장음표시 사용
491쪽
47 ι Pars III. CV. Vinfulas & purpuram, meritissimo euectus est. Eidem interpretationi aperte susti agatur , clametsi paulo etiam latius verborum illorum sensum ex Christi mente diffundit,) S. Augustinus trach. SI. in Ioan. ubi negat eum in verbis propositis dici ministrare Christo, dc grandi illa mercede per Christum Proposita donari, qui necessaria ad Christi
etiamnum superstitis vitam mortalem , praepararunt; cibum coquentes, Vel apponentes, aut dantes poculum , potumve miscentes. In huiusmodi namque operibus, ministrauit C hristo etiam Iudas , cui pars non erat in Christi sermone, nec ill- hic futurus erat ubi Christus. Inde ergo S. Augustunus recte infert, ministerium illud Christi alio pertinere : ad eos nimirum , qui non quae sua runt quaerunt, sed quae IE s v Christi: cum aliis quibusvis piis operibus propter Christum exercendis, tum maxime Christum sequedo qui animam suam
re pro nobis posuit. Itaque subdit. Minister est Chri-
.e sti, usque ad illud opus magnae charitatis, quod est de animam suam pro fratribus ponere. Hoc est enim
re & pro Christo ponere, quia & hoc propter sua
ct membra dicturus est, cum pro istis secistis, pro me refecistis. De tali quippe opere, etiam se ministrum facere & appellare dignatus est, ubi ait, sicut filius M hominis non venit ministrari, sed ministrare, &ας animam suam ponere pro multis. Hinc est ergo ις unusquisque minister Christi, unde est,& minister Christus. Sic ministrantem Christo honorifica- bit pater eius, honore illo magno, ut sit cum filio eius, nec unquam deficiat scelieitas eius. J Et mox laicos hortatur, ne ministrationem huiuscemodi a
se alienam putent. Γ Nam & illam maximam pacsionis
492쪽
Rationes ex Scripturis. . ηγρίonis ministrationem, multi ex vestro numero ministrorum , multi non Episcopi, neque clerici, iuuenes & virgines , senes cum iunioribus , multi coniugati & coniugatae, multu atres matresque s milias Christo ministrantes, etiam animas suas in eius martyrio posuerunt,& honorificante patre. -
ronas gloriosissimas receperunt.J ' Haec cum ita sint , quis non videat , eos de quibus agimus , retenta quadam maiore & rigidiore vocum proprietate, ministrare Christo 3 quand quidem non tantum in Christi gratiam subeunti lain quae incurrunt ad mortem usque,sed etiam Christo in membris eius inseruientes, illo ipso ministerio pro fratribus defunguntur , quo Christus animam pro nobis ex charitate ponens , perfunctus est. Moriuntur enim pro fratribus, & ut eis periclitantibus , corporum & animorum subsidia non desint, vitae suae periculum volentes adeunt, & in eo animas ponunt. Itaque haud dubi , ubi Christus erat cum scanderet oraculum quod expendimus, erunt etiam ipsi: nempe in aeterna stelicitate, quae Christo quoad animam a vitae diluculo perpetua fuit. Eos suoque tanquam fideles ministros honorificabit Pater,ut ut nunc inglorij videantur,re obscuri in vita, in morte etiam ob leuille videantur. Igitur quo iure , ex loco allegato infertur ea martyrum pro fide caeserum praerogatiua, qua si
tuuntur presse martyres, nempe gratiae ultra meritum operantis certus prouentus, & gloriae ei gratiae respondentis aureolaeque accesso, eodem iure
statuendum est, his item Christi ministris, cum illi sancto ministerio immoriuntur, 3c exemplo Christi animas pio statribus ponunt, concedi prin
493쪽
rogatiuas praedictas, esseque proinde prelse ma
Ratio tertia, exfacto S. De eo , ac similium ' Pastoram n Scripturis coLaudato.
6.Potest quoque huc aptari ministerium illud in
variis seripturis commendatum , nominatimque Ioan. t o.quo boni quidam pastores, posueruntania mas suas pro ovibus suis, & eo praecise nomine inter martyres recensentur. Sic enim Desiderius Episcopus Lingonensis, in Romano,&Vsuardi,ac Bedae,& Adonis martyrologiis, agnoscitur martyr: Et tamen ea una irrogatae illi mortis causa prosem tur,quod cum plebem suam ab exercitu Vandalorum &adiunctarum gentium vastari videret,bonus pastor, deploratam ovium conditionem miseratus, Ducem vandalorum , cui nomen Crasco, miseris pacem exoraturus adierit.& in eo charitatis officio, Ducis barbari mandato,sit trucidatus.Crascum pomro eiusque Satellites, in sanctum virum non exa sisse odio fidei,constare videlut ex eo quod S. Hie- ronymus epist ad Ageruchiam quae est II .& Prosper Tyro in Chronico, cum describunt illam Uandalorum & foederatarum nationum eluvionem in Gallias,non aiunt, eam hominum colluuiem in odium Christianae fidei grassatam; sed furore barbarico irrumpentem, omnia caedibus, incendiis, rapinisque miscuisle. Et diserte quidam Episcopus, quem reseri, & quoad hoc approbat S. Augustinus epistol. i 8 o. incursum Vandalorum , ait duntaxat filisse furorem barbaricum , non fidei sed opibus intatum , ideoque eum vocat I terilem passionumi
494쪽
falsonum , id inidoneum ad martyrium, qu ad eos qui vi muneris perstare non tenebantur, ut sanctus Augustinus, dictum meticulosi illius Epis copi, recte restrinxit. Mors igitur eo impetu ac saeuitia per Vandalos irrogata,non esset ad verum S. Desiderii martyrium fatis. Neque enim caedes eius, innoxii licet,& dignissimi aliter excipi; posset ad martyrium susscere. Unde cum obscurum saltem sit, an sanctus hic Praesul occisus sit odio Christianae fidei, obscurum item esse deberet, fueritne
verus martyr, qualem eum statuunt omnia martyrologia. Ne igitur vel inidoneam , vel ancipitem, dicamus esse causam martyrii S. Desiderii, si tuendum est, illum idcirco martyr esse cense
dum, lula tentans cladem suorum auertere, dc ba barorum ducem mollire, tanquam importunus
interpellator barbaricae rapacitatis & saeuitiae, in eo charitatis opere trucidatus est, absque alio ad Christum respectu, quam imitationis positae ab eo animae pro ovibus, & exercitii charitatis per Christum commendatae, cui incumbens S. Antistes, truci ae baibaro duci importunus visus est. Eademque ex causa vincentius S. Desidetij Archidiaconus, reserente Sigeberto anno c8. quo ea clades illata est, de nonnulli eodem perfuncti charitatis officio, ae sanctum Praesulem comitati, per barbarum Ducem aequἡ obtruncati, censentur inter martyres. Quominus enim eos qui cum illo martyrium passi produntur, ad plebem promiscue tunc caesam pertinere existimem ; facit,quod mors . victore, etiamsi barbarὸ & iniuste irrogata, non sufficeret ad martyrium. Et alioqui oporteret fateri, innumerabilem vim martyrum coelis illatam a Vandalis,
495쪽
Vandalis,eaque Hyperborearum gentium,colluulli quae vandalis adiuncta irrupit in Gallias. Nam quanta tunc strages & clades sit edita,docent illa s.
.. Hyeronimi epist. Ii . Pr sentium miseriarum paucam percurram. Quod rari hucusque residemus , non nostii meriti, sed Domiui misericordiae est. Innumerabiles , & ferocissimae nationes , uniuersas
m Gallias occuparunt. Quidquid inter Alpes & Py-
renaeum est, quod Oceano dc Rheno includitur, QMdus, Vuandalus , Sarmata, Alani , Gipedes, Heruli, Saxones , Burgundiones , Aternant, & ,
o lugenda Respublica,) hostes Paunoni j vasta-
runt. Etenim Astur venit cum illis. Maguntiacum, nobilis quondam ciuitas , capta atque subuersa est,& in Ecclesia multa hominum millia trucidata. Vangiones, longa osidione deleti. Remorum urbs '' praepotens, Ambiani , Attrebatae , extremique, ' hominum Morini, Tornacus , Nemete, Argentoratus , transsati in Germaniam. Aquitaniae, No-' uemque populorum , Lugdunensis, &Narbonen-'' sis prouinciae, praeter paucas urbes, populatae sunt
' cunctae: quas & ipsas, seris gladius, intus vastat' fames. J Haec de ea eluuione S. Hieronymus. Ex quibus quanta internecio per vandalos sit illata, perspicue liquet. Et tamen si S. Desiderium & paucos socios excipias, de aliis tanquam de martyribus , nulla uspiam mentio : quod etiamsi barbarEde citra culpam suam , vexati, ac caesi ; tamen noque in Christianorum dogmatum odium id essent
passi: neque ad Christianae charitatis exercitationem, diserimen mortis adissent , dc in eo cecidis sent, ut S. Desiderius cum sociis secit. Qirare ob truncati in opere charitatis, cuius exercendi gra-
496쪽
tia, prudenter & consulto numine indueris te in apertum discrimen mortis oppetendar, est ad vorum & presse dictum martyrium omnino satis. . Quid hinc in rem praesentem inseratur,non est obscurum. Nimirum aperte haberi videtur, aeque deserendum esse veri martyrij decus, cuicunque in aliquo charitatis ministerio , & propter illud ut a Christo commendatum , aut mandatum, animam ponenti. Sive autem ministerium illud fit confiij, siue praecepti, perinde erit. Vtroque enim modo, perditur anima propter Christum: ad quem respectus aliquis in ea perpessione mortis continetur , quatenus subleuatio pi oximi, adiunctam habens mortem , est Christi doctrinae consena, & in Evangelio commendata. Itaque siue qui iuuant contactos, id faciant ex muneris sui obligatione,&ex iustitia, ut Parochi; sue ex mera charitate ad
consilia spectante, aut certe squod in huiusmodi
calamitatibus non est instequens,) necessaria ex praecepto; perinde est ad holiestandam talem mortem nomine ac decore martyrij.s in peliculoso illo ministerio vitam exuant. Nihil verb praeterea referre , quod hi contactorum ς' ratores, ab alio non obtruncentur, nec ex eo instingi posse argumentum pro illorum vero martyrio petitum ex clade S. Desiderii, qui ab alio est interfectus , demonstrabo cap. sequenti, enodans quae pro contrario placito adducta sunt cap. I. Nunc sussicit, euictum hoc argumento videri , nihil deeste quominus qui sancto iuuandorum lue contactorum ministerio immoriuntur, sint vere ac presse martyres, si non
stet per desectum irrogarae ab alio mortis. At hunc desectum non obesse, mox liquebit. maria
497쪽
78 Pars II I. Cap. V. Euarta ratio, ex commendata per A Iulum, positione animiae pro fratribus.
8. Non incommode, testimonio ex Euangelio Ioannis , & exemplo S. Desiderii proxime e pensis, subnecham locum ex i. Ioan. quem S. 'Prosper in opere de promiss p 2 c. 34. annumerat aliis scripturis, quas profert ut spectantes ad verum martyrium.'n hoc inquit dilectus Apostolus, cognouimus charitatem Dei , quoniam ille animam Dam pro nobis posuit, or nos debemuι pro statribus animas ponere. Q d enim S. Prosper , eum locum cum coeteris ad verum martyrium pertinentibus recensuerit, aperte significat, primum quidem Christum Dominum agnosci a Prospero verum martyrem, eo nomine quod animam suam pro nobis ex charitate posuerit , de quo plura parte A. tractando martyrum conformationem cum Christo Domino. Deinde nos quoque veri martyrii lauream consequi, si ex charitate vitam pro fratribus abiicere, & sanisto cuipiam ministerio immori contingat. Nam quamuis martyres pro fidei dogmatibus occumbentes, aliquo tandem modo dici pos sint pro fratribus quos exemplo suo incendunt, animas ponere, tamen longe luculentius & dire- ctilis id facere qui in ministerio charitatis mortem oppetunt ,& per se patere videtur, & insta P. . distinctius tradetur. Ubi etiam liquebit, quaecunque in martyrio pro fide excepto micant ; fidem, spem, , charitatem , sortitudinem, testificationem Chri- stianae veritatis , expressissimam mortis Christi' imitationem, plenitanum hominis holocaustuiri in
498쪽
Adprobasiones in contrarium. 4 79
in obsequiuio numinis , & quaecunque alia ad decus martyrii in causa fidei adduci possunt, δc quibus Deus videtur permotus ad certam gratiae ac gloriae mensuram ultra martyris merita rependendam ; quae est martyrij presse accepti veluti char isteristica:) omnia inquam huiusmodi, aeque splendere in martyrio charitatis, siue misericordiae , ut Rurinus appellauit. Quae erit non modica , nostraesententiae hactenus propositae & stabilitae , confirmatio, ultra proxime adductas. Nunc ad dissbLuenda quae in contrarium cap. i. adducta sunt,
Firmamenta contrariae sententia, machinae quibus muram impetit, disiuiuntur.3 . Q Tabilita veritate,superest ut argumenta coimotra eam superilis intorta, post constitutum controuersiae statum , repellamus , de aduersus ea quae hactenus asseruimus, nullius esse efficacitatis demonstremus Adargumenta in contrarium ex Patrum c rDoctorum auctoritate. Obtendebatur in primis in contrarium , auctorutas omnium retrδ Doctorum Scholasticorum, a que Moralium ; itemque SS.Patrum, a quibus hoc martyrii presse dicti exemplum pro quo pugna' mus , nusquam profertur: Verum haec argumentatio nullius est momenti, Ratum quippe apud om-
499쪽
hes est, argumentum ex silentio siue ab auctorit, ite negativa petitum, esse inefficax , non m d si
sermo sit de Doctoribus sacris aut quibusvis hominibus,sed etiam si sermo sit de ipso Deo VG.si quis contenderet aliquid Alsum esse,quia nihil tale proditum est 1, stiuolum esset argumentum,nisi si quaereret , an aliquid diuinae nilei subiiciatur. Fides enim reuelatione diuina nititur,& idcirco nisi quod ei subiiciendum est, fuerit a Deo reuelatum , non spectabit ad fidei dogmata. Extra, hunc euentum
probatio ex auctoritate negatiua , etiam diuina, leuis omnino est momenti. Cum ergo argumentum propositum sit huius farinae , liquet quam sit inefficax: & quam casse impetu , in sententiam
propositam intentetur. Praeterquam quod perperam in co argumento assumitur, omnes retrδ D chores & Patres , de sententia nostra tacuisse, cum non unum protulerimus ex optimae notae Patriabus, qui in eam concesserunt: & ipsam Ecclesiam, quae veritatis columna est, eidem sententiae suffragatam esse monstrauerimus.
a. Non est operosius elidere quod continente subdebatur. Nempe aliquos DD.& PP. non modo hoc quod stabilire nitimur martyrii genus, pressisse silentio, sed etiam diserte esse inlaciatos. Quanquam enim quid ea in parte uni vel alteri recentiori qui adducebatur,visum sit in contrarium, non est curandum: Tamen de sancto Cypriano , qui inter Patres nominatim proferebatur aduersarius, dicendum est, nihil ex eo proferri , quod vel in speciem, constitutae a nobis sententiae refragetur.
Nam quod iis quibus lues timorem siciebat, & ei timori dolorem ob praeclusam martyrij gloriam
500쪽
dprobationes in contrariam. si
obtendebant , respondit sanctus Cyprianus, martyrii decus Deo este permittendum, nihil praesenti causae ossicit.Hic enim agimus de illis qui contactis iuuandis immoriuntur, eosque aggregandos presiddictis martyribus assirmamus, non autem eos qui quomodocunque lue contacti excedunt, de quibus S.Cypriano sermo erat. o eodem modo, infringitur quod addebatur ex ea S. Cypriani oration qua clauum clauo trudens, meticuloses in mortalitate, solatur ex immunitate a subeundo martyrio, si per eam calamitatem caderent.Nam hac quoque
S. Cyprianus in eos intorquet molles Christianos,& delicatos coeli candidatos, qui iuxta Angelicam vocem quam profert, pati timentes, exire quoque metuebant.Qui inquam, & martyrio perfingi pro Christo detrectabaiit cum eius se dabat occasio;
et se dabat tunc stequentissimE , in & a martyrio
excipiendo alieni, pestem quoque grauate admittebant.Eos verb qui Christiana generositate, in praesentissimis mortis discriminibus non torpent, sed propter Christum ne vitae quidem suae parcunt, Vt subsidium proximis ex charitate impendant, S.Cyprianus, aduersiis metum grassρntis contagij non roboraret proposita immunitate a martyrio in causa fidei,& a morte per Ethnicos ob Christianam pro- sessionem inferenda. Tandem quod S. Cyprianus, assirmabat mortalitatem aptare homines ad martyrium siδei causa excipiendum,abstracto ad Deum a rebus hisce fluxis, illorum affectu , nihil refert ad rem praesentem.Non enim idcirco salsum est,quod dicimus eos qui pestis tempore ex charitate vitam suam alacres impendunt proximis,veri martyri j titulo insigniendos.
