Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 582페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

In Deo omne borium. XVIII. cis exaperit istam tortuosissimam et implicatissimam nodositatem P Foeda est; nolo in eam intendere: nolo eam videre. e Volo , justitia et innocentia , pulcitra et decora honestis luminibus, et insatiabili satietate. Quies est apud te valde, et vita imperturbabilis. Qui intrat in te, intrat in gaudium Domini sui3 et non timebit, et habebit se optime in optimo. Defluxi abs te ego, et erravi, Deus meus, nimis devius a stabilitate tua in adolescentia, et factus sum mihi regio egestatis.

52쪽

LIBER III.

Amore quem venabatur, C ituΓ.Ι. ΕN Carthaginem it circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. Nondum maham et amare amabam, et secretiore indigenti Oderam me minus indigentem. Quaerebam quod amarem , aman amare, et oderem Securitatem, et Viam sine muscipulis. Quoniam fames mihi erat litus ab interiore cibo te ipso Deu meus, et ea fame non esuriebam, sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium : non quia plenus eis eram, Sed quo inanior, eo fastidiosior. Et ideo non bene valebat anima mea; et ulcerosa projiciebat se foras miserabiliter scalpi, avida contactu sensibilium. Sed si non haberent animam non utique amarentur Amare et amari dulce mihi erat, magis si et amantis corpore fruerer Venam igitur amicitiae coin-

53쪽

quinabam sordibus concupiscentiae, candoremque ejus Oh-

nubilabam de tartaro libidinis; et tamen foedus atque inhoneStuS, elegan et urbanus esse gestiebam abundanti vanitate Rui etiam in amorem quo cupiebam capi Deus meuS, miSericordia mea, quanto felle mihi suavitatem illam, et quam bonus aspersisti quia et amatus Sum et perveni occulte ad vinculum fruendi, et colligabar laetus aerumnosis nexibus, ut cederer virgis ferreis ardentibus geli, et suspicionum, et timorum, et irarum, atque

rixarum.

Amavit Syectacula tragisa. II. RAPIEBAN me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum, et fomitibus ignis mei. Quid est quod ibi homo vult dolere, cum spectat luctuosa atque tragica , quae tamen pati ipse nolle P Et tamen pati vult ex eis dolorem spectator, et dolor ipse est Voluptas ejus. Quid est, nisi miserabilis insania nam eo magis eis movetur quisque, quo minus a talibu affectibus Sanus est. Quanquam cum ipse patitur, miSeria cum aliis Compatitur , misericordia dici solet. Sed qualis tandem misericordia in rebus ictis et scenicis Non enim ad subveniendum provocatur auditor sed tantum ad dolendum invitatur et actor earum imaginum amplius faVet, cum amplius dolet : et si calamitates illae hominum vel antiquae vel falsae sic agantur, ut qui spectat non doleat abscedit inde .s-

54쪽

tidiens et reprehendens mi autem doleat, manet intentus, et gaudens lacrymatur. ΙΙΙ. Ergo amantur et dolores Certe omnis homo gaudere Vult An cum miserum neminem esse libeat, libet tamen esse misericordem quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur doloresa et hoc de illa vena amicitiae est. Sed quo vadit 2 quo fluit Ut quid decurrit in

torrentem picis bullientis, aestus immanes tetrarum tibi di num in quos ipsa mutatur et Vertitur per nutum proprium de coelesti serenitate detorta atque dejectar Repudietur ergo misericordia r Nequaquam. Ergo amentur dolores aliquando. Sed cave immunditiam, anima mea, Sub tutore Deo meo, De patrum nostrorum, et laudabili et superexaltato in omnia saecula' cave immunditiam. Neque enim nunc non misereor : sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamvis haec imaginarie gererent in ludo spectaeuli. Cum autem sese amittebant, quaSi misericors contristabars et utrumque delectabat tamen. Nunc vero magi misereor gaudentem in flagitio , quam Velut dura perpessum detrimento perniciosae Voluptatis, et amissione miserae felicitatis. Haec certe Verior misericordiari sed non in ea delectat dolor. Nam etsi approbatur ossici charitatis, qui dolet miserum; mallet tamen utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors est. Si enim est malevola benevolentia, quod fieri non potest potest et ille qui Veraciter sinceri

nullus itaque dolor approbandus, nussu amanduS St. Hoc enim tu, Domine Deus, qui animas amas, longe lateque purius quam nos, et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris ussit ad haec quis idoneus ' PisIV. At ego tunc miser dolore amabam, et quaerebam

Dan. III, 52. - Cor. II, 6.

55쪽

ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena et salsa, et saltatoria, ea magis placebat actio histrionis, meque alliciebat vehementius , qua mihi laCrymae XCutiebantur. Quid autem mirum cum infelix pecus aberransa grege tuo, et impatiens custodiae tuae turpi scabie foedarer P Et inde erant dolorum amores, non quibus altiuSpenetrarer; non enim amabam talia perpeti, qualia pectareo sed quibus auditis et siciis , tanquam in superficie raderer quo tamen quasi ungue scalpentium fervidus tumor, et tabes, et Sanies horrida consequebatur. alis Vita mea, numquid vita erat, Deus meus r

CAPUT III.

In Schola rhetoris ab Eoo morum factis abhorrebat.

V. E circumvolebat super me fidelis a longe misericordia tua. In quantas iniquitates distabui, et Sacrilegam curiositatem Secutus Sum , ut deSerentem te, deduceret me ad ima insida et circumventoria Obsequia aemoniorum quibus immolabam facta mea mala et in omnibus flagellabas mea usus sum etiam in celebritate soleninitatum tuarum, intra pariete eccleSide tuae ConcupiScere et agere negotium procurandi fructus mortis unde me verberasti gravibus poenix sed nihil ad culpam meam , O tu praegrandis misericordia mea, Deus meus, refugium meum a terribilibus nocentibus in quibus vagatus sum praesidenti collo, ad longe recedendum a te amans Via meaS et non

tuas, amans fugitivam libertatem.

56쪽

VI Hahebant et illa studia quae honesta vocabantur ductum suum intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. anta est caecitas hominum, de caecitate etiam gloriantium. Et major jam eram in schola rhetoris it gaudebam superbe, et tumebam typho quanquam longe sedatior, Domine, tu CiS, et remotus omnino ab eversionibus quas faciebant EVersores, hoc enim nomen scaevum et diabolicum, velut insigne urbanitatis est, inter quos vivebam pudore impudenti, quia tali non eram et cum eis eram, et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est, ab eversionibus, quibus proterve insectabantur ignotorum Verecundiam, quam perturbarent gratis illudendo atque inde pascendo malevolas laetitias suas. Nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. Quid itaque Verius quam Versores vocarentur Θ verSi plane prius ipsi atque perversi, deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus, in eo ipso quo alios irridere amant et fallere.

HortenSius Ciceronis excitauit tillum ad idorem

VII. NΥΕ hos ego imbecilla tunc petat discobam libros eloquenliae; in qua eminere cupiebam suae damnabili et ventos per gaudia vanitatis humanae : et usitato jam discendi ordine perveneram in librum quemdam cujusdam Ciceronis, cujus linguam fere Omne mirantur, PeC-

57쪽

tus non ita Sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam, et vocatur Hortensius. Ille vero liber

mutavit affectum meum, et ad te ipSum, Domine, muta-Vit preces meas, et Vota ac desideria mea fecit alia Viluit mihi repente omnis Vana spes, et immortalitatem Sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili et surgere coe peram ut ad te redirem. on enim ad acuendam linguam, quod videbar emere materni mercedibus, Um agerem annum aetatis unde-Vigesimum, jam defuncto patre ante hiennium non ergo ad acuendam linguam reserebam illum librum neque mihi locutionem , sed quod loqueba

VIII. Quomodo ardebam, Deus meuS, quomodo arde ham revolare a terrenis ad te et nesciebam quid ageres mecum. Apud te est enim Sapientia. Amor autem Sapientiae nomen graecum habet ρ ρορ ρἱα', quo me accendebantillae litterae. Sunt qui seducant per philosophiam , magno et blando et honesto nomine Olorante et fucantes erroreS suos Det prope omne8, qui ex illi et supra temporibus tales erant, notantur in eo libro et demonstrantur, et

manifestatur ibi salutifera illa admonitio spiritus tui per

servum tuum bonum et pium , ii Videte ne quis vos deci, piat per philosophiam et inanem eductionem , SeCun- , dum traditionem hominum, secundum elementa hujus, mundi, et non secundum Christum; quia in ipso inha- , bitabat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter' , t ego illo tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam nondum mihi haec apostolica nota erant hoc tamen Olo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut illam

Sectam, Sed ipsam quaecumque Sset sapientiam ut dis gerem, et Uaererem, et SSEqUerer, et tenerem atque amplexare sortiter, excitabar sermone illo, et accende

CXXXII. ε

58쪽

bar, et ardebam; et hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat, quod nomen Christi non erat ibi. Quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, Domine, hoc nomen Salvatoris mei Filii tui, in ipso adhuc lacte matris, tenerum cor meum praebiberat, et alte retinebat, et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis litteratum et expolitum et veridicum, non me totum rapiebat.

Fastidiit Sacra Litteras propter Sin licitatem Fli. IX. ΙΥΛuu institui animum intendere in Scripturas

Sanctas, ut Viderem quale eSSent. Et ecce Video rem non Compertam SuperbiS, neque nudatam pueris Sed incessu humilem, Successu XCelsam et elatam mysteriis : et non eram ego talis ut intrare in eam possem, aut inclinare cervicem ad ejus gressus. Non enim sicut modo loquor, ita sensi cum attendi ad illam Scripturam sed visa est mihi indigna quam Tullianae dignitati compararem. Τ umor enim meus refugiebat modum ejus et acie mea non penetrabat interiora ejus. Verumtamen illa erat quae cresceret Cum parvulis Sed ego dedignabar esse parvulus, et turgidus fastu mihi grandis videbar.

59쪽

A Manichinis quomodo C tuS. X. INc1Di itaque in homines superbe delirantes' et carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli, et Viscum confectum Commixtione syllabarum nominis tui, et Domini Iesu Christi, et Paracleti consolatoris nostri

Spiritus sancti. Haec nomina non recedebant de ore eorum, sed tenus sono et trepitu linguae, Caeterum cor inane

veri. Et dicebant Veritas et veritas et multum eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis raed falsa loquebantur, non de te tantum, qui Vere Veritas es , sed etiam de istis elementis hujus mundi creatura tua, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi Pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. Veritas, Veritas, quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter voce sola, et libris multis et ingentibus Et illa erant fercula in quibus mihi esurienti te, inserebantur pro te Sol et Iuna , pulchra Opera tua ; sed tamen Opera tua, non tu, nec ipsa prima Priora enim spiritalia Opera tua, quam ista corporea, quamVis lucida et coelestia. At ego nec priora illa, Sed te ipsam, te, Veritas, in

qua non est commutatio nec momenti Obumbratio , si1-riebam et sitiebam; et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida , quibus jam melius erat amare istum solem, Saltem istis oculis Verum , quam illa

60쪽

52 S. AUGUSTINI EPISCOPI

salsa alii mo decepto per oculos. Et tamen, quia te putabam, manducabam non Vide quidem, quia nec sapiebas in Ore me Sicuti ex , neque enim tu eras figmenta illa inania; nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. Cibus in somnis simillimius est cibis vigilantium, quo tamen dormienteS non aluntur, dormiunt enim: at illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es , quia illa erant corporalia phantasmata, falsa Corpora, quibus certiora Sunt

Vera Corpora ista quae Videmus ViSi carneo, sive coelestia Sive terrestriari cum pecudibus et volatilibus videmus haec : et Certiora Sunt quam cum imaginamur ea. Et rur-Sus Certius imaginamur ea quam X et Suspicamur alia grandiora, et in sinit , quae Omnino nulla Sunt, qualibuSego tunc paScebar inanibus it non pascebar. At tu, amor meus, in quem deficio ut fortis sim, nec ista corpora es quae idemUS , quanquam in Coelo ne ea S Uae non

videmiis hi, quia tu ista condidisti, nec in summis tuis conditionibus habes. Quanto ergo longe es a phaniaSmatibus illis meis phantasmatibus corporum quae Omnino

non sunt quibus certiores Sunt phanta Siae Corporum O-rum quae Sunt et ei Certiora Orpora, quae tamen non ex Sed nec anima e quae ita est corporum. Ideo melior Vita Corporum certiorque quam corpora. Sed tu vita es animarum, vita Vitarum, ViVen te ipsa , et non mutaris

vita animae meae.

XI. Ubi ergo mihi tunc eras , et quam longe et longe peregrinabar al)s te, exclusu et a Siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam vivant enim meliores grammataeorum et poetarum fabellae, quam illa decipuli Nam versus

et carmen et Medea Volan utiliores Certe, quam quinque elementa varie fucata, propter quinque antra tenebrarum quae Omnino nulla Sunt et occidunt credentem Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION