Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

acquiritur eloquentia rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necessaria. Ita ero non CognOSCeremus verba haec imbrem aureum, et gremium, et fucum, et templa coeli, et alia verba quae in eo loco Scripta Sunt, nisi oerentius induceret nequam adolescentem proponentem sibi Iovem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quamdam pictam in pariete ; ubi inerat pictura haec si Iovem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium , quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri. γ,

Et vide quemadmodum se concitat ad libidinem, quasi coelesti magisterio.

At quem Deum , inquit qui templa caeli summa sonitu concutit. Ego homuncio id non facerem Jago vero seci illud ita ac lubens .

Non omnino per hanc turpitudinem verba ista commodius discuntur: sed per haec verba turpitudo ista cons1- dentius perpetratur. Non accus Verba quasi Vasa electa atque pretiosa; Sed vinum erroris quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus: et nisi biberemus, sedebamur, nec appellare aliquem judicem sobrium licebat. Et tamen ego, Deus meus, in cujus Conspectu am Secura est recordatio mea libenter haec didici, et eis delectabar miser, et ob hoc bonae spei puer appellabar.

Terent in Eunucho, et m, Cen. 5.

32쪽

24 3 AUGUSTINI EPISCOPI

CAPUT XVII.

Pro sequitur contra modum emercen in iuuentutis in re littera i a. XXVII. 1N me, Deus meus, dicere aliquid et de ingenio me munere tuo, in quibus a me seliramentis atterebatur. Proponebatur enim mihi negotium animae meae satis inquietum praemio laudis et dedecoris, vel plagarum metu, ut dicerem verba Iunonis irascentis et dolentis, quod non posset Italia Teucrorum avertere regem quae nunquam Iunonem dixisse audieram sed sigmentorum poeticorum Vestigia errantes sequi cogebamur, et tale

aliquid dicere solutis verbis , quale Poeta dixisset versibus ; et ille dicebat laudabilius, in quo pro dignitate

adumbratae personae, irae ac doloris similior assectus eminebat, Verbis sententias congruenter vestientibus. Ut quid mihi illud, o vera vita mea, Deus meus, quod mihi recitanti acclamabatur prae multis coaetaneis et ConlectOrihus meis Nonne ecce illa omnia fumus et ventus Itane aliud non erat , ubi exerceretur ingenium et lingua mea P Laudes tine, Domine, laudes tuae per Scripturas tuas suspenderent palmitem cordis mei, et non raperetur per inania nugarum turpis praeda volatilibus . Non enim uno modo sacrificatur transgressoribus angelis.

Enei l. I, vers. 36- 5. - Id est, aerei potestalibus.

33쪽

Quod homine curant Sem are lege. grammatiorum , et non disunorum VrcUCEPto um. XXVIII. Qui autem mirum quod in vanitates ita ferebar, et a te, Deus meus ibam foras, quando mihi mitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala , si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, re prehensi confundebantur: si autem libidines suas integris et rite consequentibus Verbis copiose ornateque narra rent, laudati gloriabantur J Vides haec Domine, et taces longanimis, et multum misericors, et verax. Numquid semper tacebis Et nunc eruis de hoc immanissimo profundo quaerentem te animam , et sitientem delectationes tuas, et cujus cor dicit tibi Quaesivi vultum tuum n vultum tuum, Domine, requiram . , Nam longe a vultu tuo, in assectu tenebroso. Non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te, aut reditur ad te. ut vero filius ille tuus minor equos, aut Currus, Vel naVe quaesivit, aut avolavit penna visibili, aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione vivens prodige dissiparet quod dederas prosiciscenti Dulcis pater quia dederas et egeno redeunti dulcior . In assectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso, atque id est longe a Vultu tuo. XXIX. Vide, Domine Deus, et patienter ut Vide Vide, quomodo diliguntur observent filii hominum pacta litterarum, et Syllabarum accepta a prioribus locutoribus , et

34쪽

26 AUGUSTINI EPISCOPI

a te accepta peterna pacta perpetuae salutis negligant ut clui illa sonorum vetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam grammaticam sine aspiratione primae

syllabae, ominem dixerit, displiceat magis hominibus

quam si contra tua praecepta hominem oderit, cum sit homo. Quasi vero quemlibet inimicum hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium , quo in eum irritatur, aut vastet quisquam persequendo alium gravius quam cor Suum vastat inimicando. Et certe non est interior litterarum cientia quam scripta conscientia, id se alteri facere quod nolit pati Quam tu secretus es, habitans in excelsis in silentio , Deus solus magnus, lege infatigabili spargens poenales caecitates super illicitas cupiditates. Cum homo eloquentis famam quaerit, astans ante hominem judicem , circumstant hominum multitudinu inimicum suum odio immanissimo insectans , vigilantissime eaVet, ne per linguae errorem dicat Inter hominibus et ne per mentis furorem hominem auferat ex hominibus,

CAPUT XIX.

Pueritis vitia quo in majores Plate. trariSeunt. XXX. HostuΜ ego puer morum in limine acebam miser, et hujus arenae palaestra erat illa, ubi magis timebam harharismum facere, quam cavebam Si facerem, non facientibus invidere. Dico haec et consiteor tibi, Deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste vivere. Non enim videbam Oraginem

35쪽

turpitudinis, in quam projectus eram ab oculis tuis. Nam in illis jam quid in foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam, fallendo innumerabili hus mendaciis et paedagogum , et magistros, et parentes amore ludendi, studio spectandi nugatoria et imitandi ludicra inquietudine PFurta etiam faciebam de cellario parentum et de menSa vel gula imperitant , vel ut haberem quod darem pueris,

ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen vendentibus. In quo etiam ludo fraudulentas victorias, ipse vana excellentiae cupiditate Victus, Saepe UCU-pabar. Quid autem tam nolebam pati, atque atrociter, si deprehenderem, arguebam, quam id quod aliis faciebam, et si deprehensus arguerer, speVire magi quam Cedere libebat Ista-n est innocentia puerilis 3 Non est, Domine, non est, oro te, Deus meus. Nam haec ipsa Sunt, quae a paedagogis et magistris , a nucibus et pilusis et passeribus, ad praesectos et regeS, UrUm , Praedia, mancipi ; haec ipsa omnino quae succedentibus majoribus aetatilius transeunt, sicuti serulis majora supplicia succedunt. Humilitatis ergo signum in statura pueritiae, ne noster probasti, cum isti alium est regnum B Celorum

36쪽

CAPUT XX.

Pro bonis Sibi in pueritia collatis Deo gratias

agit. XXXI. go tamen , Domine, tibi excellentissimo atque

optimo conditori et rectori universitatis, De noStro gratias, etiamsi me puerum tantum esse Voluisses. Eram enim etiam tunc, viVeham , atque Sentiebam meamque incolumitatem vestigium secretissimae unitatis ex quaeram , curae habebam custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum, inque ipSi parViS, parVarumque rerum cogitationibus veritate delectabar. Falli nolebam, memoria Vigebam , locutione instruebar , amicilia mulcebar , fugiebam dolorem, abjectionem, ignorantiam. Quid in tali animante non mirabile atque laudabiles Λ ista omnia Dei mei dona sunt non mihi ego

dedi haec' et hona sunt, et haec omnia ego Bonia ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum , ut illi exulto bonis omnibus quibus etiam puer eram. Hoc enim PCCCa-bam , quod non in ipso, sed in creaturis ejus, me atque caeteris, Voluptates , Sublimitates, Veritates quaerebam atque ita irruebam in dolores, consuSioneS, erroreS. Gratias tibi, dulcedo mea, et honor meus, et 1ducia mea, Deus meus Gratias tibi de donis tuis, sed tu mihi ea serva. Ita enim Servabi meri et aUgebuntur, et persicientur quae dedisti mihi, et ero ipse tecum , quia et ut sim

tu dedisti mihi.

37쪽

LIBER II.

Adolescenticu Platem et vitia recolit. I. REconDΛsti volo transactas foeditates meaS, et Carnales corruptiones animae meo, non quod eas amem Sed ut amem te , Deus meus Amore amoris tui facio istud, re colens Vias meas nequissimas in amaritudine recogitationi meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura , et colligens me a dispersione in qua frustatim discissus sum , dum ab uno te aVersus in multa evanui. Exarsi enim aliquando satiari inseris in adolescentia, et Sylvescere augus sum Varii et umbrosis amoribus et contal)uit species mea ; et computrui coram oculis tuis placens mihi, et placere cupiens oculis hominum.

38쪽

CAPUT II.

Annum intatis Sum decimum-Semtum in ardore libidinos ConSumVtum. ΙΙ. E quid erat quod me delectabat, nisi amare et amari Sed non tenebatur modus ab animo Sque ad animum, quatenus est luminosus limes amicitiae' sed exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia carnis et Scatebra pubertatis, et obnubilabant atque offuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis . Utrumque in confuso aestuabat, et rapiebat imbecillam aetatem per abrupta cupiditatum, atque mersabat gurgite flagitiorum. Invaluerat super me ira lux et nesciebam. ObSurdueram Stridore Catenae mortalitatis meae, poena Superbiae animae meaeo et ibam longius a te, et sinebas et jactabar, et effundebar, et diffluebam, et ebulliebam per fornicationes meas, et lacebas. tardum gaudium meum loacebas tunc, et ego il)am porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum, superba dejectione, et inquieta lassitudine. ΙΙΙ. Quis mihi moderaretur aerumnam meam , et noViS-simarum rerum fugace pulchritudine in usum verteret, earumque suaVitatibus meta praesigeret, ut Usque ad conjugale littus exaestuarent fluctus aetatis meae, Si tr.mquillitas in eis non poterat esse, sine procreandorum liberorum contenta , Sicut PraeScribit lex tua , Domine, qui formas etiam propaginem mortalitati nostrae , potens imponere lenem manum ad temperamentum spinarum a

39쪽

paradiso tuo seclusarum Non enim longe est a nobis omnipotentia tua, etiam cum longe Sumus a te. ut Certe sonitum nubium tuarum vigilantius adverterem: uaribu- lationem autem carnis habebunt hujusmodi. Ego au tem Vobis parco' Et Bonum est homini mulierem v non tangere ' Et, Qui Sine uxore est, cogitat ea quaen Sunt Dei, quomodo placeat Deo: qui autem matrimon nio junctus est, cogitat ea quae Sunt mundi, quomodo h placeat uxori'. mas ergo Voces exaudirem vigilantior, et abscissus propter regnum coelorum felicior expectarem amplexu tuOS.

IV. Sed efferbui miser sequens impetum fluxus mei relictoriae; et excessi omnia legitima tua, nec evasi flagella

tua quis enim hoc mortalium P Nam tu semper aderas misericorditer saeviens, et amarissimis aspergens Ostensionibus omnes illicitas jucunditates meas, ut ita quaererem sine offensione jucundarici et ubi hoc OSSem , non invenirem quidquam , praeter te , Omine , praeter te qui singis dolorem in praecepto β, et percutis ut SaneS et OCCidis nos ne moriamur abs te . Ubi eram, et quam longe exulabam a deliciis domus tuae, anno illo sexto-decimo aetatis carni meae , cum accepit in me Ceptrum , et totaS manus ei dedi, vesahia libidinis, licentiosae per dedecus humanum , illicitae autem per leges tuas P Non fuit cura meorum ruentem XCipere me matrimoni : sed cura fuit tantum ut discerem Sermonem facere quam Optimum , et persuadere dictione.

40쪽

CAPUT III.

Deieregrinatione Studiorum cauSa et de Parenitimse OPOSilo. V. 1 anno quidem illo intermissa erant stiidia mea, dium mihi reducto a Madauris, in qua vicina urbe amcoeperam litteraturae atque oratoriae percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Carthaginem peregrinationis sumptus praeparabantur, aniniOSitate magis quam opibus patris municipis hagastensi admodum tenuis. Cui narro haec Θ neque enim tibi, Deus meus sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. Et

ut quid hoc Ut videlicet ego et quisquis haec legit, cogitemus de quam profundo clamandum sit ad te. Et quid propius auribus tuis , Si cor consitens et vita ex side est PQuis enim non extollebat laudibus tunc hominem patrem meum quod ultra vires rei familiaris suae impenderet sitio quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa pus

esset multorum enim ciVium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberi erat: Cum interea non Satageret idem pater qualis Crescerem tibi, aut quam castus essenio dummodo essem disertus, Vel desertus potius a cultura tua, Deias, qui e unus Verus et bonus Ddminus

agri tui cordis mei. VI. Sed ubi sexto illo et decimo anno interposito otio

ex necessitate domestica feriatus ab omni schola, cum parentibus esse coepi, exceSSerunt Caput meum epres h-

SEARCH

MENU NAVIGATION