Renati Des-Cartes Tractatus de homine et de formatione foetus quorum prior notis perpetuis Ludovici de La Forge, M.D., illustratur

발행: 1677년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

stit, menti nostrae nequaquam se ipsa notam redde

re posset.

Quae cum ita sint, docet nos ratio, ut de alicujus lubstantiar Essentia Existentia judicemus, nos id praestare non posse, quam Ope attributorum, proprietatum, vel qualitatum, quarum in nobis habe mus ideas, quasque ad illam substantiam pertinere concipimus. Si igitur attributa sint similia, judica re oportet substantias etiam, quibus inlinat,ejusdem esse naturae: cs sua diversa , substantias quoque illas diversas esse Et quamvis similes sint, si non sint eaedem illas plures esse substantia judicandum est. At majori de causa judicare debemus plures esse, de diversas substantias, quando attributa, qua ad ipsas

et tinere animadvertimus, plane diversa simia ni ii inter se commune habent. Ex gr. In me ideam habeo cujusdam Figur:e, ac praeterea scio attributum hoc, cuius in me est idea, existere consequenter cuidam Iubjecto inesse,

quoniam Nihili nullum esse reale potest attributum: Atque inde colligo, esse quandam rem sive substantiam figuratam actu existentem. Similiter in me habeo motus localis deam, acraeterea animadverto, ideam istam,quam in me ha- eo, deam esse realem, non tantum imaginariam, hoc est, scio illam mihi repraesentare attribu tum quod ad aliquam substantiam pertinet, at-

52쪽

que inde colligo esse rem motam actu existentem. At si cognoscere velim, num illa Res si rata a dem, vel non eadem lit cum e mota: Et posito candem non esse, si cognoscere velim, num sit ejus dem aut dit serentis Naturae Minima, quam in Remota reperio, circumstantia, qti: non Occurrit in Re figurata, quae ejus consociationem non pati tur, sussa cit, ut judicem dc concludam, unam non esse alteram, ac duas esse res diversis. Ex gr. Nuthae res magis sunt similes, quam duae guttae aquae: At quamVis percipiam in una omnescasdem qualitates, proprietates, si Vc attributa, quas in altera observo; ex eo solo,quod cas in duobus di vcrsis locis percipiam, colligo unam alteram non esse: Ac similiter ex eo, quod res figurata mihi apparet in alio loco, quam mota, colligo duas se res

Verum si praetcrisaec cognoscere volo, num duae illae res, quas diversas esse stio, ejusdem aut diversae

sint naturat, rei figuratae naturam adcXamen reVO

cO,S inquiro,num mollis it capax, nec ne Er, quia concipio, motum consociari post figurae, se figuram motui adeo ut eadem res,quae OVetur, etiam

possit esse figurata, quae figurata est, etiam possit

moveri, colligo secundum notiones, qua habeo, eas in natura est similes, aut easdem.

Similiter ex eo,quod lac sit liquidum,album, dul

ce c

53쪽

PRAEFATIO.ces odoratum, econtra marmor sit durum, ni

grum, insii pidum, nec ullum spiret odorem , quod

unum pollit vaporare, aliud vero conteri colligo lac naturae esse valde differentis a natura marmoris . nec tamen concludere aulina, quod natura plane differant quoniam ambo in aliquo convenire vi deam mempe in eo, ex gr. quod quemadmodum lac est grave, sic etiam marmor 5 quern admodum

lac est alburn, sic etiam marmor album esse possit, de denique quod unum alterum necessario sint longa, lata de profunda atque hoc ostendit, illa

non omnino in natura se diversa. Quod si inter attributa, quorum notiones siVCideas in me habeo, quae ad aliquas substantias ne cessario pertinere scio, quoniam calic vera sunt, talia reperiantur, in quibus nulla Oblervetur assinitas, nulla similitudo , verum aliqua contrarietaS, nccessario concludere debeo, substantias, quae illo rum sunt subjecta, in quibus insunt, non tantum diversis, sed etiam differentis esse naturae Atque hoc est, quod in attributis observo, quae ad Animam, Minciis, quae ad corpus pertinent, quae talia sunt, ut duo substantiarum genera agnoscere de beamus unum quod vocari potest iri Ol , quod

omnium actuum IntelDotualium, quorum in nobis

habemus ideas, immediatum est subjectum M alterum Corporale , quod subjectum est omnium fri actuum

54쪽

actuum Corporeomm hoc est, omnium eorum , qui extensionem includunt aut supponunt. Atque haec duo substantiarum genera ita inter sedisserunt, ut nullum ibi commune habeant attributum mec conveniunt, nisi quatenus Iubstantiae sunt,

hoc est, quatenus Entia sunt, quae per se, Mabsque ullo alterius sustentaculo subiistunt, quaeque ipsa us tentacula sunt quorundam actuum , qui illis an quam suis insunt subjectis. Actus illi Intesiectuales sunt, velle, intelligere, O

gnoscere, dubitare, assirmate, negare, ratiocinari,sentire, imaginari, amare, cupere, poenitere, aliique quamplurimi, qui omnes Cogitationem, tanquam generale, quod illos omnes comprehendit, attrib tum includunt. Actus vero Corporei sunt, se longum, latum, pro

fundum, divisibile, mobile, figuratum, rude, poliatum, liquidum, durum, magnum, parvum solidum,

graVe, rarum, densum, d plures alii, qui omnes Extensionem includunt,tanquam attributum generale, quod illos omnes continet.

An vero dubitari potest, substantiam, cui omnes isti actus, sive attributa intellectualia conveniunt quae quilibet ad Animam pertinere propria scit experientia Se cui non concipimus aliquod eorum, quae ad substantiam corpoream pertinent, posse con- Venire, non esse substantiam a corpore seu substantia

55쪽

corporea distinctam Anunquam signum certius, quam illud habuimus distinctionis realis duarum rerum δε quam nam sequi debebimus regulam, si haec fallere potest

Omnes putant satis recte cognoscere,quid genera

tim sit substantia spiritualis, quid substantia corporea, dc videntur satis clare concipere, unam differentis esse naturae ab altera At simulac ab ipsis petimus, ut istam generalem, quam habent, notionem particulatim applicent, videntur adeo metuere, ne errent, Manimae suae honoris gradum, qui ei nequaquam competit, attribuant, ut maxima pars ha silent, sua dubitatione ostendant, se nunquam recte cognovisse, neque concepisse, quid sit substantia spiritualis, neque in quo proprie e praecise consistat

substantiae corporeae Esentia. At si considerare volent, corpus mentem , materiam Sc cogitationem , substantiam extensam de substantiam cogitantem ita inter se disterre, ut ne unum quidem attributorum, quae uni harum substantiarum conveniunt, alteri convenire queat, facile iis

erit cognoscere, quid illae sint, simul etiam pei spicere, illas naturae esse plane disterentis atque adeo Animam Hominis realiter a Corpore esse distinctam Si haec non susscit probatio, non disticile est alia teram ad lingere, quae non rninus conVincit, ciui, quid rege: queat, non video Puta, te natura modi

56쪽

esse, ut, quamvis facile line eo substantiam concipere queamus, nihilominus tamen reciproce non possimus clare concipere modum, ut eodem tempore non

concipiamus substantiam, a qua dependet, cujus est modus. Sic ex. gr. facile quidem possum concipere substantiam corpoream absque motu: At reci proce clare concipere non possum motum, ut eodem tempore non concipiam substantiam corpoream, cui inhaeret. Similiter quidem possum concipere mentem absque volendi actiones At non postum concipere volitionem sine mente, a qua dependet. Verum igitur est, talem esse inter modum S substantiam, aqua dependet, nexum ut sola modi cognitio eodem tempore nobis notam reddat substantiam, cujus est modus, de illius substantiae naturam. Certum autem est, cum, qui ordine vult philose phari, cui persuasum est de omnibus dubitare, donec aliquid repererit, de cujus existentia dubitare nequeat, non posse dubitare, num existat,dum dubitat Sed si conlideremus, rem, quae hoc modo ratiocinatur, 'uae, cum non possit de se ipsa dubitare, nihilominus adhuc de omnibus aliis dubitat,non esse id ,quod nostrum Corpus vocamus; sed id, quod nostram Ammam, si e nostram Mentem vel Cogitationem appellamus manifeste coc noscemus realem distinctionem, quae ter Animam de Corpus est.

Nam quoniam eo ipso tempore, quo an ullum

Corpus

57쪽

corpus inmundo sit, possiimus dubitare, nihilominus tamen de Animae sive mentis . nostrae Existentia dubitare nequeamus cum certum sit, ex eo ipso, quod dubitemus, necessario sequi mentem nostram existere omnis enim modus, qualis est dubitatio, in qua sumus, necessario subjectum, cui inest, supponit, nosque ad substantiae, ad quam pertinet, Ognitionem deducit in manifestum est, nos clare concipere

Animam, sive mentem nostram, tanquam rem , sive

tanquam substantiam existentem, quamvis nullum adhuc corpus, tanquam existens, concipiamus, quin etiam quamvis negemus, aliquod in rerum natura esse. Unde sequitur, notionem Mentis sive Animae Hominis nihil in se continere, quod ullo modo ad notionem corporis pertinet Atque adeo Corpus Ammam duas esse Substantia realiter distinctas. Ad haec, per substan tiam spiritualem per compoream vel aliquid intelligimus, vel nihil vel existi

mamus eas a se disterre, vel putamus easdem natura

esse.

Si dicamus, nos per eas nihil intelligere, nugamur: At si per unam de alteram rem quandam intelliga mus, explicetur, quid sit. Si dicamus etiam, illas a tura esse easdem, toti doctorum choro, moi nobis ipsis contradicimus. Cur enim dividimus substantiam in spiritualem, corpoream;si illas easdem natu Ia esse autumamus. Quod si cludamus, illa disserre, id

58쪽

non est quatenus substantia sunt, quoniam ambas, tanquam substantias, concipimus,4 in eo est, quod conveniunt, non disserunt: Est igitur, quatenus spirituales & corporeae sunt. Atque hocussit, necesse est, ut substantia spiritualis in se quiddam habeat inseparabile, quod suum esse spirituale constituat, cisubstantia corpore dit serre faciat: Quemadmodum quoque necesse est, ut substantia corporea in se quiddam habeat insieparabile, quod suum esse const1tuat corporeum, a substantia dit serre faciat spirituali. At cogitemus, quantum Volumus, pro certo habeo, vel quod nihil rationi congruum dicemus, hoc est, quod non nisi verba fundemus, quorum nul lum concipiemus sensum, quorumque nullam claram distinctamque habebimus ideana vel quod reveniendum erit ad istam distinctionem claram intelligibilem, cujus notiones sunt tanquam in nobis ipsis impressae, videlicet, substantiam spiritualem esse eam, quae attributum inseparabile. suam

cilientiam constituens habeat Cogitationem 'uemadmodum econtrario substantia corporea est ea, quae attributum essentiale habet Extensionem ut multo cumjudicio observavit, constituit Dominus Des

Nam attribuas licet substantia corporea tot a tributa, proprietates, quot placuerit, si nullam in ea supponas extensionem, nunquam eam poteris

59쪽

agnoscere nec concipere, es posse corpoream Sed ipsi omnia deme nihilque in ea praeter X ten II Onem

suppone sustaciet, ut cana agnosca corpoream, Cctiam ut revera talis siti.

similiter, si substantiae spirituali cogitationem

demas, eodem temporis momento destruis omnem,

quam jus habes, notionem Relinque illi cogitationem,ac illam reliquis omnibus priva,illico agno sces pro eo, quod est, Musque constitues flentiam. Ac idcirco, nostra Anima, quae subjectum est, sive

substantia, cui omnes nostrae insunt cogitationes dubitari enim nequit, nostras cogitationes aliquod, cui insunt, sub ectum habere est Spiritualasvita Omam ei convenit cogitatio, nosque in ca nullam concipimus extensionem realiter distincta Corpore, quod

Denique quartam hanc subjungo rationem,

quam totam ex duabus Domini Des Cartes ad Prin

cipem ligabetham Epistolis excerpsi , de quam quia mihi admodum subtilis cingeniosa videtur.

praetermittere nolu1.

Quamquam omnes, ii nobis insunt, notioncs suam in anima, tamquam in suo subjecto, sedem habent, certum nihilominus est, nosque cxperien

tia comperimus, Animam nostram omnes non concipere uno eodemque modo. Omnes

60쪽

Omnes autem hae notiones reduci queunt ad tres

principales, 'rimitivas, quae sunt quasi Archety-Dae, ad quarum exemplar Omnes alias, quas rerum habemus, cognitiones formamus: Hae sunt notio, quam Animae habemus, notio corporis, notio snionis, qua rater Animam corpus intercedit. Quantum ad animam solam, non aliam ejus habemus, quam cogitationis, notionem, qua comprehenduntur intellectus perceptiones, Oluntatis inclinationeS. Quantum ad corpus particulatim, non aliam ejus habemus, quam extentionis, notionem, e qua sequuntur figurae domotus notiones.

Ac denique quantum ad animanti corpus si mul, non aliam habemus, quam notionem earum unionis, a qua dependet notio facultatis, qua pollet anima movendi corpus, 'ua pollet corpus, agendi in animam , suas sensationes, passiones sive affectus producendo. Verum notandum trium harum dearum, sive notionum primitivarum generum quodlibet peculiari quodam modo, mon per comparationem unius ad aliud cognosci: Quod magnam in tribus

his notionum generibus diverlitatem constituit, nobisque ostendit, tria genera Entium, quorum haenotiones sunt repraesentamina, multum etiam inter se differre. Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION