctione regia facta, bonisque eorum venditis, qui cives Romani contra populumε Rom. arma tulerant; praemiisque Zamensibus, qui de rege eXcludendo consilium ceperant , tributis; vectigalibusque regiis abrogatis ς ex regnoque provincia facta, atque ibi Crispo Sallustio proconsule cum imperio relictor ipse Zama egressus, Uti- eam se recepit. Ibi bonis venditis eorum sequi sub Iuba Petreioque ordines duxerant item Thapsitanis H s xx millia , conve

SEARCH

MENU NAVIGATION