De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

a s 2 Pars III. cap. . I R. sumus. Tres e popina non male aduersus luem, ut

rebantur,muniti,vix prodierant in publicam aream. quae Vincentiano ad Ararim peribolo adiacet,sab lantes ; clim unus concidit exanimis. Qui propior erat, vertigine tentatum socium ratus, aut viribus desectum,animo concidisse, manum porrigit:& si bia ipse quoque, exanimis super exanime cadauer corruit. Tertius,risu primum re excipere, & scommata de miniis firmo capite quod largiorem compotationem non ferret, intorquere. Mox sublato

grandi cachinno, utraque manu extenta, Vtrumque

cium cum prehendisset, & ad surgendum urgeret, virulento afflatu praecordia occupante, illico ipse quoque iacentibus adiunctus est. Nec ita muruto post, ferali carrucae simul omnes impositi, indecoro funere sent elati. Retraho horrentem c a-mum, quod non atrocissimae calamitatis acerbitatem refricare memorando, plenave narratione evihibendo,praesens institutum serat:sed gustum duntaxat eius aliquem , ad aperiendam nauatae per Christi pugiles operae necessitatem, proserre consilium fuerit. Et nonnulla rursus plane tragica, attingenda erunt parte sequenti cap. 3. num. 9.r'. Vt est recepti apud Deum moris, dicere de tenebris lumen splendescere e magnis inquam cladibus,magna bona eruere, quod infinitae cuiusdam virtutis atque potentiae este, Clemens Alexandrianus I. Strom.c. 8.optimeque Theodoretus l. 6. contra Graecos,& D. Augustinus variis locis confirmat: tanta Lugdunensium calamitas, qua mortalium adso. millia demessa sunt, aspirante numine, in ma- gnu n animarum bonum vertit: ut inter expiandos

per illud tempus poenitentes, dubitatio sepe

472쪽

Praxes n.ad idem innitatum. 4 13

serit , ad eum finem quem in orbis molitione de conseruatione propositum habet Deus,an procellae illius tuisque prorogatio, congruentior & optabilior esset, quam publica malacia, & sanitatis priastinae restitutio. in muis enim ad humanam libellam tempus illud exigenti , horrorem incutiat Mauersationem moueat, exitium corporum , negotiationis & sere politici conuictus iustitium, luctus ubique, pauorque, & plurima mortis imago: Tameli diuinum iudicium, veri cuiuscunque iudicii metrum , cui animarum aeterna salus , praecipuε proposita est, quodque illa alia mortalium vota, non nisi tanquam media spectat ad finem ilium aptanda ; meritb pretiosissimum,& humano generi commodissimum ducit tempus illud quod seraeius est meritorum, & ad condendas in usum aeternit tis mystieas fruges, accommodatius. Possum assio mare , nunquam mihi perspectiora fuisse , quae S.Cyprianus lib. de mortilitate , de ingentibus lucris spiritualibus pestiferae tempestatis proponit, quana cum ea per huius calamitatis occasionem quasi pabpare , & contre stare licuit,in his ut breuiter & v re dicam , spiritualibus nundinis. Vix fuit copios,rum qui erogandis largius facultatibus, magnam bene de aliis merendo, mellem non secerit. Etiam

tenuiores, in partem venere meritorum, nec Vno

modo. Sed factum quod subtexo, mulieris e plebe, Irae innumeris quae accumulari possent, micat v ut inter ignes Luna minores. IOANNA MAVR i s vidua honesta & testatae pietatis,audita con-augum morte , quibus intra domum lue consumptis, proles laistens viva supererat,eodem cum pamrentibus fato concessi a , imo fame Mnasumenda,

473쪽

ni abiectam animulam Christiana charitas excisperet, seriem miserata innocentis aetatulae, tametu non ignorabat quam card ei vaenire pollet haec subleuatio alienae summae necessitatis,consulto numine , vltrb insiluit in contactam domum , ubi i cebat inter mortuos parentes ins ix proles , sela calamitatis suae ignoratione secura: quae abducta,&eaprino lactatu aliquandiu pasta , beneficentissimae altrici , & vere piae parenti , bonorum memoria dignae , luem affudit, quam non ita multo post mors utriusque est consecut . Mulierem sortem inueni , cuius pretium procul est, & de ultimis Gilibus : Hoc cogitasse,hoc perfeciste , mulierem Alias nomen non comperi, in simili sorte puerum,

biduo iam mortuae matris lateri in lecto haerentem,& ubera exsucca trahentem;omnibus intra domum Iue extinctis, cum per sores diligenter obseratas, aditus ad vagientem infantulum non pateret , admotis scalis irrupit per senestras, correptoque sugenda ubera porrigit , & vitali pabulo ad tempus aliquod reseuet. Sed prolixior inedia , & quod a

matre combiberat venenum , alumno perniciem creavere. Hunc animum si muliebrem dixero,num

decus eius , vocis inuidia detrivero Z Nae illi leuitet grammaticantur, qui huic sexui , mollitiei calumniam de frigida vocabuli notatione nectunt. Hanc tu a mollitie dicas mulierem , ausam quod in sanctissimo ac in sortibus factis exercitatissimo Praesule, ut ante retuli, superius seculum tanquam se titudinis miraculum suspexit Z Mulier, truculentum hostem stratis innumeris copiis ferocem , vinci ac etiam laedi nescium , spestem dico ,) in ipsa veluti arce sua , invadit intrepida: cum ij qui se vi- .

474쪽

tos dicunt, ad nudam pestis commemorationem animo linquuntur, nullumque quantumuis auium aut remotum locum , aduersus eiusmodi hostis impetus satis tutum habent. Sapienter plane S. Chry-iostomus homil. de Machabaeis, externorum de nostrorum certaminum, discrimen illud expendit, quod in nostris,qui videtur sexus infirmior , potiori adiungatur , imo eum quandoque antegrediatur, ut sublimitas sit virtutis Dei, & non ex nobis. Secundum interiorem hominem, sait S. August. ser. Io 3. de diu.) nec mas nec foemina inueniuntur: ut etiam in his quae sunt taminae corpore,virtus men- eis sexum carnis abscondat, & in membris pigeat 'cogitare, quod in Lehis non potuit apparere. J Re- sero pedem, quod plenam tam heroici facti commendationem despondeam. enim oratio,msculum illud faeminae pectus, & in tam arduo opere spiritus plusquam viriles, aequarit ὶ Non piget,pr tiosissimum & coram Deo acceptissimum, pronunciassu tempus illud , quo tam luculenta facinora per vulgares person. as edita, audire licuit. Addo, nec usque ade5 auersandum videri posse lepus illud quo cadentibus licet corporibus,ani mras icitatis portum sube ut maiore numero, melliis que per vera peccatorum detestationem copositae,

quod Lugduni,oberrante diuino liqc flagello factu, usus nos docuit. Ea enim sollicitudine quaerebatur interni hominis mundities frequentatis saepius intra hebdomadem poenitentiae & Eticharistiae sacramentis; Tanta demissione & subiectaone anim rum,agnitioneque iustorum Dei iudiciorum, tempestas illa detonabat ; Tam studiose peccatis deuiatmdi ,Omnique pietatis exercitationi, inlatebatur;

475쪽

sc Pars III. Cap. IV.

Ea rerum caducarum vigebat contemptio; ut non

alios prima nascentis origine Christiani mundi,illuxisse dies crediderim,cum populus quem secit D

minus , musto de crucis torculari recens expresbebrius, flocci factis fluxis ac terrenis omnibus, ad coelestia duntaxat & aeterna anhelabat. Et ne fidelium pia studia, sacrorum ministrorum penuria, cassa redderet , prouidit Deus strenuos plerosque Christianae rei curatores , quibus allaborantibus, optata in tanto discrimine spiritualia subsidia non deessent.Ea verbplerunque tam oportune suppeditata constat , ut aliqui in digressu a peracta exomologesi , ct percepta absolutione , animas efflarent. Diceres, Deum, quem Pythagorari apud Proclum,

ipsam opportunitatem nominabant, in aeternam eorum salutem intentum, extremam illam de eis optime merendi opportunitatem studiose captasse, retusa ad tempus illud tetrae luis virulentia , M provise Sacerdote , qui insidentem primoribus prope labris animam, ritu Christiano expiaret; quamuis non absque praesentissimo discrimine.Mulier sane ,) ut alia pleraque non absimilia taceam,)in sacello a sacerdote de peccatis audita,cum digrederetur, in ipso sacelli ostio mortua concidit, obseptum intro relinquens sacerdotem, qua euaderet non habentem ; donec aduocati libitinarij cadauer efferrent, & aliquid Arabiae ad tutum exitum incenderetur. Quantum quisque sacrorum hominum , & secularium , & ex omnibus prope in- stitutis regularibus quibus ciuitas abundat, in publicum commod contulerit, prolixum sit enarrare : nec ego eam suscepi prouinciam ; praesertim cum res sit , ab aliis splendide diligenterque con- fgnata.

476쪽

Prusres n. ad idem innitutum. AIT

signata. De Collegis quorum mihi res perspect i res, hoc possum profiteri, nullum eos in hac cal mitate, strenuae charitatis, & Christianae sortitudinis munus,abs se desiderati palsos esse, cum domi,

tum foris.19. Nam domi quidem,Consessarij,quibus coimuerti inldie belli, & locum suum dimittere turpe filii, sestis profestisque diebus, praesto perpetubfuere accurrentibus undecunque bene multis, in

magna alibi plerisque locis solitudine:siue dilapsis,

Sacerdotibus , s Nam non pauci, quod amarulento ioco virum grauem expostulare tunc memini ; hirundines egerunt, quarum est commodo quidem tempore perstare, aspero autem secedere, nec nisi hyberno rigore discusse,regredi)siue intra domest, ca septa,contagij metu, se continentibus ; sive vita functis , quorum fuit numerus stae non exiguuS. Nam seculares personas sacras, in vicina S. Nice- iij parorcia, supra viginti, lues absempsit. pleris que , Medicorum infida chirographa, ac ex eorum fide, concessam mortuis quasi lue non afflatis, se- lemni apparatu sepulturam; nonnullis pecuniolam a poenitentibus collatam , exitio suisse, compe tum est. Quare in ea sacrorum ministrorum plerisque locis paucitate, stequentia sacro confessi nis operantium in aede nostra , atque aded laborum discriminum sementis , multis partibus auctior fuit. Inibi sacrificiorum continua de more series, nunquam intermilla,magno ciuium solatio,quibus ex raritate, bonum caeteroqui pretiosissimum,commendabilius videbatur. Et erant semper qui ad singula sacra, c esti pane reficerentur. Concio sacra,

ad frequentissimam semper plebeculam de more

477쪽

41s Pars III. cap. IV.

habita,tempori illi accommodata,& aptior sensum diis, & aliquod in diuino beneplacito leuamen,

admirationem vel vanum plausum mouere. claudebantque concionem litanenticae ad Deip ram preces, & aliae a nobis in eum finem concit

natae , ad coelites indigenas triplici ordine distimctos; martyres scilicet , Confessores, & sanistas

mulieres. Haec domi in proximorum bonum, per plures menses quibus urbem calamitas vexavit, perseeta sunt, magna cum alacritate & chai itate: quae quamuis pacatis temporibus quotidiana sint, atque adeb minuta videri possint , aequus tamen aestimator facile dabit, non elle rem miaicam, ministeria adeb periculosa , tenuisse in tanta perturbatione cursum suum ; aegris praesertim non paucis, s quod neminem latebat,) & tam multis ex aegrorum commercio sordentibus , ad consessionis i acramentum, & diuinorum ministeriorum participationem confluentibus. Urbis enim per tempus non exiguum is status suit, ut aegrorum & eorum qui illis consueuiisent, secretio fi ustra expeteretur. Itaque permixti accurrebant ad sacra tribunalia,& diuinam mensam, illud unum scilliciti, ne ine piati aut impasti excederent. Et quanquam aperto discrimine vacare non videbatur ea Christianorum

subsidiorum impensio & exceptio Tamen quae Dei

fuit benignitas, e tot externis vix notatus est, cui

illud curandae salutis, calcato periculi metu desiderium , si audi sitisse suspicio fuerit: quantumuis in id anxie inquirentibus meticulosis quibusdam. Enostris verb , nemo unquam eorum qui in saeris sellis iuges erant, aduentantium morbidorum halitibus pei petuo expoliti, vel leuiter tentatus est. Vnus

478쪽

Vnus & alter, qui in ea ministeria rarida aut nimquam veniebant, & liberiores a lue futuri putabam tur , contacti sunt, & fato concesserunt: ut dise remus , non esse in recessu a discriminibus reponendam incolumitatis spem, ni Deus annuat: Eo autem miserante, etiam in medio umbrae mortis non timenda mala; ac per illabentis orbis ruinas, incolumitatem non sperari modδ posse, sed etiam retineri. Tantum de domesticis in proximos ossiciis. Nam quae ad profusas in paupertinam plebemeleaemosinas , suppeditata pharmaca , aliaque corporum subsidia, in aliqua domesticae rei tenuitate, inexhausta praesidis nostri in eo genere nunquam fatigandi, charitate, perfecta sunt, tametsi intcr-

micuerunt aliquando, & insignia planE ac supra vires fuisse, in confessis est; Tamen magnam partem,de Christi consilio, nesciente sinistra quid de

tera faceret , clam sunt peracta, reddenda in m nifesto a Patre luminum, qui videt in abscondito, M vel calicem aquae stigidae, digna remunerationQpensabit. ao. Nec domesticis septis contineri potuit a dor charitatis , sed seras erupit non uno modo. In primis enim distributa quatuor in partes, Vniuersacis & trans Aratim ciuitate, & quatuor religios rum familiarum secerdotibus Christianae rei cur toribus per eas distributis, ut aegris intra domos sacramenta administrarent; quae populosior, & eg nis, atque aded aegris abundantior erat, ὲ ponte scilicet Ararico,& templo Nicetiano, ac nostro, ad Araris usque & Rhodani confluentum, J obtugit nostris. Et excurrendum non rard nit in ali tum fines , aegris per suos aduocantibus. Subeundum

479쪽

dum autem erat plerunque in editissainas contigna tiones , per inferiores exhedras sane festentissimas, nec rarb, abiectis temere cadaueribus, pauid ante stratas: de quae non minima erat laboris pars , in tam frequenti ad aegros aditione, & tam excelsa Lugdunensium aedificiorum striactura , multi graduum ordines, saepius intra eandem diem superaim di. Subeunda cubicula,& situ & pestilenti aegrorum halitu teterrima; aegri cominus audiendi, &pendente de collo sacra pyxide, uti sacras reliquiarum thecas gestare moris est,sine apparatu & pompa , diuino ferculo cibandi, non sine lethiseri assi tus exceptione. Nec semel, per strata iam in eodem cubiculo, corpora, ad alios inibi animam agentes iuuandos, fuit erependum. In hanc operam qui incubuerunt,eos ego ut S. Chrysestomi homil. in SS. Iuventinum & Maximum verba usurpem, visos martyres si dixero, superasse eorum merita & at critatem in Christi causa, videri nequaquam P tero ; cum constet animam eis semper sitisse in manibus , & mortem in singulas horas, imo momenta expectandam. Nec plerosque eorum, diuina prouidentia, spe & optatis frustrata est, morte ab iis dem, uti expetierant, in sancto ministerio oppetita. Recensui eos ex nomine, in mantissa ad Sancto rum Lugdunensium indiculum. Felices animae,nub lisque unquam nostris encomtis satis exornandae;

sed plene ac digne a Deo in synagoga Deorum ; in

consevu inquam beatorum spirituum ac coelitum omnium, ubi laudes pugilum suorum,coelestis ipse agonothetes celebrabit;& sigilata apud se in sacculo, ac condita in thesauris suis piorum merita e plicans , mercede supra pretium & aestimationem

omnem

480쪽

Patres n. ad idem istatutum. 46x

omnem repensa , potiri dabit , per uniuersuri quam

in quanta erit , aeternitatem.

11. Aliae foris iuuandi proximos rationes, per socios non segreges, initae Hant,minus quidem cum discrimine coniunctie , non tamen prorsus immunes. Auditae multorum de peccatis consessiones,ue in vicis iacentium, siue ad contactorum nosed chium abeuntium, qui uno veluti flumine decurrebant , & ad Athanacensem portam cogebantur, ubi non nemo transuectionem operiens , animam emabat: prorsus ut de aeterna salute, periclitaturi fuissent quam plurimi, nisi Sacerdotis nostri, qui ut auctoritate ac munere, sic alacritate, & indefesse iuuandorum & animorum & corporum studio, nostris omnibus praeibat, frequens eis commeatio , rite consesses Christiana absolutione impertiis let. Sacra in Athanacensi pomoerio , qua patebat ad aegros in gurgustiis continentis isthmi prospectus, crebrδ fusta: itemque in turricula La rentiana, ad confertam iacentium inserne aegrorum multitudinem, eo solatio leuandam. Parthenones quinque, dilapsis sacerdotibus a quibus commodo tempore iuvabantur , omnibus rite sacris sun a ionibus, inibi per nostros assidue obitis, adiuti in s ritu & recreati; cibariis quoque & pharmacis, cum res tulit, suppeditatis. Ternis quaternisve in compitis , habitae festis diebus, nec rard etiam prose-stis, adhortationes ad populum ; non quae voluptate & plausu audientium definirentur, essentque aerus in magno 'epitu aures sim persnans, ut scite dixit, qui huiusmodi spumarum, aut fumi ve borum in sacris pulpitis studiosos, merith insectatur Isidorus Pelusiota lib. i. epistol. 6 a.dcio 8. Sed quae

SEARCH

MENU NAVIGATION