Breuis et catholica Decalogi explicatio in tres partes, seu libros distincta, authore Ioanne Hessels à Louanio, ..

발행: 1583년

분량: 538페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

sacAlegi sunt circa eucharistiam,&reliqua sacramenta nouae legis, & ea quae eo pertinent. Sacrilegium quoque est, cum quis contra sanctitatem voti sui,quo paupertatem vovit, alis

quid furatur , siue aliquid clam dispensatore

communium bonorum detinet , sicut ait Aussu st.de religioso loquens: Si aliquis rem sibi collatam cedauerit, furti iudicio codemnetur. Et vi intelligas, hoc furtum esse sacrilegium, δε s. ait in ea verba Hugo: Frater qui rem sibi cob rimis iis talatam celaverit, Iudae traditoris locum tenet 8.expositi' in Ecclesia sancta. in Pἰσ'De peculatu. CAP. O I. I.,N foro ciuili discernutur crimina, so qualiscunque furti & peculatus. in Dannem. Peculatus enim dicitur furtum de erepub . Et ,hoc pacto peccant illi,

qui bona communia in suos usus conuertunt. . . item , qui iniquas exactiones imponunt: hoc ...

est, qui propriuato Principum comodo imponunt, & qui inaequaliter subditos grauant: modὁ aequale gravamen pro necessariis retia pub. imponi possit, &id impedientes compesci. Similiter peccant iniquarum exactionuconsultores & inuentores. illique, qui ut sea gravamine liberent , gravamen in alios deriuant. Contra quos omnes dicitur a Propheta: ID. Io Vae qui condunt leges iniquas, & scribentes, iniustitiam scripserunt: ut opprimerent in i dicio pauperes , & vim facerent causis humilium populi mei: ut essent viduae praeda eorti,

di pupillos diriperent. Quid facietis la die vi-

492쪽

stationis & calamitatis de longe venientis3 ad cuius confugietis auxilium'&vbi derelinquotis gloriam vestram Z Peculatu etiam Peccant, publica vectigalia & tributa defraudantes,nisiciare constet, inique illa exigi, sicut publicani aperte peculatores sunt,qui plus exigunt, qua a Principe sit statutum. Et quia hoc valde frequens est eis,ideo apud veteres, omnes publicani infames erant , & euangelium tanquam sceleratos homines communiter eos habet. unde Ioannes Baptista, interrogatus a Publia canis, Magister, quid faciemus Z dixit eis, Nihil amplius quam quod costitutum est vobis exigatis. Furtum quoque in paretes commissum, grauius est eo, quod in personam extraneam

De rapina. CAP. V.

N septimo praecepto furti nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae. Non enim rapina

permisit: qui furtum prohibuit, sed utique a parte t6tu intelligi voluit, quicquid

illicite rerum proximi aufertur. Est autem ra-ina, dum cuipiam sua res iniuste vi aufertur, oc est, et a priuata persona,vel a publica,pr termisso ordine iuris. Cum enim iudex per iustitiam vi eripit alicui sua, non est rapina. R pina autem peccatum est: grauius furto , quia fur inscit iniuriam inuito per ignorantiam ta-tum,raptor autem,per violentiam iniurius estinuito.Vis autem plus quam ignorantia . hominis volutati opponitur. Adh c, magna igno

493쪽

minia irrogatur illi, cui sua rapiuntur, ut infirmo dc pusillanimi,quae peior est fraude,quet exercetur 1 sure. Carnatus tamen homines, qui externa & sensibilia sola spectant, de rapina gloriari solent.& de surto verecundari, quia in rapina apparet audacia maiorque virtus e terior, in furto aute timor quidam sine exter

no robore.

De frauIulentia in emptionibus O menditi M.

Rohibetur hoc praecepto iniqualemptio, qua quis rem emit minoris, quam valet. Similiter & iniqua venditio , qua quis rem pluris vendi quam valet. Potest: tamen homo se indemnem sernare, si res ex cuiusvenditione damnum patitur, in gratia alterius venda Kalioqui no venditurus. Attamen non potest vendens,vltra iii

stum rei pretium aliquid accipere, propterea quδd res qua vendit, alteri est valde comoda. Iustum porro pretium rei, non ex rei dignitate sed ex indigentia usus humani pendet. Est, inquit Augustinus, alius atque alius pro suo cuiusque usu stimationis modus, quo fit,vidam sensu carentia , quibusdam sentientibus praeponamus, in tantum, ut si potestas esset, eaerorsus de natura rerum auferre vellemus,tiue quem in ea locum habeant ignorantes, sue etiam si sciamus, nostris ea comodis pota ponentes. Quis enim non domi suae panem habere quam mures, nummos quam puliccs malitὶ Sed quid mirum,cum in ipsorum etiam

494쪽

hominum aestimatione, quorum certe natura tantae est dignitatis, plerunque carius comparetur equus quam seruus, gemma quam famu-Jaὶ Porro indigentia, siue vera. sue apparens, qua homines hac vel illa re indigent, variatur

pro loco,pro tempore vario, pro raritate cupientium rem,pro copia vel raritate rei, aliis.

que similibus. Ideoque, indigentia non semper exacte est nota.Ex quo etiam fit,ut iustum pretium, quod ex communi aestimatione humanae indigentiae pendet, non semper sit certum, vel punctaliter determinatum. Vnde sequitur, ut iustum eiusdem rei eodem loco &tempore pretium sit varium, pium videlicet,

moderatum,& rigorosum. ut frumentum infimo pretio quinque stuseris , medio pretio quinque stuscum medio,rigoroso sex stu feris vendi potest eadem mensura. Ex his consc-quenter patet, qudd modica additio vel diminutio pretis, in his hominibus, qui conantur ad iustum pretium venire, iniqua non est: vel quia exigua res est, nihilique fit. Qui vero nihil aliud quaerunt, quam magno vendere M

paruo emere,non habito respectu & intentione praecipua ad iustum pretium: quique malunt pretium esse incertum, quam certum, Ut plus lucrentur:mente iniqui sunt,Et casus est, si iusto pretio commutent. Vbi vero pretium a magistratu est determinatum, aperta est iniquitas minoris emere, vel pluris v edere. Quia viro plurimi per viam latam incedunt, quae

ducit ad perditionem : hinc est quod valde multis

495쪽

multis communis est ista iniquitas, qua pluris

iusto vendunt, dc aequo minoris emunt. Vnde de Salomon ait: Malum est, malum est dicit Pro αο- omnis emptor: dc cum recessierit, tunc gloria

tur. Gentiles quoque, de illissimiles Christia-ssi, reputant omnes homines hac iniquitate laborare. Vnde illa cuiusdam mimi facetissimam Ii. 13. Apraedicatur urbanitas , Qui cum id promisisset Trin..ca. 'in theatro quid in animo haberent , dc quid vellent omnes,aliis ludis esse dicturum, atque ad die miconstitutum ingenti expectatione maior multitudo conqueret, suspensis & siletibus omnibus, dixisse perhibeturi Vili vultis emere, dc care vendere. In quo dicto leuissimi scenici, omnes tamen conscientias inuenerunς suas. Et mimus quidem ille vel seipsit in intue-do,vel alios quoque experi edo,vili velle em re,de care vendere , omnibus id credidit esto commune. Sed quoniam re u era vitium est,

potest quisque adipisci eiusmodi iustitiam vel

alicuius alterius viiij , quod huic contrarium est incurrere pestilentiam, qua huic resistat & . vincat. Nam scio ipse hominem sati Augusti Fqq- 'μ' nus cum Venalis codex ei fuisset oblatus, pre- Σ tiique eius ignarum , dc ideo quiddam exiguuposcentem cerneret Venditorem, iustum pretium quod multo amplius erat, nec opinanti

dedisse. Quid si etiam si quisquam nequitia

tanta posscitus, ut vili vendat quae dimiserunt Parentes, & care emat quae consumant libidines' Non est, ut opinor, incredibilis ista luxu

ries. Haec Augustinus . . .

496쪽

Ex his etiam liquer , iniquissimos esse facitates monopolium: hoc est, impetrantes a principe , ut soli possint rum hanc vel illam vende- .rec vel ,Πiter se contractum ineuntes , quod nominoris vendent talem rem. Ideo enim ineunt

monopolium, ut designent rei pretium quale volunt: & sic, iis qui re illa carere non pollunt eam pluris vendunt, quam reuera valcar, siue valeret si monopolium factum non esset. Nec excusantur eius farinae homines, quia hoc eis conceditur a principe : eo quod Gipse princeps raptor sit eo casu, quo ex eius concessione augetur rei pretium ultra quam iustum est: Disi id faciat tanquam iustus iudex: hoc est, nisi per hoc velit punire populum suum. Contingit dc aliis tribus modis in venditione iniustitia, etiam si res non vendatur pluris quam valeat. Primus modus est, quando defectus est in substantiaret , ut quum venditur res pro tali substantia qualis non est: quia vel omnino alia substantia est, vel corrupta est. Verbi causa: cum venditur vinum patrium pro rhenes, vel mixtum ex patrio & rhenensi pro rhenensi: cum venditur mel pro faccaro, corrupta caro equina pro croco. Quale peccatum pharmacopolis familiare est. Contra hanc iniustitiam

ait. Dominus : Argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mistum est aqua. Principes tui infideles, socij furum. Secundus est, quando defectus est in rei qualitate. Vt si quis

vendat equum infirmum pro sano: domum ruinosam,pro firma. Tertius modus est, cum

497쪽

defectus est in quantitate vel numeri, vel ponderis, vel mensurae alterius. Quod damnans dominus. Nolite, ait, facere iniquum aliquidi in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta,& aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius. Ruisum. Non habe V Ρbis in sacculo diuersia podera, maius & minus, nec erit in domo tua modius maior & minor. Pondus habebis iustum de verum, & modius aequalis,& verus erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam dominus Deus tuus dederit tibi. Abominatur enim dominus tuus eum qui facit haec, &auersatur omnem iniustitia in . Item Salomon, Statera dolo sa, inquit, Tm II abominatio est apud Deum, & podus aequum voluntas eius. Ec iterum , Pondus & pondus, io. mensura & mensura, utrumque abominabile

est apud Deum. Amos propheta quoque, Au- a dite hoe,inquit,qui coteritis pauperem,& d ficere facitis egenos terrae,dicentes, Quando transibit mesis hoc.est, calendae & solennitas & venundabimus merces , &sabbathum, o

aperiemus frumentum: ut imminuamus mensura,& augeamus siclum, & supponamus sta teras dolosas, ut possideamus in argento egenos, pauperes pro calceamentis,& quisquilias frumenti vendamus ὶ Iuravit dominus insuperbiam Iacob, Si oblitus fuero usque in finem omnia opera eorum. Nunquid super isto non comimouebitur terra, de lugebit omnis habitator eius ὶ Aliis insuper multis modis coringit emptionem esse iniquam : ut si quis a

498쪽

rustico emat aurum ei persuadens non esse nisi aurichalaiam: vel animal sanum, persuadens esse se infirmum, aut, mercem recipiat mensura aequo maiori. Non tenetur autem emptor indicare venditori dignitatem rei quam habet venalem : sicut nec venditor emptori vitium mercis di modo hic pro qualitate viiij pretium diminuat, & ille pro dignitate mercis pretium auctius tradat. Sed nullo modo licet dicererem esse aliam, vel aliter affectam,quam est. Si vero cx ignorantia viiij rei venditae immineret alicui pericula: oporteret, saltern venditio ne facta, vitium indicare emptori. Vt si quis domum casuram , in qua citet Opprimendus, emisset, putans eam firmam: aut si equum ar tro duntaxat aptum emisset , ut in bello per eum in vitae ciscrimine constitutus fugerer, vel alteri tanquam utilem ad bellum v ederet: latens incommodum oporteret post venditi nem indicare.

Him periculosa sit mercatura tu quam Dcile sit

mercantempe care. C A P. V I I.

X iam dictis satis manifestum quot periculis conscientiae obnoxia sit negotiatio, qua quis aliquid emit qui pluris vendat. Omisso enim, multos mercatorum esse, qui ut habet Sapiens)aestimauerunt lusum este vitam nostram,&c5- uersationem vitae compositam ad lucrum , MOportere undecunque, etiam ex malo, acqUirere. Hoc, inquam, o millo, verissimum est illo d

Ecclesiasticii Duae species dissiciles di pericia

499쪽

DE CALOGI EXPLICATIO. 2I9

lost mihi apparuerunt, Difficilὰ exuitur negotians a negligentia Siue, ut Graecus habet, a deceptione scilicet qua decipit & non iustificabitiir caupo a peccatis labiorum. Vbi negotiantem vocat emptorem qui emit ut ulterius vendat: & cauponem, mercatorem Vendente: ὶ specie totum genus mercatorum nominans.

Caupone vero ideo illegit nominare,eo quod fraus eius multiplex est :& in substatia rei, quado unum vinu vendit pro alio : in qualitate rei, quando nouuin vinum vendit pro vetesi: re in quantitate, quando iniqua mensura vis- tur. Accedit hue, quδd saepe pluris vendit vim num, quam valeat. Subdit deinde Sapiens causam cur mercatura sit periculosa: propter ino Ecel. x

plam,inquiens multi deliquerunt:& qui quς-rit locupletari, auertit oculum Lituri ideli- ,

ceta mandatis Dei sicut ait Apo Habentes . . . alimenta & quibus tegamur, his . contenti si- Umus . nam qui volunt diuites fieri , incidunt intentation m & laqueum diaboli, & desideria 'inulta inutilia . 6 nociva, quae Hergunt homines in interitum & perditionem. Radix enim E l λ7' oranium malorum et cupiditat. Et bbdit Ecclesiasticu; amplius: Sicut in medio compagini; lapidum palus figituri sic & inter medium venditionis & emptionis angustiabitur peccatis: h pc est, sicut palus firmiter in muro statui- rvt non moueatur, sic firmiter perseuerabit

apud mercatores ei nentesila vendentes peccarum , propter quod in angustias detrudentur. Certe Ezechiel millos ponit deplorare de-

500쪽

BREVIS ET CAΤHOLICA

structionem Tyri nominatim de particul tim , nisi reges, negotiatores & nautas: sicut . h. it e dςm tria gunera ponit Ioannes, nominatim desere interitum Babylonis. Nulli enim magis delicias huius mundi sectantur, quam superiores dc praefecti,& negotiatores,ctqui negotiatoru' diuitias participant. Vnde & gr

uissa me condemnantur. Cum enim dominum

non timent ut facilime fit) superiores plurima mala per potentiam, negotiatores per pecunia committunt: & qui eis adhaerent, eos imitan- tur. Sicut enim ait Saluator qui in deliciis sunt in domibus regum sunt Et ubi plures comerationes, ubi plures impudicitiae, ubi plu- res iniustitiae, ubi plures haereses, quam in ciuitatibus mercurialibus ZVnde Tyrus, ciuitas talis, tanquam pessima, tescribitur ab Esaia, Ea chiele,& domino. Si,inquit dominus,in Tyro Aia, i. '' es Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis olim in cilicio cinere poenitentiammis. ι. egissent. Hinc &David, volens praedicere ni R a. 3έ, limam Christi gratiam,dicit etiam filiam Tyri, , adoraturam Christum,&intraturam ecclesia.

Vnde apu d Esaiam& Erechielem typice Tyrus insinuat totam societatem impiorum: sicut& Babylon in scripturis, ob terreni regni po-Πα; . tentiam. Et David, totam ciuitatem impioru quasi mercurialem describes: Vidi, ait, iniquitatem dc contradictionem in ciuitatu. Die ac nocte circundabit eam super muros eius iniquitas, & labor in medio eius, de iniustitia. Et . non defecit de plateis eius usura&dolus.

SEARCH

MENU NAVIGATION