M. Tullius Cicero de officiis, de senectute, et de amicitia

발행: 1855년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DE AΜICITIA. GAΡ. 7. senim, quatenus amicitiae dari venia possit. eo vero negligenda est fama ne mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium quam blanditiis et assentando colligere turpe est Virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est. Sed saepe etenim redeo ad Scipionem, cujus omnis ea sermo erat de amicitia querebatur, quod omnibus in rebus homines diligentiores essent capras et oves quot quisque haberet, dicere posse amicos quot haberet, non posse dicere et in illis quidem parandis adhibero euram, in amicis eligendis negligentes esse nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos, qui ad amLeitiam essent idonei, judicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi cujus generis est magna penuria et judicare dissicile est sane, nisi expertum; experiendum est autem in ipsa amicitia. Ita praecurrit

amicitia judicium, tollitque experiendi potestatem. Est 63

igitur prudentis sustinere, ut currum, si impetum benevolentiae, quo utamur, quasi equis tentatis, sic amicitiis aliqua parte periclitatis moribus ami rum. Quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur, quam sint leves; quidam, quos parva movere non potuit, cognoscuntur in magna in vero erunt aliqui reperti, qui pecuniam praesere amicitiae sordidum existiment; ubi eos inveniemus, qui honores, magistratus, imperi potestates, opes amicitiae non anteponant, ut, quum ex altera parte proposita haec sint, ex altera jus amicitiae, non multo illa malint Imbecilla est enim natura ad contemnendam potentiam quam etiam si neglecta amicitia consecuti sunt, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna causa sit neglecta amicitia. Itaque64

verae amicitiae dissicillime reperiuntur in iis, qui in honoribus reque publica versantur. Ubi enim istum.

212쪽

6 3 LAELIUS invenias, qui honorem amici anteponat suo Quid lhaec ut omittam, quam graves, quam dissiciles plerisque videntur calamitatum societates ad quas non est tacito inventu qui descendat. suamquam Ennius recte:

Amicus cortua in re incerta cernitur:

tamen hae duo levitatis et infirmitatis plerosque comvincunt, aut si in bonis rebus contemnunt, aut in malis

deserunt.

XVIII. Qui igitur utraque in re gravem, donStantem, stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro hominum genere judicare debemus et paene divino. 65 Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque ejus, quam in amicitia quaerimus, fides est. Nihil enim stabile est, quod infidum Simplicem praeterea et communem et consentientem, qui rebus iisdem moveatur, eligi par est: quae omnia pertinent ad fidelitatem. Neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et

tortuosum; neque Vero, qui non eisdem rebus movetur

et natura consentit, fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem est, ut ne criminibus aut inserendis delectetur aut credat oblatis quae omnia pertinent ad eam, quam jamdudum tracto, constantiam. Ita si,

verum illud, quod initio dixi, amicitiam, nisi inter

bonos, esse non posse. Est enim boni viri, quem eumdem sapientem licet dicere, haec duo tenere in ambcitia primum, ne quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel odisse, magis ingenui est, quam fronte occultare sententiam: deinde, non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico 66esso violatum. ccedat huc suavitas quaedam oportet

sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae. aristitia autem et in omni re

213쪽

DE AMICITIA. CAP. 18 39. Iseveritas, habet illa quidem gravitatem; sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior. XIX. Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio sub 67 dissicilis num quando amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros ante ponere solemus. Indigna homine dubitatio Non enim

amicitiarum debent esse, sicut aliarum rerum satietates. Veterrimae quaeque, ut ea vina, quae vetuitatem serunt, esse debent suavissima verumque illud est, quod dicitur, multos modios lia simia edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit. Novitates autem, si spem afferunt, 68 ut tamquam in herbis non allacibus, ructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae vetustas tamen suo loco conservanda est. Maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. Quin ipso equo, cujus modo memtionem feci, si nulla res impediat, nemo est, qui non eo, quo consuevit, libentius utatur, quam intractato et novo nec vero in hoc, quod est animal, sed in iis etiam, quae sunt inanimata, consuetudo valet quum locis ipsis delectemur, montuosi etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati Sum . Sed maximum est in amicitia, superiorem parem esse 6siuseriori saepe enim excellentiae quaedam sunt, qualia

erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege. Numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam ummio

anteposuit, numquam inserioris ordinis amicis. Q. vero Maximum fratrem, egregium virum, omnino sibi nequaquam parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnes per se esse ampliores volebat. Quod faciendum imitandumque est omnibus 70ut, si quam praestantium virtutis, ingenii sortunae comsecuti sulit, impertian ea suis communicentque cum

214쪽

ea LAELIUS Prox is ut, si parentibu nati sint humili pinquos habeant imbecilliore vel animo eorum augeant opes, eisque honori sint et dis sabulis, qui aliquamdiu propter ignoratis et generis in famulatu fuerint, quum myaut deorum aut regum filii inventi, retinentiatem in pastorea, quos patrea multos anni erant. Quod multo profecto magis in ea oertiaque satiendum. Fructus enim ingeni omniaque matantiae tum maximus vituproximum quemque oonfertur.

71 XX. Ut igitur ii, qui sunt in amisitiaeniaque Messitudine superiores, exaequare

serioribus debent: si inferiores non dolerint ingenio aut fortuna aut dignitate superat plerique in queruntur semper aliquid aut probrant eoque magis, si habere se minoiose et amice et cum labore aliquo auo an dioere. Odiosum sane genus hominunprobrantium quae meminisse debet is, in q72 sunt, non ommemorare, qui contulit. Quit, qui superiores sunt, summittere se deboitis, aio quodam modo inferiores extollere. quidam, qui molesta amicitias faciunt, x contemni putant; quod non sere contingit, etiam contemnendos se arbitrantur; qui h73 non modo verbis, sed etiam opere levanditum autem cuique tribuendum, primum, Pessirere possis deinde etiam, quantum ille,

atque adjuves, sustinere. Non enim tu poslioet excellas, omnes tuos ad honores amplduoere ut Scipio P. Rupilium potuit consufriarem ejus Lucium non potuit Quod si

215쪽

DE AMICITIA. ΑΡ. 20, 21. 63 quidvis desere ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit a tinere. Omnino anticitiae, corroboratis 76 jam confirmatisque et ingeniis et aetatibus, judicandae sunt nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae si diosi fuerint, eos habere necessarios oportet, quos tum eodem studio p duos dilexerunt lato enim modo nutrices et paedagogi jure vetustatis plurimum benevolentis postulabunt qui negligendi quidem non sunt, sed alio quodam modo. Aliter intestiae stabiles e manere non possunt. Dispares enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat am citias: ne ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amisi esse non possunt, nisi quod tanta

est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia. Recte etiam praecipi potest in 76 amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. Nec enim, ut ad sabulas redeam, Trojam eoptolemus capere potuisset, si Lycomedem, apud quem erat duoatus, multis um lacrimis in suum impedientem audire voluisset. Et saepe incidunt magnae res, ut discedendum sit ab amitis quas qui impedire vult, quod desiderium non laolle serat, is et infirmus est mollisque natura, et ob eam ipsam causam in amicitia parum justus. Atque 76 in omni re oonsiderandum est, et quid postules ab atam, et quid patiare a te impetrari. XXI. Est etiam quasi quaedam inlamitas in amicitiis

dimittendis nonnumquam Messaria jam enim a

pientium lamiliaritatibus ad vulgares amicitias oratio

nostra delabitur. Erumpunt Mepe vitia amicorum quum in ipsos amicos, tum in alienos; quorum tamen ad am eos redundet infamia. Tales igitur amicitiae sunt mmissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi,

216쪽

εο LAELIUS dissuendae magis, quam discindendae nisi quaedam admodum intolerabilis injuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit neque fieri possit, ut non statim et alienatio disjunctioque facienda sit. Sin autem morum aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, saetaerit, aut in reipublicae partibus dissensio intercesserit: loquor enim jam ut paullo ante dixi, non de sapie tium, sed de communibus amicitiis: cavendum erit, ne non solum amicitiae depositas, sed inimicitiae etiam susceptae videantur. Nihil enim turpius, quam oum eo bellum gerere, quicum familiariter vixeris. Ab amicitia Q. Pompeii meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio;

propter dissensionem autem, quae erat in republica, ali natus est a collega nostro Metello. Utrumque egit graviter, auctoritate et offensione animi non acerba. 78 Quamobrem primum danda opera est, ne qua amicorum discidia fiant: si tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae, quam oppressae esse videantur. C Vendum vero, ne etiam in graves inimicitia convertant se amicitiae ex quibus jurgia, maledicta, eontumeliae

gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt, serendae sunt et hic honos veteri amicitiae tribuendus est, ut is in culpa sit, qui saciat, non qui patiatur injuriam.

Omnino omnium horum vitiorum atque inoommodorum una mutio est atque una provisio, ut ne nimis

79 cito diligere incipiant neve non dignos. Digni autem sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa, cur diligantur.

Rarum genus et quidem omnia molara ram, nee

quidquam difficilius, quam reperire, quod sit omni ex

parte in suo genere persectum. Sed plerique neque in rebus humanis quidquam bonum norunt, nisi quod fruintuosum ait, et amicos, tamquam pecudes, eo potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fruorum

217쪽

DE AMICITIA. GAR 22. 63 esse capturos. Ita pulcherrima illa et maxime naturali socarent amicitia, per se et propter se expetenda, nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae qualis et quanta sit. Ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedLm exigat caritatis suae, sed quod per se sibi quisque carus est. Quod nisi idem in amicitiam transseretur, verus amicus numquam reperietur. Est enimis quidem tamquam alter idem. Quod si hoc apparet 8 Iin bestiis, volucribus, nantibus, agrestibus, cicuribus, seris, primum ut se ipsae diligant: id enim pariter cum omni animante nascitur: deinde, ut requirant atque appetant, ad quas se appliem ejusdem generis animantes idque laciunt cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit, et alterum a

quirit, cujus animum ita cum suo misceat, ut essiciat paene unum ex duobus pXXII. Sed plerique perverse, ne dicam impudenter, 82 amicum habere talem volunt, quales ipsi esse non o sunt quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab eis d siderant Par est autem, primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam jamdudum tractamus, stabilitas amicitiae com firmari potest, quum homines benevolentia conjuncti, primum cupiditatibus iis, quibus ceteri serviunt, inperabunt, deinde aequitate justitiaque gaudebunt, omniaque alter pro altero suscipiet, neque quidquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero post labit; neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam

verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam. Itaque in iis per- saniciosus est error, qui existimant libidinum peccat Tumque omnium patere in amicitia licentiam. Virtutum

218쪽

66 LAELIUS

amicitia adjutrix a natura data eat, non vitiorum eomes, ut, quouiam solitaria non posset virtus ad ea, quae Summa Sunt, pervenire, conjuncta e consociata cum altera perveniret. Quae si quo inter societas aut est aut sui aut futura est, eorum est habendus ad summum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus. 8 Haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae

putant homines expetenda, honestas, gloria, tranquillitas animi atque jucunditas ut et, quum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit. Quod quum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti

opera danda est, sine qua neque amicitiam, neque ullam rem expetendam consequi possumus. Ea vero neglecta, qui se amicos habere arbitrantur, tum ae denique edirasse sentiunt, quum eos gravia aliquis casus experiri

cogit. Quocirca, dicendum est enim saepius, quum judicaveris, diligere oportet non, quum dilexeris j dicare. Sed quum multis in rebus negligentia Ne timur, tum maxime in amicis et diligendis et colem

dis praeposteris enim utimur consiliis, et acta agimus, quod vetamur vetere proverbio. Nam implicati ultro et citro vel usu diuturno vel etiam ossiciis, repente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione disrumpimus.s XXIII. Quo etiam magis vituperanda est rei maxime

necessariae tanta incuria. Una est enim amicitia inadibus humanis, de cujus utilitate omnes uno ore Omsentiunt quamquam a multis ipsa virtus contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur. Μulti divitias despiciunt, quos parvo oontentos tenuis victus cultusque delectat honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contem-iunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existimenti

219쪽

DE AMICITIA. CAP. 23, 24 6

Itemque cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt, qui pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii, qui ad rempublicam se contulerunt, et ii, qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ii, qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ii, qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere Serpit enim nescio quomodo 87per omnium vitas amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam si quis ea asperitate est et immanitate natum, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime judicaretur,

si quid tale posset contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret et in solitudine uspiam

collocaret, atque ibi suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat, abundantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset serreus, qui eam vitam ferre posset, cuique non ause rei fructum voluptatum omnium solitudo 8 Verum ergo 88

illud est, quod a Tarentino rebvia, ut opinor, dici

solitum nostros senes commemorare audivi, ab aliis senibus auditum: Si quis in merum Mendisset naturamque mundi et pultaritudinem riderum per extaret, insuavem illam admirationem etfore, quo jucundi sima isset, at aliquem, ut narraret, Aabui et Sionatura solitarium nihil amas, semperque ad aliquod tamquam adminiculum annititur: quod in amicissimo quoque dulcissimum eat.

XXIV. Sed quum tot signis eadem natura declaret, quid velit, anquirat ac desideret obsurdescimus tamen

220쪽

63 LAELIUS

nescio quomodo, nec ea, quae si ea mone , tr Rudimus.

Est enim varius et multiplex usus amicitiae, multaeque causae suspicionum offensionumque dantur: qua tum evitare, tum elevare, tum ferre sapientis est. Una illa sublevanda offensio est, ut et veritas in amicitia et fides retineatur: nam et monendi amici saepe sunt et objudigandi, et haec accipienda amice, quum benevole fiunt. 9 Sed nescio quomodo, verum est, quod in Andria lambliaris meus dicit:

obsεquium amicos, tritas odium pariti

Molesta veritas, si quidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum serri sinit. Maxima autem culpa in eo est, qui et veritatem spe natur, et in haudem obsequio impellitur omni igitur hac in re habenda ratio et diligentia est primum, ut monitio acerbitate, deinde ut objurgatio oontumelia careat. In oba ita autem quoniam Terentiano verbo lubenter utimur comitas adsit assentatio, vitiorum adjutrix, procul amoveatur: quae non modo mi , sed ne libero quidem digna est aliter enim cum P00ranno, aliter cum amico vivitur cujus autem aures veritati clausae sunt, ut ab amico verum audire queat, hujus salus desperanda est. Scitum est enim illud Catonis, ut multa Melius de quibusdam acerborinimico mereri, quam eo amicos, qui dulce videantur illos verum oepe dicere, hos numquam. tque illud absurdum, quod ii, qui monentur, eam molestiam, quam debent capere, non capiunt, eam capiunt, qua debent vacare. Peccasse enim se, non anguntur; Njurgari moleste serunt: quod contra oportebat delicto dolere, correctione gaudere.

6 V. Ut igitur et monere et moneri proprium ea

SEARCH

MENU NAVIGATION