장음표시 사용
501쪽
Itaque omnia argumenta, quae in sententiam nostram intentantur ab autoritate, admodum frigerat. Eo enim reducuntur omnia, quod autores
saltem prisci, & quorum autoritas sit ineluctabilis, in nuiusce martyril non meminerint, sed
eius duntaxat quod ex doctrinae reuelatae odio insertur. Quod argumentandi genus, cum sola negati ua autoritate nitatur , rutile est. Neque verb mirum debet accidere, quod autores sese non meminerint alterius martyrij , quam eius
quod pro fidei doctrina & testificatione sibitur. Hoc enim est martyrium frequentissimum, & quo tempore Patrum plerique scribebant, quotidi
num. Eamque ob causam , videtur antonomastich dictum esse martyrium. Cum e contra, hoc martyrium pro quo pugnamus,sit admodum instequens , & interdum vix in pluribus seculis alicubi locum habeat. De rarb autem contingentibus, ut logici proloquuntur , non est scientia. Plerique etiam egisse videntur de martyrio, tantum quoad vocis corticem spetato. Quia enim martyr, iuxta vocis notionem, idem est quod testis; & ij sermatissime Deo attestantur, qui minante licet mortem Tyranno, perstant in fidei consessione inconcussi; inde factum videtur, ut receptissimus usus, martyrum nomen silis fidei profestaribus adscriberet : non exclusa tamen bortis paritate apud D ε V M , quoad eos qui aeque morte propter Christum destinguntur, in aliis negotiis, etiamsi minus explicite . minusque Armaliter, testes esse videant;
502쪽
dprobationes in contrarium. 483 rationem ex deferas alienae Gosemia, istam,ausdem persequentis.
3. Sic disiectis argumentis ab autoritate petitis, non dissicile erit rationes quoque euertere. Prima ex eo petebatur', quod mors martyrium pressε dictum constituens, debeat elle opus alienae violentiae , in fidei odium saeuientis: quod in iis qui
aliis ex charitate iuuandis immoriuntur, non apparet. verum alienam violentiam de ratione ingrtyrii esse , negat diserte Abuleiisis in .c. I 3. Matth. q.2O.
Estque certum si agatur de aliena violentia physichillata. Constat enim SS.plerosque mari res,adg nerosam sidei suae professionem edendam, & luculentum Christianae sortitudinis specimen exhibendum,insiluisse vitib in sornaces Nod de trecentis, quibus ex eventu , massae candidae nomen inditum, itemque de S. Apollonia,&aliis, reserunt Ecclesiasticae tabulae. Non paucas etiam SS. mulieres, Sua martyrij gloria ultro e locis praealtis in subiectum solum,uel in fluuios rutile praecipites, ad tuendam castitatem, vulgatissimum est, & nonnulla exempla habet S. Ambrosius in opere de virgin,
bus. Quis ergo his Christi pugilibus, martyrij d cus abroget, idcirco quod nulla ab extrinseco physice illata violentia occubuerint pro Christo 3 illatio
autem violentiae ab externa causi morali, tum demum est ad martyrium necessaria, cum mortis oppetitio non esIet alioqui honesta.Nam si quis, citra noxam,imo cum laude posset in mortem pro Christo ruere, ex eo ipso motivo ex quo alienam violentia excipit cum fluctu martyrit,esct haud du-
503쪽
bie martyr habendus, quamuis violentiae externae ex sors omni modo: quia illa ultronea mortis aditio honesta & sancta abunde suppleret defeetiam alienae violentiae, ne moraliter quidem adhibitae. D E V senim ad coronandum martyrem , eam violentiam
non attendit,nisi quatenus mors ab ipsomet homine,inhoneste quaereretur,ac cum scelere. Si autem
mors ab ipso homine aliquando absque culpa adiri possit; vel ut castius loquamur, si homine discrimen apertum mortis honeste adeunte, contingat mortem consequi, quamuis absque extrinsecus illata violentia, nihil erit, cur ad veritatem martyrij et morti vendicandam, desideretur vis externa mortem inferens : quia satis est quod ex parte passi, omnia laudem & coronam promerentia in quae Deus intendit, & scilicet mors honestam illam discriminis aditionem consequens, interueniat. At in praesenti negotio , & discrimen honeste aditur,& mors consequitur, quam acceptatam supponimus ex germanissimo martyrii presse sumpti m liuo, cuiusmodi est charitas Christi, urgens ministrum discrimini se committentem; conformatio cum Christo,&suis agium doel tinae per Christum reuelatae exhibitum. Nihil igitur est, quorsum aliena violentia, etiam quae tantlim moralis est, neces
saria tale dicatur , ad verum martyrium in hac morte agnos endum. Quid vero refert,quod mors, non modb ut oportet excepta , sed etiam ultro adita, committendo se eius discrimini, in quod se coniicere , illatae violentiae aequivalet , absque alieno scelere inferatur λ Non enim D E V s , ad coronandos athletas suos in malignitatem hostium
intendit, sed.in seruorum suorum assectum, M
504쪽
motivum ex quo in mortis discrimen lubentes ir- ruunt : quod in istis, supposita honesta aditione dis. criminis supplente illationem violentiar, est legitimum martyrij motivum. Imo in maioris alacritatis & generositatis argumentum cedit, quod ultr5 quantum in ipsis est, mortem lacessant, nec praest lentur aliunde irrupturam. 4. Belle vel δ in contrarium proserebatur Optatus l. s.eo quod Donatistas increpans dicat, debetis
attendere ne temerarium sit, eos martyres appella-
re , qui Christianorum nullum senserunt bellum. J 'Et statim addit: f quod bellum,persecutio dicitur.
Hoc dico,inepte intorqueri in sententiam nostram. Nam ibi optatus agit contra rabiem Circumcel- ' lionum , qui incentoribus Marculo & Donato factiosorum fgniferis, a submissis per Imperatorem Constantem copiis,repressi sunt, qinbuidam letho datis,quos Donatistae iactabant martyres;sed planctemere & ridicule, iuxta Optatum; cum mors illis per publicos ministros, illata non fui flet in odium
fidei siue per Christianum bellum , sed ad iustam
scelerum castigationem. Vbi cum ageretur de morte noxiis illata a vero martyrio secernenda, ad idque sussiceret illam conferre cum vulgari martyrio quod per alienam violentiam insertur, non erat cur S, Optatus , alterius praeterea veri martyrii, si quod erat, mentionem faceret, ab instituto illius plane alienam. Ex dictis in stiper, excisum manet quod addebabatur, necessarium esse ad martyrium, ut mors ob Christi odium inferatur. Id enim verum est, cum mors infertur pcr violentiam,physice aut moraliter ab alio illatam. At cum mors subitur nulla interue-
505쪽
niente causa externa violentiam inserente, scit ipse sibi homo quodammodo vim infert , honeste M saniste,nempe adeundo discrimen, sicque dando in se locum cauis virulentae & lethiserae ad quam
mors consequitur;tunc quamuis homo teneat persecutoris locum,non exigitur tamen Vt agat ex In
tigo illo detestabili, quod sormalis persecutor propos tum habet: sed satis operetur ex illo sanetissimo motius, ex quo conuenit passum mortem excipere cum martyr & persecutor secernuntur. Hoc autem motivum, est, pati propter D E V M& doctrinam reuelatam. Id enim esse germanum
martyrij motivum ex parte passi , supposita aliunde sormali vel aequivalente illatione violentiae; abui de monstratum estp. 2. Igitur cum hic habeamus violentiam aequivalentem , & ex parte passi nihil desit ad verum martyrium ; non est quod timeamus absolutioni & persectioni huius martyrii, ex eo qised mors non inseratur per odium doctrinae reuelatae , aut Christi, aut Dei. Fingamus porrb, 'quod citra figmentum accidisse quandoque videtur : Nimirum aliquos ex iis qui occidendis SS. Apostolis & Christianae .doctrinae praeconibus, arbitrabantur obsequium se praestare Deo , per ignorantiam inculpabilem sic se gessisse, & ex motivo per inuincibilem errorem honesto , mortem Sanctis Dei testibus irrogalle. Nemo sane idcirco negauerit, Sanctos sic caeses ex honesto motivo,& per accidens absque scelere , & odio Dei; imo
ex virtute & zelo diuini honoris obtruncatos, vere martyres extitis te. Igitur quod in re nostra deficiat turpe motivum ex parte eius qui aequivalenter infert violentiam, boc est ex parte passi ultro incur-
506쪽
rentis in discrimen nihil derogat persectioni huius martyrii. Imo insignis quaedam eius praecellentia
agnoscenda est,ex eo capite quod peragatur absque offensa Dei, sitque undecunque innocentissimum.
Expenso exemplorum, ex quorum paritate, impetebaturpraeterea nostra sententia.
s. In argumento quod continenter addebatur, conglobabatur exempla eorum quos clarum videtur non esse presse ac propriE martyres, quamuis videantur eodem esse loco, quo illi qui immoriuntur ministerio proximos subleuandi ex charitate. Dicendum vero est , aliquos in exemplis illis prolatos , esse plane eodem loco, quo istos quibus veri martyrii praerogatiuam vendicamus : alios autem longe diuersa esse conditione ,& idcirco mi. Ium non esse, quod in martyrum album non sint reserendi. In primo ordine, colloco illos qui conscij diseriminis subeundae mortis in exercitio operis supernaturaliter honesti,ad quod prudenter & sancte aggrediuntur, nihilominus non resiliunt, dalacriter propter Christum ,& ut doctrinae reuel tae approoationem opere exhibeant, irruunt in periculum cui etiam succumbunt. Vt religiosus ille, qui inobedientiae Christianae, imo religiosae exe
cutione, Vitam poneret, non casu ac non praeco
gnito mortis discrimine, atque ad ed neque accoptato, sed ultro , & Yt honestatem supernaturalem iis licet asperitatibus circunseptam,captaret. Item
que is, qui ad opitulandum proximo de submersione periclitanti, desilit prudenter in aquas . probE conscius discriminis quod adit; tantum ut eo Chri-
507쪽
stianae charitatis officio destingatur, dc proxiariam morti subducat, iuxta Christi doctrinam. Hos ego ac si inites, eodem plane loco habeo , quo illos de quibus hic agitur. Est enim perspicue eadem ratio:
atque adeo omnes aeque martyrij praerogatiua in-sgniendbs, contendo. Nec timendum idcirco testnimiae martyrum multitudini. Non enim aded
multi sunt, qui prudenter summa huius bdi disi
crimina adeant, tantum ut exerceant opus Christianae in alios charitatis, alteriusve honestatis reuelatae. Et ut innumeri essent , ac super arenam multiplicarentur, non ellet abbreviata manus Domini , in cuius domo abunde et Iet gloriae & diuitiarum,unde omnibus idonea praemia rependantur. 6. At qui ad lucellum aliquod captandum, in proposita discrimina irruerent; vel reciperent hic mercedem suam , si ea lucri captatio estet inordinata , ut non dissicile potest contingere: esaeique ea pretij ob actum virtutis male elicitum captatio, multo vituperabilior quam ea in cuius insectatione multus est Plato in Protagora: & ob quam Socrates apud Xenophontem l. I. memorab. Sophistas πορνουs, scorta & calamitos nominabat , quia virtutis doctrinam , mercede prostituebant: nundinantes iuuentutis institutionem, & inde s bi deposcentes salaria. Vel certe quamuis qui lucrum captarent ex ministerio de quo agimus , prudenter& honestὸ agerent , ut potest etiam contingere tamen ita acciperent a Deo meriti sui compensationem operi operantis debitam, ut nihil sibi ex opere operato rependendum , sacerent reliquum: quandoquidem non pure ac simpliciter propter Deum , ut exigunt omnes. diuinae promissiones martyri
508쪽
martyribus propositae , sed affusa aqua vino chartitatis , id est proposita mercedis humanae spe, ope
rarentur. Deus autem , morti ob viaam suam gloriam oppetitae, decora martyrii voluit reposita.
Nec dissimiliter philosephandum est, de iis qui
ex natui ali amore , aegris lue contactis assident, eisque cum laude ministrant, ut liberi parentibus, vel parentes liberis, & conitiges inuicem. Quam-- uis in huiusmodi personis , tale ministerium laude dignissimum sit, possitque etiam ingens supernaturale meritum procreare, si ex regulis oper tionis sapernaturaliter meritoriae exerceatur, & ut dixit Salvianus l. 3. ad Eccles. in natura vinculo, Deum cogitent naturarum patrem 2 amoris mAnera, inscrificia conuertant.Tamen mixtura illa humanae
necessitudinis , ex qua praesertim impelli videntur qui ministerium illud erga sanguine iunctos o eunt , multum remittit de supernaturali operis praecellentia: Et ut illud esse sinat dignum praemio,
ratione operis operantis, eam tamen esiacit inid
neam ad fructum operis operati: qui si uctus, soli mortis perpessioni ex supernaturali motiuo , se cibus humanorum motivorum non admixto , est alligitus. Nam Christus martyrum praemia spondens, & ostentans, dixit quis perdiderit animam suam propter me ; En propter me, atque aded non Obmotivum turpe aut indifferens: sed neque ob qualecunque motivum bonum , cuiuscunque demum sit ordinis; sed ob motivum supernaturale , idque non impurum sed imserioris honestatis admixtae concretione liberum : alioqui non seret tale, ut posset Christus de homine moriente ex eo, dicere, hic propter me mortuus est. Cum tamen iis tan-
509쪽
tum qui eiusmodi erunt , constituti a Christo sint
fructus martyrij, ut liquebit attendenti ad Euangolica oracula in quibus eos fundauimus , recteque a D. Augustino expensum est, fer . I oo. de diuersC. 2. prolato enim eo Christi dicho, Qvj perdiderit
animam suam propter me, ait Augustinus. f perdiderit cinipuu propter me. Tota causa est. i ' perdiderit non quomodocunque non qualibet ca la, sed propter me. Illi enim in prophetia iam div xerunt martyres: Propter te mortilicam. ur tota die.
Propterea martyrem non facit poena, sed eausa. Quando Dominus passus est, tres cruces causa dis '' creuit. Inter duos latrones, crucifixus erat. Hinc
& inde facinorosi confixi, in medio ipse. Et tan- quam illud tribunal esset, insultantem damnauit,' confitentem coronauit. Quid faciet iudicaturus, si ' hoc potuit iudicatus 3 Iam ergo discernebat cruces. 'Iam si poena interrogaretur, similis erat Christus' latronibus; sed si interroget quis crucem , quare' crucifixus est Christus, respondet nobis, propter ' nos. Dicant ergo illi, & martyres: Et nos mortui' sumus propter te. J Quotquot igitur per Verum martyrium Christo configuntur cruci, nullo plane alio, tametsi non malo, aut naturaliter .hHesto motivo . duci deboni. Si tamen cognati non aliter insanettim illud ministerium incumberent, quam laici illi Alexandrini de quibus cap. . aut quam si cis ministri, de quibus fere ad extraneos compar tis , hactenus egimus, plane ipsi quoque accens rentur veris martyribus , si in illo pio cognatorum subsidio, mortem oppeterent. Denique de morientibus quia inquinationem
corporis refugerunt ; si qui sunt qui idcirco m
510쪽
Adprobationes in contrarium. gyi riantur, quod puto falsum,) dicendum est non esse
martyres. Eadem quippe eorum ratio est quae noxiorum,qui cum possent mentiendo defiigere iusta supplicia, malunt eis subiacere quam mentiri, &idcirco moriuntur: quos tamen martyres non tesse a supra ostendimus , quia non moriuntur ob m
tiuum legitimum martyrij, sed ob crimen admis sum. Ita & hic non propter castitatem , sed ob talem temperationem deprauatam , excedunt e vita. Castitas autem obstat tantum , ne causa illa obitus cum scelere auferatur: scut veritatis amor obstat, ne reus cum peccato causam mortis obtegat , &veluti subducat mentiendo. Itaque neuter est mari tyr sic moriens,
Dissoluitur argumentum ex contrapugnatione. T. Argumentum quod postea sibiiciebatur ex
contrapugnatione , imbelle est, si recte instituatur Proportio, inter martyrium in causa fidei , & martyrium misericordiar de quo agimus. Utrinque enim exulare debet similis contrapugnatio. Sicut ergo contrapugnatio aduersus causam liberam qua mors irrogetur in odium doctrinae reuelatae, Pugnaret cum Veritate martyrij, ut supra ostensum est,par. 2.Ita contrapugnatio aduersus causam tib ram , a qua homo precibus, consilio, imperio, aut quomodolibet aliter, ad pium ministerili applicaretur,itόmque contrapugnatio aduersus ipsurnmee
hominem, qui hic est sibi aequi ualenter persecutor, id est renisus contra sanctum propositum libere ab ipse homine susceptum, imp&endi se in hoc opus ; Pugnaret cum martyrio misericordiae, quia
