Renati Des-Cartes Tractatus de homine et de formatione foetus quorum prior notis perpetuis Ludovici de La Forge, M.D., illustratur

발행: 1677년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

sculum , alii vero in musculum; porriguntur,esse quidem communicationem at illam semper esse liberam , eum in finem, ut rami, qui in musculum Τporriguntur, per communicationem, quam cum aliis, in musculo V dispersis, habent, possint etiam nerviri S ramis, in eodem musculo V dispersis spiritus suppeditare, vicissim ab iis recipere, quando est opus Ac etiam ut hac ration musculus in tu melcat, dc detumescat cum ramis , in musculo dispersis, nec noceat, sed potius faveat effectui a morum nervi S. His ita expositis mihi videtur,

quemadmodum dixi non dissicile intellectu esse,

quaenam it Domini Des Cartes mens circa muscum lorum motum, ac fibrarum sive ramorum nervorum

insertionem in cujusque mulculi corpus, hocque satis dilucide explicare, qua ratione haec actio sive hic motus fiat, quae praecipua totius hujus Machinae sun

cito est. Eadem ratio, quae me impulit, ut hoc in tractatu exhiberem differentes musculorum figuras , quas quisque horum Dominorum delineaverat, etiam causa est, ob quam eas, quas de cerebro excogitaVCrant, exhibuerim quia post figuras, explicando musculorum motui inservientes, nullae majoris momenti sunt, quam haeci Quin etiam dici potest, has maxime esse necessarias, quoniam cerebrum praeci pua nostrae Machinae pars est, nec non origo ac principium

42쪽

cipium omnium ejus motuunae, qui non nisi x ipsius praescripto iunt juxta spirituum distributionem, quae in eo peragitur. Atque hoc in loco Dominus De la Forge praecipue ingenii sui magnitudinem atque vim monstra vit, in doctissimis, quas ad OrnaVit, Otis,quae ejus modi lunt, ut nullae occurrant dissicultates, quas non expediit, nulli scrupuli, quos non exemit, nullae Obscuritates, quas non illustravit. Adeo ut credi Cere queam, ejus Commentarium perfectum esse Textum, qui omnia exponit, nihil iis ponit, qui nihil praetermittit , de qui continet solutiones Omnium diuacillimarum hi stionum, quas Auctor

1blummodo propositit, talio tempore sibi expli

candas reservaVir.

Tota cerebri oeconomia ibi cst descripta metho do tam geniosi, atque tam intelligibili, ut nilail sit tam facile intellectu, atque cxplicatu, quam labyrinthus omnium diversiarum viarum, quas spiritus in egrestuc ventriculis cerebri sequuntur, ut in rediantur in nervos, semusculos, d producant omnes diversos motus, ad quos a natura incitamur occasione ac stionis object ortum caeternorum insen

sus Qv d Animalium disciplinam spectat, ea ibi

ita explicatur, ut in illis admittere necesse non sit ullam Animam, quae cogitat, quae cognoscit, aut ratiocinaturi nec ullum aliud vitae, aut motus principium,

43쪽

cipium, quam sanguinem, spiritus, calore cordis

agitatos; nec illa aliter considerare, quam ut Auto mata vel Machinas, tanto magis artificiosas quam quae ita vocantur, quanto corum Auctor infinitum in modum sapientia despotentia antecellit omnem ingeniosissimorum artificum industriam, atque fa cultatem. Appetitus notae, quas absona mulieris gravidae imaginatio aliquando infantis, quem ute rogestat, corpori imprimit, ibi sunt descriptae, a que explicata tam dilucide, ut, prout nos instruit, cessemus eas amplius admirari Uno verbo, nihil eo rum, quae humani corporis machinae explicandor queunt inservire, omisit. Et cum aliquando vide bimus illa, quaeritiam de Mente sive Anima humana conscripsit, dicere poterimus, illum maximam partem absolvisse corum, quae Dominus Des Car te sibi proposuerat, in primo hu)us libri para- grapho promittere videtur. Quanquam Dominus De la Forgesguram deli neaVerat, qua repraesentetur, quomodo Machina, quam Dominus Des-Cartes describit, cibos, in oris rundo contentos, deglutiat non consultum duxi,

illam exhibere sed putavi, figuram, quam respirationi explicanda adhibet, suficere quoniam illa,

quam eum in finem excogitaverat, non pauciora

imaginationi supplenda relinquebat, quam altera. Ut nihil eorum, quae instruendo Lectori queante inse

44쪽

inservire praetermittam, hic dicam, non mirum videri debere,si figura rebus, prout in Natura existunt, similes non sint, quoniam propositum non fuit librum facere Anatomicum , qui exacte exhibeat. quo modo humani corporis partes sint constitutae, convenientiam aut proportionem, quam inter se habent sed solummodo earum ope explicare id, quod Dominus Des-Cartes suo in libro tradit, in

quo Spissime non loquitur, nisi de rebus, quae sub

sensus non cadunt, suas sentibiles reddere oportuit, ut magis intelligibiles fierent: At nihil facilius est, quam eas ad naturalem constitutionem redigere, 'uales existunt concipere, postquam eas hoc modo aliter, quam sunt, consideraVerimuS. Tubuli figurae itera notatae, pag. ira, qui e dia metro Opponuntur radiis e glandula provenienti bus, debuerant esse plane recti, ad recipiendam, prout oportet, spirituum actionem, his radiis repraesentatam quapropter unusquisque hoc in sua figu

ra corrigat.

infusa p. Ii deest , quae appingenda est supe- ζ. r. riori pati post mi ductus, qui dextram versus re seni tu ad flexum, quem,ut iungantur, faciunt, CrV Optici Nec undula tam erecta, quam est, esse debet; scd parumper antrorsum inclinata,ad eum fere modum,qualis est glandula figurae p. 13, cui etiam deest N, quae eodem,quo altera loco est collocanda. Ut

45쪽

Ut varia in cerebro scinitae redie repraesententur, laut ob oculos ponatur, ex unaquaque spiritus in omnes polle deduci nervos atque Inusculos . in quosdam tamen facilius, quam in alios, necesse suis. set, omnes semitas relli Esentatas se invicem decus.

salle, ut fit insigura pag. 6o hocque melius osten disset, spiritus ex quolibet loco ad quemlibet progredi: Quemadmodum in pomariis, in quibus a bores ex ordine vel confuse consita sunt, ex unoquoq; ambulacro ad omnia alia progredi licet, quo exemplo perquam leganter utitur in suis Notis Dominus De la Forge, ut rem rudi hac comparatione conceptu reddat faciliorem Sed lignum, cui figurae sunt insculptae istam non potuit pati subtilitatem: Susticiet igitur,acciorem hic ejus esse admonitum, maginatio reliquum supplebit, utpote cui etiami lura adhuc erunt pr standi Et, si aliquando in a i qua figura motus, qui repraesentari nequit, est sus

plendus, etiam Lectoris imaginationi committi potest, ut lineas quasdam transversas imaginetur,' HV, absque periculo omnia corrumpendi, sculpi non potuere Attamen, si omnia, quae in pluribus sguris sunt repraesentata, conjungere, ac in unam solam conferre voluerimus, fere quicquid desiderari potest, reperiemus. Sic duae ultima cerebri gurae pag. 779 48 evidentius, quam reliquae, ob oculos ponunt fibrarum subsidentiam, relaxationem,Via

46쪽

rum decussationem, conjunctionem , divisionem, flexum a siperiori parte versus basin, rectitudinem,&curvaturam, nunc propius, nunc longius aventriculis ut quod omnes fibra cerebrum non c-grediantur, nec in filamenta protrahantur & qua ratione objectorum actio ad ventriculos cerebri usque nequeat pervenire, sic dereliquis. Non nisi duo,ad Lectorem de omnibus instruendum, dicenda mihi supersunt. Primum est, quod, si in quibusdam figuris notae Arithmeticari in aliis litera conspiciantur, quae ibi convenire non viden

tur, cum hoc nec eorum numero, nec ea delignandi

modo respondeat, id factum non siit, nisi ut textui

sua conservaretur integritas, neque mens Auctoris immutaretur, textum figuris accommodando, cum scruras textui accommodare magis rationi consentaneum sit. Atque hoc ipsum indicio est, Autorem figuras, quoniam eas per iteras&pernotas Arithmeticas delignat, prae oculis suis habuisse, quando de iis illum in modum loquebatur credibile est, eas in cujusdam manibus esse, qui dignorat,aut quis orsan inde lucrum sibi conquirere constituit. Alterum, cujus Lectorem admonere oportet, est, quod Auctoris extus totus erat continuus, absque ulla Capitum, aut Articulorum distinetione Attamen init contra fius consilium facturum me puta

vi, si illum distinguerem, ut feci quoniam ipse am

47쪽

Tractatum posteriorem, cui titulus cst De Forma tione Foetus, eo modo in partes Darticulos distinguere inceperat atque hoc mihi cogitationem sug

gestit id, quod ipsi inchoaverat,absolvendi Ac poli

quam fecissem, nihil nociturum existimavi, si simitalem in modum quoque priorem Trachatum distin guerem neque id mini vitio verti posse,quoniam ii li,qui factum meum improbabunt, illum continua ta serie absque ulla interruptione poterunt perlegere, Haliis legendi labor levabitur tum interposita quiete, quam menti suppeditat hujus generis distinctio, tum facilitate, quam adfert, inmemoriam revocandi, o reperiendi ea, quibus opus habemus. Non mihi difficile fuit, ut ego quidem arbitror,

Lectori super Omnibus, quae hanc concernunt m prcsionem, capitibus satisfaccre cum autem nullo

praejudicio laborare potuerit, quo impediretur, cur minus iis, quae dixi, crederet, solis meis verbis fidem habitum iri mihi persuadeo: At si nunc aliquid

rationibus evincere aggrediar, magnopere Vereor, ut se tam docilem praebeat,3 in contrarium persuasus, aut aliis rationibus praeoccupatus, meas perci

pore possit. Novi quosdam,qui olim negabant,quicquid Do

minus Des-Cartes scripsit, eo quod non ratiocine tur, ut Aristoteles,aliaq; habeat principia: Nunc vero

cum videant quamplurimos doctos a amplecti, vel

48쪽

PRAEFATIO.

cum pii,postquam ea accuratius examinaverint, incipiant ea)udicare, si non vera, saltem magis vero si

milia, magisque intelligibilia, quam quae antea isti Philosopho attribuebant: contendunt, ut nihil fidei, quam Aristoteli promisere, derogent, sive recte sive male, ipsum dicere quicquid hodie approbant, ac in illo Auctore inveniri id, quod nec ipsi, nec ullus a

l1us unquam antehac observaverat. Dicam istis viris scribere hic nolo, neque eos accusare, quod Domino Des Cartes id surripiant, quo Aristotelem locupletant Optandum enim foret, istum omnibus

cis animum: Et, cum statuatur, Omnem omnino

in hoc Auctore rationem esse inclusam, multo satiussoret, quando aliquid, quod a vero non abhorreat, semel bona fide agnoverimus, omnes ingenii nervos intendere ad id in eo reperiendum, eique persuadendum, se hoc dixisse quam, ut faciunt quamplurimi, ei centum, quas nunquam cogitaVit, attribuere absurditates . sibi imaginari, tanto plus laudis inde se mereri, quanto plus laboris insumserint ad eum in suas partes trahendum, easque aliqua verisimilitudine vestiendas. Sed quid omnes adeo proprias amamus opiniones,ut,fatuo isti Corinthiaco similes, in rectam viam reduci aegre feramus. Me quod attinet, non grediendo terminosac regulas rectae rationis, consequenter nihil hic pro

serendo aliud, quam quod ipse Aristoteles dicere

49쪽

potuisset nec non ut vestigiis Domini Schuyl ne quaquam insistam, cum videam Dominum Des Cartes sibi propositum habuisse desci bere primo Corpus eorum, deinde Animam etiam cor sim, ac tandem ostendere, quomodo duae hae naturae un-

, atque unitae esse debeant, ut ipse habet sub hujus Libri initium Constitui hic probare, tanquam quid ejus instituto priaevium , Ominis Corpus atque Animam vere est duas res, sive duas substantias realiter distinctas, atque adeo illum non absque, tione unamquamque separatim considerasse, ut sic Lectori laborem, quam jam insumsit, atque etiam

num insumet in tam prolixa Praefatione perlegenda, compensem. Et postquam adhibuero omnia, quae recta ratio mihi unci cre poterit, argumenta, Utar D. Augustini auctoritate, qui cap. io, lib. io de Trinitate, Domino Des-Cartes suppeditasse videtur o

mnem materiam suorum ratiociniorum circa a.

quae Animam nostram iacetant atque hoc sors in quamplurimos magis reddet dispositos ad auscultandum id, quod vera dictat ratio, quando.eam ex

Ore tanti viri audient loquentem.

Nullus ibit inficias, nos non posse de rebus udi crcare, nisi ope dearum, sive notionum,' I in nobis sunt neque etiam recte judicare posse, nisi illaride sive notiones sint perspicuae atque distinctae: adeo ut, quodcunque etiam de rebus faciamus judicium

50쪽

dicium, id omne in solis, quas de illis habemus,perceptionibus fundatum siit,resque nobis diversa non appareant,quam ob conceptuum,qui in nobis sunt, diversitatem: Sic ex gr. dicimus flammam non esse lignum, nec lignum esse motum, nec motum esse figuram, quia omnia haec nobis sub diversis notio nibus repraesentantur: Eadem de causa, quoniam notio substantia alia est, quam notio Accidentis vel Modi, dii serentiam constituimus inter Accidens csubstantiam. Cum igitur verum sit, nos non posse,neque debere ex praescripto rationis de rebus judicare, quam congruenter ideis claris atque distinctis,quas de illis habemus videamus, quamam sit idea aut notio, quam habemus substantiar. Substantia, generaliter spectata,estres, cui imme diate, tanquam subaccto, inest, per quam existit aliqua proprietas, qualitas , aut attributum, cujus realem in nobis habemus ideam: Docet enim lumen naturale Nihil nullum reale esse posse Attributum: Si itaque cognoscimus reale aliquod attri butum existens, per hoc devenimus in cognitionem substantiae, cui inest. Atque haae unica est via, qua cognoscere queamus,substantiam aliquam actu existere nec non cu)usmodi ea sit Nam quatenus substantia est, hoc est, quatenus ea voce denotaturres, qua per se, Labsque alterius sustentaculo subsi1-stit

SEARCH

MENU NAVIGATION