장음표시 사용
251쪽
ΣΣ8 DE ORIGIN. GENTIUM ne ea Laccuth in Iuchasin & Paulus Venetus tradunt, satis conveniunt, quanquam leve in nominibus discrimen, errore haud dubie scribarum, reperiatur. Con Can Zaccutho est Tagan, t chan ad ιhan & Veneto Dicam. Aliorum errores referre piget. Id doctos vehementissime torsit, quomodo idem in AEthiopia sive Abyssina & Tataria Presbyter Iohamnes. Quod cum Sebastianus Munsterus capere non posset, dubitare quam certi quid asserere maluit ; Scaliger vero: ex India a Tataris pulsum Presbyterum Iohannem in Africam classe sugisse ibique Imperium condidisse,sinxit.
Sane utrique nomen Presbyteri Iohannis
ab Europaeis, sed diversas ob causas, impositum . Abyssino quia is in Oriente a Persis &Indis Prester chan id est Rex mancipiorum dicitur, quod ingens eorum copia ex Abyssinis petatur i, Cataico quia Prestegan Persis sive Nestorianis hominem Apostolicum id est Christianum notat. Vnde suum Iulianna Nestoriani splendido titulo Protegan appellarunt, quasi dicas Regem Christianissimum. Porro Petrus Couillanius a Iohanne II. Rege Porrugalliae in Persiam & Indiam missus cum audivisset ibidem Negurum Abyssinum vocari Prestechan & de Presbytero quoque Iohanne Asiatico aliquid intellexisset,qui jam ex Marci Pauli Veneti & Iohannis Mandevilii narrati
252쪽
AMERICAN A.RVM, Lib. IV. 129 ne notissimus erat , occasionem errori vulgari praebuit rebus nondum satis exploratis. Nomen Iohannis Abyssino impositum quod is a suis Belul Gian id est gemma pretiosa appella.
retur, Vel ex voce chan, non vero a Cohen id est
Sacerdos, ut Angelus a Roccha de Camerino in Bibliotheca Vaticana falso putavit. Esse hodieque in Calaia Regem Presbyterum Iohannem ac ibi late rerum potiri Antonius Andrada Liisitanus qui Anno CID IDC xx IV ex regno Magni Mogolis eam regionem detexit, asserit, quemadmodum etiam Paulus Venetus& Mandevilius suo adhuc tempore superfuisse Presbyterum Iohannem in Calaia regnasse scripsit, nec penitus a Tataris excisum sed iis tributarium factum. Κircherus in suo Copto risum movet, qui in honorem Ionae Prophetae ita dictum nugatur & in occidente Presbyterum die tum quod crucem sibi praeserri curaret. Quae mera somnia & ineptiae sunt. CAP. III.
CalaisSeptentrionata Sina pars. strando conjuncta. in ei Pauli Heneti itinerarium eorruptum. Paquis es Cambala inio nomine Taydia, ε Tartb. virm Sinensis recentiores. Errores Geographorum.
I Psa Catala non unum semper cum Sina regnum fuit, quod Trigautium & alios velle video: sed Septentrionales tantum ejuS proin
253쪽
aso DE ORIGIN. GENTI v M vincias complectebatur. Nam Mangi Sin rum regnum proprie sic dictum est, cujus metropolis Quiniat, Catalae Cambalu. Quinni alias Nanquin, quae etiam latiensu appellatur, quia praefectus Regius ibi degit. Ex Nubiense patet adhuc circa A. Ch. Cio cL Sinam &Catalam diversa regna fuisse. Nam parte nona elimatis tertii ponit regionem Tobbat & Sin,& parte decima dicit Terram Sin a Septentrione attingere terram Κaimachitarum. Et elimate quarto tradit Regem Κaimachitarum quibusque Regibus potentia & fastu parc me fle. Dolendum est Marci Pauli Veneti iter tot mendaciis ab impostore quodam contaminatum. Quis enim credat illa quae de Quin-sai scribit, pontes in ea lapideos duodecim mille altissimis subnixos fornicibus suisse ita ut
naves erectis malis ea pernavigare potuerint' Et quot errores in catalogo Imperatorum Tatariae admissi λ Nam si Cingin, Mangonem &Cubiai excipias caetera corruptissima sunt. Omittitur olitat. Allan praeponit Mangoni, deinde eundem Imperatoribus Tatariae inserit, eum Rex tantum Persae suerit. Purchasius fraudem sensit. Multos inquit authores corruptos vidi, sed nullum corruptiorem quam Latina Pauli Veneti editio est. Ramus, edidit Italicam versiο-nem qua aurea est si cum Latina comparetur. Igitur demum circa A. CIo ccc Lx Catala&
254쪽
AMERICAN ARV Μ, Lib. IV. 23 IMangi in unum Sinense regnum coaluerunt, 'eum pulsi ab Homuu Tatari nihil praeter re gnum Cascaris retinerent. Tum Sina in Septentrionalem sive Pa quin , & Australem sive Nanquin fluvio Iansuchian divisa. Paquis Septentrionalis partis metropolin esse ipsam Cambalu satis jam constat. Ita enim eam Tatari, Mogoles & Saraceni appellant, neque alibi quam in Calaia sitam agnoscunt. Habet &aliud nomen Nam cum Κublai Magnus Chaneam ad alteram ripam fluminisPolis angi transtulisset, dicta fuit , Veneto teste. Et Tayth eam Russi vocant, qui nuper ex Russia in Calaiam usque penetrarunt. Quod vero Trigantius latitudinem quinquaginta graduum P aquino adscribit, in eo erroris convincitur. Nam ipsa Sina ad gradum x L II. famoso illo muro terminatur. Ergo Paquin vix x L .graduum. Abul seda apud Ramusuim dum xxxv. gradus ei assignat, Cambalu cum Nan- quino confundere videtur. Redaista demum in unum regnum Calaia & Mangi, ingens ille
regni Sinensis contra Talaros murus exstructus suit. Quanquam ipsi Sinenses antiquissimum faciunt & a TEin leto ne circa A. M. ex structum volunt. Apud Purchasum ejus conditor Crisigml dicitur qui A. Chr. II xxv I l I. vixerit. Recentiorem esse illum murum An. Ch. cI ce ex Paulo Veneto patet, qui ejus nu-
255쪽
232 DE ORIGIN. GENTIUM spiam meminit, non praeteriturus siquidem jam tum fuisset. Proculdubio Homuu ille SNnensis Imperii instaurator struendum curavit. Vulgares tabulae Geographicae duos insignes errores in Sina committunt. Primo dum eam tertia siti parte majorem iaciunt quam revera est, ultra gradum quinquagesimum extendentes , ita ut situs Paquini si ve Cambalu in quinquagesimum gradum incidat. Deinde supra hane Chinam collocant aliud regnum quod . Calaiam vocant ejusque metropolin Camba-lu. Quae omnia misere distorquent illarum regionum posituram. Et in his frustra a novis Atlantibus auxilium speres, qui veteres errores incrustant non tollunt, & nihil sere in tota Asia sani habent. CAP. IV.
Sinenses. Eorum varia nomina Cultumsuum AEnniis o Phaenicit m debent. Qui colanias in Indiam duxerunt. Et Ariam seriorem. Si L Ab bis Sinenses. Loem Esaia vindicatus.Θriaca in Sinis. AEnprioriam vasta potentia. Eorum eum Sine 1bm convenientia. Idaximo quoad Scripturam i lite ε. Lauronesia
Si NENs rubi nomine intelligimus non ipsos Calainos,sed qui ad meridiem in regione Mangi habitant. Ptolemaeus Sinas v cat,eorumque metropolin Thim quae Stepha
256쪽
ΑΜEM CANARUM, Lib. IV. 23 3-no Sinae,unde idem Thinarum & Sinarum n men. Ipsis Sinensibus hoc nomen incognitum est, nec diu uno utuntur. Quandocumque n. va familia imperium auspicatur, novum regno suo nomen imponunt. Aliquando vocabatur Thati,id est, valde magnum. Tum Tu, requies. Deinde Hia magnum, Sciam adornatum. Cheu perfectum. Ban via lactea coeli. Sub familia quae hodie regnatTamin,regnum magni splendoris. Hinc non eadem in Sina ac extra eam nomina. Cauchin chinae, Cocinenses,Siamitae Vocant eam Ciu, Iaponenses Than,Tatari Han. Saraceni Calaiam. Communi tamen nomine a Sinensibus etiam vocatur Coumano regnum,&Chiumbea,hortus. Quoniam vero multa praecaeteris Indiae gentibus peculiaria Sinenses habent, operae pretium est de eorum origine aliquid in medium afferre. Non dubium est quina Scythis & Indis originem primam traxerint:
Sed incrementum, cultum, literas, artes, ex
Egypto & Phoenicia accepisse videntur. Multa argumento sunt, antiquissimos AEgyptios &Phoenices in Indiam colonias duxisse. Vt nunc
nihil de Bacchi & Herculis expeditionibus di
cam, quos Phoenices suisse antiquorum opinio est. Supra ostensum, qua ratione Phoenices niversum occidentem coloniis suis pervaserint. Quin pari occasone Orientem quoque frequentarint,sicut nunc Hispanos, Lusitanos,
257쪽
2 3 DE OUGIN. GENTIUM Belgas, Anglos , facere videmus , quis ambigati Tyros Phoenicum colonia ad Euxinum
Pontum quam fluvius Tyras perstringit, apud
Ammianum Marcellinum. In Sinu Persico insulae Tyrus 3t Aradus;quarum incolae contendebant,Sidonios, Tyrios& Aradios suam coloniam esse, testeStrabone. CappadocesCaphilioraeorum propago, unde Syri & Leuco Syri dicti ad disti nectionem Syrorum intra Taurum coloris adusti. A Gergesaeis Georgiani & Ci cassi,ut Benjamin Tu delensis & Genebrardus vult. Cercasi etiam in AEgypto inter Pelusiacum & Canopi ostium apud Herodotum in Euterpe. Colchi AEgyptiam originem aperte professi sunt. Inter alias Phoenicum gentes Sinaei fuerunt, a quibus Sinensium nomen & coloniam fluxisse parum abest quin credam. Habitarunt illi primo circa Sinam Arabiae &Syenem AEgypti. Post adscensum Israelitarum
ex AEgypto nulla amplius Sinatorum mentio in catalogo apud Iosuam capite tertio. Nisi quis regionem Decapolis Zin huc referre velit, pro quo codices plerique legunt προ β' una voce, quasi oppidum esset, Origenes autem in Phi
localia aliquoties diviso habet G.Sinen-
sum meminisse videtur Esaias capite quadragesimo nono. Nam quod Cornelius a Lapide hoc ad Prophetiam meram refert, & Pr Phetam per anticipationem ita locutum vult, nimis
258쪽
ΑMERICANARUM, Lib. IV. nimis violentum est. Nam receptum Sacris Scriptoribus nomina gentium uittata, a primis plerumque conditoribus usurpati utAuenaE,
Gomer, Riphat, Magog, Κittim. Tum Sy-
riaca quaedam Ptolemaei aevo apud Sinenses nomina, ut Kartha D na, Karthenaga urbes Indiae extra Gangem. Ex Herodoto, Strabone, Tacito, constat olim amplissimam AEgyptiorum fuisse Monarchiam & usque in Sinas extensam. Verba Taciti sunt: Mox visit Germanicus 4 veterum Thebarum magna vestigia o manebant'rutilis molibus litera AEgyptia priorem opulanitiam complexa: jussusque e Senioribuι Sacerdotum patrium sermonem interpretari , referebat liabitasse quondam septingenta millia aetate militari:atque eo cum exercitu Regem Rham-s in Ly bia, afthiopia, Medisque & Persis &Bactriano ac Scytha potitum: quasque terras Suri Areneniique & contigui Cappadoces colunt. inde Bithynum hinc Lycium ad mare imperio tenuisse. Legebantur o indicta gentibus tributa haud minus magnifica quam nunc vi Farthorum aut potentia Romana jubentur. Herodotus Sesostrem Imperium usque ad Thraces θ Sc thas extendise ac relicta ad Phasin exercitin parte Cola os condidisse tradit, quod praeter circumcisionem etiam lingua comprobat quam Colchis de AEgyptiis eandem fuisse , Eustathius in Dionysium Astum scripsit. De Sesostri Diodorus :
259쪽
dorus: domuisse totam a iam ct extra A laxandriarm progressum Gangem transirisse O Indiam ad
Oceanum usque permeasse. Idem alibi: Osmanduam Regem AEgypti, rebelles Bactrianos domuisse. Et Θiridem multas coloniaου ex ' is in Indiam duxisse. Tacito Strabonem jungimus, cujus verba sunt: Thebis obelisci inscriptum habent qua Regum illlorum dipitia ct potentia fuerit, atque Imperium usque in Scythiam ctBactrianam ct Indiam is qua nunc Ionia dicitur, propagarum, tributi quoque magnitudinem ct exercitus. Quae sane luculenta indicia sunt, AEgyptios cum viciunis Phoenicibus in Sinam venisse; & in ea reluquias linguae AEgyptiae, AEthiopicae , Syriacae
etiamnum superesse Κircherus testatur, quod
ipse quidem ad praedicationem Euangelii lingua Syra sectam, ego etiam ad originem resero. Nec abludunt mores. Apud AEgyptios pariter ac Seres viri coquunt, pensa trahunt, rem domesticam curant; foeminae munia publica
obeunt, testibus Herodoto, Epiphanio, Mela, quibus ex Diodoro Gorgonas addere licet. Pullos arte excludunt & Agyptii & Sinenses. Tum eonstat Mathematicas disciplinas una eum scribendi ratione ab AEgyptiis & Phoen, cibus ad alias gentes fluxisse. Marcellinus: Permundum omnem Mathemata ab M pto circumlata. Pleni in eam rem sunt veterum libri. AEgyptios picturis de rerum notis repraesentasse scriben-
260쪽
AMARIC ANARUM, IR. 237scribenda iidem asserunt. Singulae literae δε- . gulis vocabulis, imo integrat interdum sentemtiat inserviebant. Et hae postea appellatae Sacrae Τ, quae partim picturis constabant, partim notis. Nam etiam profanas habuerunt & vulgari usu receptas, quales hodieq; Coptitarum. Nemo exaetius de antiqua AEgyptiorum Scriptura Apuleio: Profert de opertu adstri quosdam ιibros literis ignorabilibus praenotatos , partim sigmris cujuscemodi animalium , partim nodosis Oin. modum rota tortuo is capreolatimque condens apicibus a curiosa profanorum lectione munitos. Quae examussim Sinensium literis competunt & libris, in quibus picturae pariter ac tortuosi capreolatimque densi apices; ut inspicienti patet. Eadem sere Mexicanorum ratio fuit. Vt de aegyptiorum & Phoenicum in Indiam &Scythiam adventu dubitandum non sit. Quanquam id susque deque habeamus,quod Ladronum incolae a Magellano interrogati de sua rigine respondisse seruntur: Se ab M ptis pro- febos. Narrat hoc in Indicis Gomara, quod mihi quidem perquam fabulosum videtur, nec credibile gentem illam AEgypti nomen per tot
secula retinuisse. PorroSinenses olim magnam
cum AEgyptiis & Phoenicibus affinitatem habuisse, etiam alia ostendunt. In catalogo gentium quae Iovem Hammonem coluerunt Lucanus etiam Indos ponit, cujus verba supra retulimus.