De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

Gymni orientales , sub Maximino,

anno 3I 2. c. Sub Maximino, non dissimilis anterioribus,' Christianoruin ardor in iuuandis aegris lue affectis,' hunc in modum proditur ab Eusebio l. 9.bist. c. T. .. post descriptam horrendam fanaem. Pestis omnesia domos integras, & familias penitus depascebatur: .. Et eos vel maxime, quos fames propter alimento-- rum affluentiam , qua fruebantur , consumere Mee conficere non poterat.Magistratus & praesecti,ali H que prope infiniti qui cum potestate & imperio m erant, Omniumque rerum copia circumfluebant, M perinde ac si fames quasi de industria eos misses m fecisset,ut peste interirent, acerbissimam mollem. & maxime repentinam sustinuerunt.Omnia igitur loca,angiportus,serum,plateae;lachrymis,moerore,

& planctu redundabant. Neque aliud quidquam spectare licebat, quam miserabilas fletus quos prom tibiarum cantu & strepitu ipsis in more posito edia derunt.Q circa mors his duobus telis quae supram dixi,) peste videlicet & fame, hoc modo bellum gerens,uniuersas familias breui temporis spatio ab- sumpsit,& depasta est : Adeo ut iam plane conspi-

cere licuillet, duo aut tria mortuorum corpora exmvnis aedibus pariter ad sepulturam elata. Arr gantis tyranni Maximini ostentationis, & decret . tum per singulas ciuitates contra nos sancitorum, ' tale praemitim ac merces fuit. Quo quidem tem- pore , clara singularis Christianorum erga quem' que si id ij & pij animi indicta , apud omnes in-

452쪽

Praxes n. ad idem inminum. 433

lo, suis recte , & piis ossiciis, misericordiam redeclarabant & benignitatem. Quorum alij in dies singulos mortuorum funeribus & sepulturae infini-

ti enim erant quibus sepeliendis nemo curam adhibuit,)diligentem nauarunt operam: alij multitu- ς dine eorum qui per totam ciuitatem fame urgebaim. tur , in unum coactit,omnjbus panes dispertierunt: usque adeo uti hoc praeclarum facinus, per omnes homines, constanti fama & magna celebritate per-

uaderet;& singuli Christianorum Deum, gloria & ς laude praedicarent, eosque solos pios, & veros Dei cultores,re & factis comprobatos,faterentur.JDef. mcripsit eandem calamitatem,nonnullis adiunctis distinctius expressis,Nicephorus l. 7.histor.c. 28. Qui etiam de alia longe hortibilissima lue , ad annos quinquaginta duos prorogata, uniuersumque te rarum orbem foede depasta,latc agit l. I T. cap. I 8. descripto magna ex parte Euagrio , qui tunc vita bat,& suas per eam pestem orbitates, ac etiam oc- icupationem a morbo, exponit flebiliter admodum lib. . histor. c. 28. sed quod nulla apud alterutrum

mentio fiat subsidij per 'netos Christi pugiles

aegris impensi nuda recensiope calamitatum lubens abstineo. 3S. Gregorim Magnin, Romae, anno F 9o. . S.Gregorij magni, ante initum Pontificatum, ardens studium in iuuandis Romanis lue contactis, vulgatissimum est. Spectaculum erat luctuosissimum, quod ipse ea concione quam per illud tempus habuit, flebiliter admodum describit. Habetur ea concio praepostero & loco & ordine inter S.

E e Ponti

453쪽

Pontificis epistolas, datas indictioiie 6.lib. xj.registri

c. 2.Refertur etiam a Gregorio Turonensi l. io. hist. Franc .c. I .ex relatione Diaconi sui, qui concionantem S. Gregorium audierat,& a Ioanne Diacono in

S. ntificis vita lib. t. cap. i. Quod enim percusib Pelagio Pontifice, Ecclesia vidua in tot cladibus idonei capitis solatio & subsidio egeret, consilio plane diuino , clerus ac populus in S. Gregorij electione n consenserunt : qui quamuis infirmandam ab imperatore electionem,ut annisus erat,speraretria men interea dum negotium conficitur,omni ope ac studio amii istit nam ciuitatem recreare,qua verbis,qua factis allaborauit & absolutissimi Pastoris partes Oinnes, non nisi delignatus , & animo ab eo munere alienus , compleuit. Quanta vero in spirituale aegrorum subsidium perfecerit , praeter indi stionem septiforinis Litaniae, a eitatis autoribus, Min laudato eius sermone descriptam,coniectura duci potest,ex studio quo Theodorum pestilentia illa Correptum,nondum designatus Pontifex iuuit, non absterritus periculo luis contrahendae, & oppetendar mortis Rem coelesti prodigici firmatam, descripsit supra Ioannes Diaconus c. 3 8. Mihi putem dubitare non licet quin viro sanctissimo , cum muta re,spiritus eo pectore digni creuerint ; & crescente calamitate , aucta; ipse dignitate , & officio cuius partes omnes pro hecessitate publicae calamitatis ad tempus obibat, lagrantiore charitate,maioreque sui contemptione quam prius,in aegrorum leuamenae subsidium incubuerit. Non enim intorqueri in eum potuit propheticum illud fulmen, quo tangiliquet per tempus calamitatis populorum , plerohque Pastorum, O Pastor

454쪽

Praxis Syad idem ins itum. 4 FZenedictus es, Assertus, Praesules,

Mediotini.

8. Ab eadem in contactos charitate, & sagrantissimo eos iuuandi stiidio , ac periculorum in tam sancto ministerio subeundorum contemptione, perinde ac instante agone martyiij pro side, con mendantur duo egi egit Mediolanenses Praesules, Benedi stus & Aspertus , ut videre est in Concilio S. Mediolanens,sub S.Carolo. p. 2 constit.f. o ia. vertic.Sed ne long. Qu9d mihi de optimorum Praesulum faeho aliunde non liqueat, adscribam quod

citato Concilij loco, te eorum in contactos charit te,breuiter artingitur. f Domi sunt, quorum docu- mentis homines Ecclesiastici ordinis, ad omne cha- eritatis ossiciorum genus in pestifera labe exequen dum instruantur. Atque ii quidem sunt, Metropoli- taliae Ecclesiae Mediolanensis , Archiepiscopi duo, omni laude florentes, Benedictus,& Aspertus. Hic

in teterrima peste, quae suo tempore omnem Italiam, populumque Mediolanentem praecipue, inuaserat, pestilenti lue tabescentes, perpetuo studio. visitasse , eisque sacramenta omnia ministrasse fer- tur. Idque ipsum ossicium , eius exemplo , & iussit, parochi etiam accurate praestitisse dicuntur : Il- te omni Europa, Italia, & Vrbe, ditioneque Me- diolanensi praesertim , pestilentiae morbo vexa- ta , atque assticha , cum ea ipsa ossicia praestitis,

set,lum cibum etiam , ac victum , tabe languenti- bus , manu sua ministrasse commemoratur.

Idem Concilium.non ita multo ante , versc. si versus, monet Sacerdotes, hoc statuant, nihil opta-

E e a bilius

455쪽

ia bilius aut ad charitatis meritum praestantius acci-- dere polle , quam si pro salute proximorum, mor- re te defungantur: idque iuxta viros sanctissimos , λαπι martyrii gloria non longe admodum abesse.JAlluditur ad Dyonisii epistolam, qua communis ille tunc inter viros sanctissimos sensus proditur. Itaque expungenda est temperatio illa , non longe admodum. Nam Dyonini epistola, sine temperamento ullo aut restrictione, ait, mortem sic oppetitam, nihil a martyrio abeste. S. Bernodinm, Senis, anno 14 Oo. 9. Insignem plane S. Bernardini Senensis charitatem , erga aegros lue attachos , descripsi luculenter eius aequalis, in eiusdem sancti rebus gestis:

quem tunc adolescentem, nec vicenario maiorem,

Spiritus Sanctus per multos menses , per horren- . dorum discriminum contemptionem in aegrorum subsilio & cuta , ingentibus donorum suorum accessionibus cumulauit. Rem gestam ex actis illiso repraesento. Saeuiente illa peste terribili & genem rati, anno salutis millesimo quadringentesimo, ii . quem incidit iubilarus, innumeri peregrini Romam

ης eunteS , atque inde redeuntes, ad celebrrimam ilex iam toto orbe Chriltiano, domum hospitalem be eς tiisinae Mariae virginis, qu: e Senis est, & de la sca-

la dicitur , confluxere, augebaturque valde aegro- torum numerus, e quibus plurimi moriebantur ita

ut tribus mensibus & dimidio , quotidie amplius duodecim , tredecim , quatuordecim, quindecim, interdum octodecim vel etiam viginti, e vita dece- derent;praeter quos ex eius domus familia,obierunt fratres

456쪽

Patres SS. ad idem inHitutum. 437

fratres viginti dilo, octodecim foeminae pauperibus mulieribus inseruientes, nouem sacerdotes, quinque clerici , septem pharmacopolae , qui morbidis . medicamenta parabant, pueri triginta sex in ea domo enutriti,& famuli sexaginta aegrorum ministea iis deputati. Cum autem t. im multi illic, & morbo cori epti iacerent,& e vita abirent, locus ille propter foetorem intolerabilem, omnibus inpe-ctantibus horrori erat: nec quisquam teperiri po- ' tuit, qui quamuis magna proposita mercede,aegro- tantibus illic inseruire vellet. Ita fiebat, ut tum vel maxime lacus ille , necessaria ministrorum opera destitutus elset, clim maior incumberet necestitas.

Magister quidem & gubernator domus illius,Ioan-

nes Laudaronus erat vir optimus, multa beneuolentia & charitate praeditus ,& quem nemo dubi- taret virginem esse: Et licet senio grauaretur, non cessabat tamen pro viribus praestare quicquid posset. Sed cum ignem pestiferum iam omnia vastantem cerneret, valde affigebatur; metuens idoneos

ministros , neque pecunia, licet larga ellet manu, polle comparari, quod nemo non pestis contagionem reformidaret. Rogabat ergo Deum & beatissi- 'mam Virginem, domus eius conservatricem , ut 'pauperibus ministri mitterentur. Itaque piissimus Deus excitat Bernarditii animum, qui iam sere vi- Cesimum agebat aetatis annum , ut in. illa piissima 'domo , aegrorum & pauperum ministerium suscipiat. Ut vidit enim summam necessitatem, maximo 'incitatus gelo, pesti tam contagionem nihil metuens , imb verti etiam vitrd morti se octrre cu 'piens , moab pollet Christo stiatum exhibere, in eius pauperibus seruitium; multis hebdomadibus '

E e 3 aegris

457쪽

438 Pars III. Cap. IV.

M aegris illis accuratissime , & othciosissime ministr

ee uit. Cernens autein ad tantam morbidorum multiais tudinem, susticere non posse tam paucos ministi os, ct duodecim religiosos pios adolescentsad se vo- incat : Hortatur illos velint una cum ipso curarem pauperes Christi; dicit, eos qui pauperi serviant ipsi Christo seruire ;& fi tali occasione decedant em vita,pro Christo eos imori. Nihil vero homini Chri- re stiano debere elle antiquius & optatius , quam in Christi causa vitam suam profundere , cum illem suam nostra causa profuderit. Deinde addit i simus m omnes fratres; Deus sua ope aderit nobis. Videtis fratres , ignem accensum elle: iam pene orbis lom conflagrat, securis arbori admota est , falx minetrim sollicitat. Quid nobis de vitae nostrae prorogationem polliceri possumus , cum & alios quotidie vide '' mus mori, & plerosque etiam intimos sedales, propemodum ante exire e corpore, quam morbo correpti videantur Z Nos si in his charitatis ossiciis obierimus , ad Dominum euolabimus. Sin autem saperstites manserimus; quoad victuri sumus,sem- per laetabimur, nos Deo nostro in eius pauperibus, haec ossicia praestitisse , memores sententiae illius;

' nullum opus bonum, apud Deum sua carere mer- cede, vel irremuneratum abire. Sive igitur viva- mus, sue moriamur, non possumus Deo seruiei

do non lucrari. His Bernardini perstasionibus alle- ehi adolescentes,in eius mox sententiam iere.E qui- bus sane , hodieque nonnulli supersunt. Cumque V essent confessi sua peccata, S sacram Eucharistiam '' sumpsistent, ita Bernardino consulente, iucundis

'' animis tu magno feruore, curam aegrotorum cum

' Bernardino,iparum magistro & capite, suscipiunt.

IO. Por

diuitia

458쪽

bio. Porro hospitalis domus moderator, stati in is totius pene domus claues tradidit Bernardino, m- de . militque ei munus,morbidos & peregrinos aduen- ..tantes curandi, & omnes fere cleemosγnas distri- buendi: adeo ut prppemodum pro sua voluntate ee

omni dispoperet ac dispensaret, pei inde ac si ipse taeius domus Dominus esset. Eius autem & socio- ιι irum feruor & charitas, suo exemplo P multos αα alios ciues & adolescentes inuitauit . ac permovit,ad e seruiendum morbidis illis , licet non pauci ex illis ι e vita decederent. Itaque Bernardinus charitate ser- uens , domum illam ita moderatus est , ut officia, ministeria , exercitia , laborum vices , pro ratione loci, tempori , S pςrsonarum opportune & con- gruenter distribuerit. Dabat vero operam, ut quoad metus fieri posset, ipse semper omnibus coram adel-set. Aditabat diu noctuque aegrotantibuS , pharma- ca parabat, cibos pro singulorum qualitate porri gebat, sordes omnes in illis neces arid ferendas, ip- se ante omnes, sua voluntate amouendas suscipi - bat: Non labore , non vigiliis, non intolerandis faetoribus , non incommodis vllis fiangebatur: sed ea semper alacritate ,& spiritus vivacitate illis set-

utebat, ac si Vel parentes , vel fiatres , aut si ij eius

essent. Neque id sane mirum. Cum enim Dei amor, horum omnium faciendorum ac perpetiendorum, praecipua ei est et ratio ; Deo utique seruiebat, qui patre, statre, liberis omnibus , potior nobis et Ie debet aegrotis ex animo condolebat: aded ut etiam cum illis una ploraret. Interdum verb etiam rid 'bat, canebat,budiebatur: taleque se illis exhibebat, quemadmodum pro illorum consolatioiae expedire

459쪽

in vota,ab aliis curatum videbatur, nisi onania ipse vi- .e disset,& contrectasset. Cum erant ex hac vita mi- vi graturi, sacramenta ut illis porrigerentur, effecit:. vita functos, vesperi sepulturae mandabat. Peregri- . nis sere innumeris ad vesperam aduentantibus , c

ct bos de lectos apparabat. Si lecti, alioqui multi, non ει sufficerent , iternebat humi pannos , ita ut nulli de Mellet commodus captandae quieti locus. Crebros ης quoque excitabat ignes, & sumtus grati odoris

spargebat. Multum aceti in tota sere domo, ut cor- ruptus aes, salte aliqua ex parte corrigereturni benotitisque ministri, suam operam aegre affectis nauam rent. Non est autem passus benignus Deus, ut inter tot labores,vigilias,incommoda infinita, Bernardi- nus unquam aduersa laboraret valetudine sed sem-

per promptus, alacer, vigil, & indesellus, dictis M factis confirmabat tum aegros, tum illorum mi-mnistros. J '

in Hissania citeriore,anno I I I 8.

I I . In nostrae Societatis commentariis, frequens est mentio, alacritatis ac heroicae mago animitatis,

qua socij,ingruente pestilentia, variis locis in mortis certum discrimen coniecerunt sese , uota parci vitae suae , ut alienae , praesertim spirituali consulerent. Unum duntaxat & alterum exemplum prose;

ram ; alterum quod accidit in Hispania citeriore anno i s s 8.alterum quod hic Lugduni anno i 35 Primu his verbis describitur in hist. P. a. l. a. n. I S. m s Multis in urbibus citerioris praesertim Hispaniae, ς desaeuiens pestilentia,animos ad pietatem emolli v bat,ut non tam facienda sementis , quam fruges t Ogendae

460쪽

gendae ellent. Arripuere occasionem sortiter Patres, Agnari laborum id genus, martyrio comparari:Nec

caritatem esse maiorem, quam animam pro amicis

morti offerre. Valentiae primum, tironis Rectoris industria,inopum turbae,quae praeter vulgδ gliscentem inopiam, dilapsis locupletibus,cessivitibusque opificiis destituta,in urbe,conficiebatur seme, praesentissima ope consultuni est. Eius monitu pius Antistes,ocho Theologos viatico ac diplomatis attributis,ad nobiles qui salubria in loca secesserant, cit cum misit stipem urbanae plebi corrogatum: Et ipsi Mironi,qui item ad eam conquisitionem excurrit,amplius mille minimum aureorum, distribuendum dedit. Clim mimi im de pestilentia constitit,

nemo omnium domi erat,qui non auctet, flagit, tetque,iuuandis se sauciis consecrare; men Milo. ne simul uniuersos in discrimen coniiceret.imbe eillioribus Gandiam anaandatis , sacerdotes tres ex omnium numero legit; Martinum Albertum . al- fim in Logatium , Petru Parram,votique compo- Utes fecit.Erga eos,cum assidue contagiosis adirent, audirent,alloquerentur,quovis ossicij genere sola- rentur, singularis Dei tutela emicuit.Nemo unqua,

quandiu pestilentia tenuit, leui capitis dolore tentatus est: Duos laicos, qui nunqualia domo prodi- hant,domesticis ministeriin occupati,cis non sustu- ik,tamen corripuli malum.JSubditur ibidem paulo 'post,quam gener hi Barchinonenses es Murcientes socii, pernagata ad eas oras lamitate,illis quorum intererat iuga dilapsis,rem Christialiam cur

uerint ι corporibus, animisque subsidio & solatio fiterint; nonnulli hausta lue, ad percipienda tantae charitati ac fortitudini reposita praemia,emigrarint. Ee s Emon

SEARCH

MENU NAVIGATION