장음표시 사용
331쪽
3ro R. HIRTII COMMENT.rentur, rari ac singuli de rupe prodire, et summa petere collis. Quos Caesaris equi res consecuti, partim interfecerunt, Partim vivorum sunt potiti: deinde protinus Collem potere contenderunt; Atque eum, decusso Labieni pretesidio, celeriter occupaverunt. Labienus, cum parte equitum,
τix fuga sibi peperit salutem. LI. Hac re per equites gesta , Caesar egionibus opera distribuit; atque in eo
colle', quo erat potitus , castra munivit. Deinde ab suis maximis castris, per me
dium campum, e regione oppidi Uzitae, quod, inter sua castra et Scipionis, in planitie positum erat, tenebaturque a Sci
pione , o duo brachia instituit duci, et ita
erigere , ut ad angulum dextrum sinistrumque ejus oppidi convenirent. Id hac natione opus instruebat, ut, cum propiu Soppidum copias admovisset, oppugnare que coepisset, tecta latera suis munitionibus haberet, ne, ab equitatus multitudine circumventus, ab oppugnatione deterreretur; praeterea, quo facilius colloquia fieri possent, et, si qui perfugere vel- lent, id quod antea saepe accidebat magno Cum eorum periculo , tum facile et sine periculo fieret: voluit etiam experiri , Cum propius hostem accessisset, haberetne in animo dimicare. Accedebat etiam
332쪽
DE BELLO AFRICANO. 3 is ad reliquas causas, quod is locus depressus erat, puteique ibi nonnulli fieri potcrant r aquatione enim longa et angusta utebatur. Dum haec opera , quae ante dixi, fiebant a legionibus , interim pars acie ante opus instructa sub hoste stabat. Equites barbari levisque armaturae, proeliis mi nutis cominus dimicabant. LII. Caesar ab eo opere cum jam sub
vesperum copias in castra reduceret; magno incursu, cum omni equitatu levique armatura , Juba , Scipio , Labienus , in
equites impetum secerunt. Equites Cars riani , vi universae subitaeque hostium multitudinis pulsi, parumper cesserunt. Quae res aliter adversariis cecidit: namque Ca sar, eX medio itinere copiis reductis, equitibus suis auxilium tulit; equites autem , adventu legionum animo addito , conversis equis, in Numidas cupide insequentes dispersosque impetum fecerunt; atque eos convulneratos usque in castra regia repulerunt , multosque ex iis interfecerunt rquod ni in noctem proelium esset conjectum , pulvisque vento satus omnium prospectu offecisset, Iuba cum Labieno capti in potestatem Caesaris venissent; equit2tusque, cum levi armatura, funditus ad internecionem deletus esset. Interim in rc
dibiliter ex legionibus I v et v I Scipio-
333쪽
3ra A. Hi Retii COMMrNT. nis milites diffugere, partim in castra Cae aris, partim in quas quisque poterat regiones pervenire : itemque equites Corioniani , diffsi Scipioni eiusque copiis ,
Complures se eodem conserebant.
LIII. Dum haec circum Uzitam ab utrisque ducibus administrantur, legiones duae, I x et x, ex Sicilia navibus oner riis prosectar, cum jam non longe a por tu Ruspinae abessent , conspicatae naVes Caesarianas , quae in statione apud Τhapsum stabant, veriti, ne in adversariorum
ut insidiandi gratia ibi commorantium , Classem inciderent, imprudentes vela in altum dederunt; ac diu multumque jactati, tandem multis post diebus, siti inopiaque consecti, ad Caesarem pervenerunt L IV. Quibus legionibus expoεitis , memor in Italia pristinae licentiae milita
ris, ac rapinarum certorum hominum , Parvulam modo causulam nactus Caesar,
quod C. Avienus Tribunus milit. X legionis navem commeatu, familia sua, atque jumentis occupavisset; neque militem unum ab Sicilia sustulisset; postero die de suggestu, convocatis omnium legionum tribunis centurionibusque e Maxime νellem , inquit, homines suae Petulantiae nimio que libertatis aliquando finem fecissent, meaeque lenitatis , modestiae ,
334쪽
Dr BELLO AFRICANO. V-3 patientiaeque rationem habuissent: sed, qu0niam ipsi sibi neque modum neque terminum constituunt ἰ quo ceteri dissimiliter se gerant, egomet ipse documentum mors
militari constituam. C. Aνiene , quod in Italia milites populi Rom. contra rempubl.
instigasti ; rapinasque per municipia fecisti ; quodque mihi reique pubi. inutilis fuisti ; et pro militibus tuam familiam jumentaque In naνes imposuisti; tuaque opera militibus tempore necessario respubLearet ἰ ob eas res , ignominiae causa , ab exercitu meo te remoνeo rhodieque ex Afri-ra abeSse , et, quantum potest, proficisci
jubeo. Itemque te , A. Fontei, quod tribunus milit. seditiosus, malusque civis fui ti : ab exercitu dimitto. T. Saliene, M.
Tiro, C. Clusinas , cum ordines in meo exercitu beneficio , non νirtute conseeuri , ita νos gesSeritis, ut neque bello fortes, neque pace boni aut utiles fueritis ; et magis in seditione concitandi milite' adνersus νestrum imperatorem , quam pudoris modestiaeque fueritis studiosiores di indignos νos esse arbitror, qui in meo exemeitu ordines ducatis ς missosque facto , et, quantum potest, abesse ex Africa juben.
Itaque. transdidit eos centurionibus ; et singulis non amplius singulis additis servis , in navi imponendos separatim, curavit.
335쪽
3r A. H I R T I 1 C o M M E N T. L V. Getuli interim perfugae , quo S cum
litteris mandatisque a Caesare miSSOS Su-Pra docuimus, ad suos cives perveniunt: quorum auctoritate facile adducti , Car-Farisque nomine persuasi , a rege Iuba desciscunt; celeriterque cuncti amna ca-Piunt ; contraque regem facere non dubitant. Quibus rebus cognitis, Iuba distentus triplici bello , necessitate conci US, de suis copiis, quas contra Cresarem ad duXerat , VI cohortes in fines regni sui mittit , quae essent praesidio contra Ge-
L U I. Caesar brachiis persectis, promotisque eo usque, ut telum ex oppido adjici non posset , castra munit e balistis scorpionibusque crebris ante frontem castrorum, contraque Oppidum, collocatis , defensores muri deterrere non intermittit : eoque V legiones ex superioribus Castris deducit. Qua facultate 'oblata , illustriores notissimique, conspectum amicorum propinquorumque effagitabant , atque inter se colloquebantur. Quae res quid utilitatis haberet, Caesarem non fallebat: namque Getuli ex equitatu regio nobiliores, equitumque praesecti, quorum patres cum Mario ante meruerant, ejusque
beneficio agris finibusque donati , post Sullae victoriam sub Hiempsalis regis erant
336쪽
DE BELLO AFRICANO. 32spotestate dati; occasione capta , nocto jam luminibus accensis, cum equis calonibusque suis circiter perfugiunt mille in
Caesaris castra , quae erant In campo proxime UZitae locata.
L U I I. Quod postquam Scipio , qui
que cum eo erant , cognoverunt ἔ cum
commoti ex tali incommodo essent, fere per id tempus M. Aquinium cum C. Saserna colloquentem viderunt. Scipio mittit ad Aquinium , nil attinere eum cum adversariis colloqui. Cum nihilo minus ejus sermonem nuncius ad se referret ;restaretque , ut reliqua, quae Vellet , perageret; viator postea ab Juba ad eum est missus , qui diceret , audiente Saserna , Vetat te rex colloqui. Quo nuncio perte ritus , discessit; et dicto audiens fuit regi. Usu venisse hoc civi Romano miror, et ei, qui a populo Rom. honores accepisset , incolumi patria, fortunisque omnibus , Iubae barbaro potius obedientem fuisse, quam aut Scipionis obtemperasso nuncio , aut, caesis ejusdem partis civ bus , incolumem reverti malle. Atque etiam superbius Iubae factum, non in M. Aquinium, hominem novum, parvumquo
Senatorem ; sed in Scipionem , hominem illa familia, dignitate, honoribusque praestantem ἰ nam, cum Scipio sagulo purpureo
337쪽
316 A. HIRTII COMMENT. ante regis adventum uti solitus esset; di-Cixur Juba cum eo egisse , non oportere illum eodem uti vestitu atque ipse ute Tetur. Itaque factum est, ut Scipio ad abbum sese vestitum transferret , et Jubae homini superbissimo inertissimoque ob
L VIII. Postero die universas omnium copias de castris omnibus deducunt ; et supercilium quoddam excelsum nacti non longe a Caesaris castris aciem con Stituunt, atque ibi consistunt. Caesar item prod Cit copias; celeriterque iis instructis, ante
Suas munitiones , quae erant in campo, constitit; sine dubio existimans, ultro a VerSarios , cum tam magnis copiis au Xiliisque regis essent praediti, promptiusque prosiluissent, ante se concursuros, Pro Piusque se accessuros. Equo circumve tus , legionesque cohortatus, signo dato , accessum hostium aucupabatur: ipse enim a suis munitionibus longius non sine
ratione non procedebat; quod in oppido Uzitae , quod Scipio tenebat , hostium
erant cohortes armatae. Eidem autem oppido ad dextrum latus, ejus cornu erat OP positum e verebaturque , ne, si praeter gressus esset, eX oppido eruptione facta, ab latere eum adorti conciderent. Praeterea haec quoque eum causa tardavit, quod
338쪽
o E BELLO AFRICANO. 327 erat locus quidam perimpeditus ante aciein Scipionis, quem suis impedimento ad ultro occurrendum fore existimabat, LIX. Non arbitror esse praetermittenudum , quemadmodum eXercitus utriusque
fuerint in aciem instructi. Scipio hoc modo aciem direxit. Collocabat in fronte suas et Iubae legiones e postea autem Nomidas in subsidiaria acie ita eXtenuatos, et in longitudinem directos , ut procul simpleX esse acies media a legionariis m, litibus videretur ; in cornibus autem doplex esse existimabatur. Elephantos dextro sinistroque Cornu collocaVerat, aequalibus inter eos intervallis interjectis: post
autem elephantos, armaturas leves, Nomidasque substituerat auxiliares. Equitatum frenatum universum in suo dextro cornu disposuerat; sinistrum enim cornu
oppido UZita claudebatur , neque erat spatium equitatus eXplicandi et propterea Numidas , levisque armaturae infinitam multitudinem, ad dextram partem suae aciei opposuerat; sere interjecto non minus mille passuum spatio, et ad collis radices mae gis appulerat, longiusque ab adversariorrum suisque copiis promoverat di id hoc consilio , ut, cum acies II inter se concocurrissent initio certaminis, paulo longiuscquitatus circumvectus ejus, ex improviso
339쪽
318 A. HIRTII COMMEN T. clauderet multitudine sua exercitum Caesaris, atque perturbatum jaculis configeret. Haec fuit ratio Scipionis ea die pro liandi. L X. Caesaris autem acies hoc modo fuit collocata; ut ab sinistro ejus Cornu ordiar, et ad deXtrum perveniam. Habuit in sinistro cornu legionem IX, VII r in
XXIIX, XXVI, in media acier ipsum autem deXtrum cornu , secundam aciem sere , in earum legionum parte cohortium collocaverat. Praeterea eX tironum legionibus paucas adjecerat. Tertiam autem aciem in sinistrum suum cornu contulerat , et usque ad aciei suae mediam legionem porreXerat, et ita collocaVerat, uti sinistrum suum cornu triplex esset. Ideo consilio fecerat, quod suum dextrum latus munitionibus adjuvabatur: sinistrum autem ut equitatus hostium multitudini resistere posset, laborabat ; eodemque
suum omnem contulerat equitatum e et,
quod ei parum confidebat , praesidio his
equitibus legionem V praemiserat; levem que Armaturam inter equites interposuerat. Sagittarios varie passimque , locis certis, maximeque in cornibus, colloca
L X L Sic utrorumque exercitus ins-
340쪽
D E BELLO AFRICANO. 319tructi, non plus passuum C c c interjecto spatio, quod forte ante id tempus acci
derat nunquam, quin dimicaretur,) a mane usque ad horam X diei perstiterunt. Jamque Caesar dum eXercitum reducere intra munitiones suas Coepisset; subito universus equitatus ulterior Numidarum Ge-tulorumque sine frenis ad dextram partem se movere, propiusque Caesaris castra , quae erant in colle, se conserre coepit et frenatus autem Labieni eques in loco permanere legionesque distinere ; cum
subito pars equitatus Caesaris cum levi a matura contra Getulos injussu ac temere longius progressi, paludemque transgreSsi, multitudinem hostium sustinere pauci non potuerunt; levique armatura deserti, ac pulsi convulneratique, uno equite amisso , multis equis sauciis, levis armatura xxv I occisis, ad suos refugerunt. Quo
secundo equestri proelio facto, Scipio laetus in castra nocte copias reduxit. Quod proprium gaudium bellantibus fortuna tribuere non decrevit: namque postero die Caesar, cum parte equitatus sui, Leptim , frumenti gratia, misit. In itinere praedatorcs equites Numidas Gerulosque ex improviso adorti, circitor centum partim o ciderunt , partim vivorum potiti sunt. Caesar interim quotidie legiones in campum