장음표시 사용
511쪽
excinderet acceptationem, quae omnino intima est cuiuis martyrio adultorum presse dicto. At contra- pugnatio aduersus proximam mortis causam mere necestariam, non obscurat huius martyrij decus. Sicut neque similis contrapugnatio aduersus proximam mortis causam necessariam, pugnaret cum
vero fidei martyrio. Non enim si quis a Tyranno, hirato hoste Christianorum , in odium fidei multis plagis assiceretur, isque post modum , adhibita curatione tentaret vim vulnerum retundere , acob-sstere ne mortem inserrent, censendum idcirco esset, martyrij gloriam in eo euanuisse , morte consecuta. Similiter ergo in re praesenti , fas est
salua martyrii gloria, & aduersus panos pestilentis
luis ex pio ministerio contractos, omni ope conniti, ac ne vitam eripiant impedire ; de aduersus contrahendos communiri, adhibitis alexiphari Cis. Nimirum ratio propter quam contrapugnatio aduersus causam liberam excindit martyrij rati
nem , ea est ut attingebam , quod contrapugnatio illa excludat mortis acceptationem , ad martyrium omnino necessariam, & remoueat consermitatem cum Christo, qui cum pateretur non comminabatur. Quomodo enim mortem acceptat, qui omni
studio auertit Z Q modo item Christo agno,atro eissime absque voce in lanios suos iugulato , assimilaretur, qui insectantibus aduersatur, aut etiam pro malis reponit mala ξ Cum vero contrapugnatio est duntaxat aduersus causam necessariam, cessant omnia haec incommoda, nec ambiguum est
quomodb mors libertime acceptata sit in sua causa: nempe in voluntaria discriminis praecogniti aditiones
512쪽
Adprobationes in contrarium. 49 3
aditione applicatione ad tale ministerium , ex quo consecutura praenoscebatur.
Item quod ex fidei levificatione, mant isnecessaria, petebatur.
8. Aliud argumentum in contrarium,ducebatur , ex notione vocis.Quia enim martyr idem est quod testis,testificatio autem non videtur locum habere nisi cora hoste fidei;inde inserebatur eos de quibus agimus, Ut nomine,ita& notione martyru nomini subiecta,destitutos esse. Verum copetere his quoq; testificatione Christianae doctrinae,& quidem luculenta x eximia,proxime monstrabo.Vnde liquebit, hos quoque testimonio fidei probari,nec hoc martyrium ita appellari chisitam,quasi excludatur fidei per illud testificatio, aut quasi non aeque pro fidei doctrina subeatur , ac cum quis pro castitate retianenda occiditur: Sed tantum appellari charitatis, quia opus in cuius exercitatione discrimen mortis aditur , pertinet suapte natura ad charitatem. Est ergo in huiusmodi morte , testificatio fidei, de veritatis alicuius reuelatae. Quod si quis mallet negare in huiusmodi miriisterio ullam cerni testificationem veritatis reuelatae, addendum ei ellet, talem testificationem non esse uniuerse de ratione martyrij secundum quidditatem suam spectati: quamuis in ea morte propter Christum, quae sec-quentissima olim fuit, emineat talis testificatio, indeque martyrij nomen extensuin sit ad omnem mortem similis conditionis.& seracem gratiae qua si ex opere operato. Qii a ratione videmus, in aliis plerisque rebus nomina ultra quam vocis cortex: ' serat,
513쪽
ferat, saepe exporrigi. V.G. nomen Eunuchi, quod ex primaeva notione semiuirum denotat;quia olim huiusnodi entibus diminutis, excubiae in principum aulis demandabantur, extensum postea est ad alios ilesignandos , in quos procedente tempore transsata est ea functio: ita ut ab usu antiquo, qui postea muneribus illis distenti fuere, dicerentur Eunuchi, quamuis coniugio illigarentur, ut patet ex Genes. 3 9. Excelse item a primo & frequenti re usu dicta sunt, quae postea etiam in vallibus sunt constituta. Nomen quoque martyrologii quod olim sonabat duntaxat indiculum SS. Martyrum, vilisquet ex S. Gregorio 7. registri indict. I. epist. 29. nunc extensum est . ad syllabum plurimorum ali rum Sanctorum, Consestarum, ac SS. virginum. Similiter ergo quia primo & stequentius,mors gratiae ferax quasi ex opere operato, nomen martyrij tulit, ob consertam ei testificationem veritatis, s ctum est ut omnis eiusmodi mors quamuis carens talis testificationis adiunctione, nomine martyrij donaretur, quod spectato vocis cortice non fuisset ita dissundendum.
Cur oretur pro immortuὐ ministerio charitatis,flvere sunt martyres.
Postremum argumentum petebatur ex usu ora
di, & sacrificia offerendi, pro iis qui immoriuntur
ministerio iuuandi lue contactos , cum tamen extra controuersiam si iniuriam facere martyri, qui orat pro martyre. Hoc argumentum , nego esse id
neum, ac satis firmum. Et inprimis, mihi non satis constat, quis usus hac in parte uniuersaliter vigeat.
514쪽
Supposita autem viaiuersalitate, vel etiam steque tia maiore, & communiore usurpatione usus illius;
erit qui illud reponat ex Concilio Carthaginensi, apud Augustinum lib. 6. de baptis c. 37. In Euan-
gelio Dominus dicit, Ego sum veritas , non ego msum consuetudo ; itaque veritate manifestata, ce- mdat consuetudo veritati. J Quod est ex Tertulliano depromptum l. de veland. virg. cap. I. & firmatur in Concilio Turon. sub Alexandro s. sanciente, V ritati , nullam quantumuis inolitam consuetudinem praescribere; nec inualescere errorem longo temporum ductu , sed augescere. Breuiter & concinne idem tradit S. Cyprianus epist. 74. cum ait,f consuetudo sine veritate, vetustas erroris est. J Pulchre item in eandem sententiam disserit inter externos Dio Chrysostomus orat. 3 i. Erit inquam qui contra statuat , usum illum ad abusum pertinere: & ex non satis explorata veritate sententiae cui subscripsimus , inductum probabiliter atque retermium filisse, ab iis qui aliter opinabantur. Ego verbea suppostione facta, s siue posito quod generalis Vel etiam communior usus serat, ut Christiana sus- fragia personis de quibus agimus impendantur;) illud inprimis statuo, nihil else hac in parte absque
Ecclesiae praescripto novandum; neque priuato alicuius sensu aut iudicio , mouendos esse terminos quos posuerunt Patres nostri. Cum enim sententia cui adhaereo, a me non venditetur ut indubitata,&adeδ certa , ut negem polle ei subesse falsum ; plane consultius est , donec plenior lux affulgeat, &interposita maiorum auctoritas aliter pronunciet, trito itineri insistere. Si enim sententia cui adhaesi, destituatur veritate, male omnino personae de aliis
515쪽
tam bene meritae, in quibus posset aliquid de peccati rubigine extergendulo superelle , Christianis suffragiis fraudarentur, propter incertum opinionis speculative probabilis , nec inanibus probationibus ad conciliandam probabilitatem susscientibus, stabilitar,sed tamen reipsa falsae.Si autem vera est se tentia cui adhaesi, nullum erit suffragiorum ii sileni impenserum dispendium. Cedent enim thesauro communi Ecclesiae, & aliis egentibus prodesse poterunt. Nec ulla personis de quibus egimus, inseretur iniuria, pro eis orando, & sustragia exhibendo ; quia quamdiu Ecclesiastica vindicatio non intercessit , nulli indubitata est martyris dignitas, quantumuis in Christi causa, & ex idoneo ad martyrium titulo , obiisse videatur. Sane absque iniuria eius qui in fidei odium sit carsus , negantur ei honores coelitibus in Ecclesia exhiberi soliti,donec per Ecclesam statuatur, illum vere esse caesum pro Christo, & martyrum honoribus assci debere;quae
est Ecclesiastica vindicatio, ut antiqui Patres appellant. Imo reprehensione dignum est,ante huiuta di vindicationem , prosequi aliquem honoribus martyrum, eoque cultu qui in Ecclesia, probatis,& autoritate maiorum exploratis Christi martyribbus, est proprius , ut aperte tradit S. Optatus l. I. 'contra Parmen. referens reprehensam a Caeciliano Lucillam potentem ac factiosam mulierem , quae os nescio cuius, ut serebatur, martyris, sed tamen iron vindicati, mane ieiuna osculabatur. Idem confirmat S. Augustinus in breuic. collat. diei tertiae Cap. I adducens conssilia Secundi Episcopi Tigia stant in Numidia, ad Mensurium Episcopum Carthaginensem, de Africae primatem: hutiisque res
516쪽
dprobationes in contrarium. 97
cripta de quibusda cultu martyribus solemni pros quendis,expunctis aliis Atqui assici coelestibus martyrum honoribus,& sussi agiis Christianis no egere, - tam nexa sunt,ut disiungi nequeant & vel simul alicui competant,vel simul negetur. Igitur quandoquia dem persenae de quibus agimus, ante interpositam Ecclesiasticam vindicationem, absque iniuria non coluntur cultu martyrum , absque iniuria quoque, iisdem sussi agiis quibus alij pie in Christo mortui, donabuntur. QRare ex usu illo , orandi de sumagia impendendi, personis de quibus egimus , etiam si dicatur esse uniuersaliter atque ubiuis probatus, tantum sequitur quod ultrδ dedimus ; nempe sententiam nostram usquequaque certam non esse, aut talem , ut ex ea priuato tantum cuiusque arbitrio fas sit, ante Ecclesiasticum decretum, nouare aliquid circa ἐefunctos de quibus actum est. tamen Theologis, in quibus per Ecclesiam licet, se-lemne est; sensum meum, non Ecclesiae tantum, aduersus quam hiscere scelus fuerit, verum etiam peritorum iudicio permittens, quid ex dictis tota superiori disputatione sequatur , ostendo. Nimirum si Ecclesiastica vindicatio , squae aequὶ persenis in causa fidei mortuis, ut martyres habeantur, necessaria est I) intercedat; hos quoque quos v re martyres esse monstratum est , non.Iufiragia mortalium , sed honores exPoscere: nec fundendas pro eis preces, aut offerenda sacrificia,tanquam pro non plene nitentibus , sed tanquam per mortem coelo illatos, & aeternae salutis citra omnem expiatricum flammarum perpessionem plane ce tos habendos videri.
517쪽
Contentio decorum viri que Martyryproprie diriti. A B E M v s , mortem in dincrimine propter Christu adito consecutam iisdem apud Deuhonestari specialis gratiae ac gloriae fructibus, quibus eXornatur mors illata ob redditum diuinae fidei testimonium , quod est vulgare & indubitatum martyrium presse dictum. Sequitur , Ut utriusque huius martyrij fidei unu;alterum charitatis , vel misericordiae dicere cum Ruffino liceat huius inquam utriusque martyrij ornameta comparemus, & virum alteri praestet discutiamus. Quamuis enim mortis perpessio quae est utriusque velot formale , & vltimum constitutivum, sit
utrobique eiusdem rationis , tamen quae morti in utroque praecurrunt, & ad fructuum augmentum etiam ex opere Operato calasandum , plurimum conserunt, pos-
scint dissimilia & inaequaliter perfecta adhiberi. Et penes ea quoque, tanquam adiuncta & intima, perfectio totius compi xi , ex mcute illis dispositionibus constitutis
518쪽
ontentio fidei in utroque martyris '. 49 Ituti, quod martyrij nomen implet, attendi debet. Quare corum Comparatio, instituenda merito videtur. Sunt autem haec, quorum facienda occurrit contentio.Splc-dor virtutum Theologicarum fidei, spei,& charitatis: itemque moralium infus rum, fortitudinis praesertim; cui adiungitur configuratio cum Christo teste fideli,& martyrum primicerio fortissimo , cui omnes alij succenturiantur Martyres: ac denique religionis, qua homo Deo litatuerationabilis hostiae, hoc est sui ipsius immolatione. Quibus utrinque collatis & ri-tE libratis, non difficile erit, de statuenda
externarum utriusque martyrij praerogatiuarum, atque honorum nostrorum, non dissimili mensura pronunciare.
Insignis utriusque mari , pres dim , es.
Vtrobique item expresiis imum martyrium sue doctrinae reuelaω res catio
luculenta./ virtutes Theologicas, non modδ1 quia moralibus quibusvis praecellunt , sed etiam quia fides, quae inter Theologicas naturae &generationis ordine prima est, morales virtutes in-
susis dirigit , eisque praelucet. Quod enim Pria-I i 1 dentia
519쪽
dentia aequisita& mere naturalis , virtutibus psamoralibus praestat , hoc fides ad certam materiam restricta, facit in supernaturali serie actuum hum norum , Irimam fidei consertionem subsequentium , ut uro loco monstratum est. Quia verb quod eorde creditur ad iustitiam , ore confitendum est ad salutem , iis quae de interna fide dicam , adium gam quae spectant ad externam eius expressionem, S testificationem, per utrumque hoc martyrium.
Fides mari rum, a dranno Christianitatis hosti caesorum, qua,n luculota.
Fides ergo tantoperὲ micat in iis qui ob Christi
fidem mortem oppetunt, ut S. Augustinus sermo I . de verb. Apost. dicere non dubitarit , ideo mamures quia deles. Et in Psalm. 127. martyres hic,inter tormenta & horrorem crudelitatis, eximio spiritualis visus acumine quod in fide situm est, vi-- guisse,ita demonstrat. ΓQusita mala passi sunt ma
ει tyres, quanta exitia quanta tormentat squalioresia carcerum, stricturas catenarum, saeuitias ferarum, is ardorem flammarum, aculeos contumeliarum. Istata omnia, passi essent, nisi nescio quid viderent, quori tenderent , quod ad huius seculi selicitatem non . pertinet Z J QRasi dicat, non usque adeo desipi bant, ut nisi obuersata filii lent fidei oculis aeterna bona, fuissent praesentia quae tenebλnt despecturi. Magna itaque in eis fides iuxta Augustinum. Pulchre item praecellentiam fidei, in martyrio pro religione ac fide inito, attigit Lucis Calarit. l. quod
moriendum sit pro Dei tilio,vocans mortem quam
520쪽
omentis fidei in utroque marmis. qn
dei. Qilla enim mors illa, coram Deo pretiosissima,fructibus supra vitae sortem immentis aliquando rependendis cumulatur, iure dicitur foeneratis. Dicitur autem esse fumeratio fidei, quia fidem esse
oportet in martyre omnino praecellentem , qua,intentus in ea quae oculis corporis non obiiciuntur, praesentia calcet.
a. Ad eandem mentem S. Ambrosius, vel quisquis alius, ex variis plagulis homiliarum Eucheri, Lugdunensis unam contexuit de SS. Naetario MCelso , est apud Ambrosium serna. 9 3. & in mis cellaneis Vositi sermone de martyribus qui S. Augustini nomine circumfertur , aliter interpolatuε habetur) Sanctos illos martyres quos ibi exornat, vocat Dei principes, ab eximia fide, patiendo dc
moriendo prodita, quae omnibus aeqtie martyribus est communis. Idem matrem martyri' vocat fidem, quam in eis singulari veneratione prosequendam statuit, quod ab istis dum mortis tolerantia indu- abitanter excipitur, spes immortalitatis euidenteres asseritur. Nunquam enim hanc vitam suam tam iaconstanter expenderent, nisi elis alteram incom- eparabiliter beatiorem , perfecta definitione senti- herent. J Diuine S. Eulogius in Apolog. f Sane om- renium virtutum radix ac iandamentum , fides est, re
quae certantes adiuuat, vincentes coronat, & cπ- re
lesti dono quosdam , effectu fgnorum remunerat. αNihil est enim quod syncerae fidei denegetur , quia mnec aliud a nobis Deus,quam fidem exigit.Hanc di- ligit,hanc requirit,huic cuncta promittit & tribuit is Fides sinquit)tua te saluu secit. Et; esto fidelis usque ad mortem, & dabo tibi coronam vitae. Nihil ergo
