Trismegistus Christianus, seu, Triplex cultus conscientiae caelitum corporis

발행: 1631년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

doniam si compateris A conregnabis. Quantum ejus impedis reparationem, tantum impedis tuam: quod nimirum ante reparari non poteris, donec suam in ea Deus imaginem videat reformaiatam. Nobilem hospitem habes, o caro, nobilem valde,dc tota salus tua pendet de ejus salute. Da honorem hospiti tanisto. Tu quidem habitas in regione tua: anima vero peregrina & exul apud te

est hospitata. Quῶso te, quis rusticus,si forte nobilis 3c praepotens quispiam apud eum voluerit holpitari,non libenter in angulo domus sua , aut sub gradibus suis, vel in ipsis cineribus accubabit , cedens hospiti suo locum sicut dignum est potioremῖEt tu ergo fac similiter. Sed o beate Bernarde, non facit hoc Corpus, non facit. recusat subeste rusticissimum hoc mancipium , nec dat honorem hospiti,non cedit,non reveretur, non obedit; omnia turbat agitque pro libitu.Animus vero insipiens,tametsi satis sciat vix ullum perniciosiorem sibi esse hostem quam corpus, nihilominus re connivet, & blanditur, dc indulget, ac hosti suo in suum exitium benigne facit: nec grande damnum reputat,una cum perfidissimo servo suaviter perire, quicquid vel caelum spondeat, vel imseri minentur, modo corpori bene sit.

haec unica paene actionum omnium nor

ma est & regula: taodo corpori bene

322쪽

st.Animus quidem millies & suae originis & ossicii sui monetur,sed dissimilat ille,&,modo corpori bene sit, male sibi esse tolerat. Corpus ipsum, quicquid ei

minarum ingeras de morte, de domicilio post mortem; quicquid ei de diabo-Iorum crudelitate, de cruciatuum atrocitate,de tormentorum aeternitate pro ponas, hoc unum contumaciter agit,acs respondeat: Id scilicet curat corpus, modo corpori bene sit. Sic vivimus, sic obimus, sic interimus. IIII. Pachomius, Τabennensis abista ejus bas, nobilissimis olim praeceptis ani-ι mum instituit, & velut dictat, qua ratione is corpori suo quotidie concio netur : Cum, inquit, vesperi venitur ad lectum , singulis membris sui corporis dicat: Suadenti mihi optima , obsecro morem gerite, dum in loco meliore simul simus ; Domino mecum alacriter servite. Suis quoque manibus dicat: Erit tempus,cum vestra jactantia cadet,cum pugnus ab ira collectus solvetur, cum digiti ad res furtivas extensi rigestent. Dicat 3c pedibus i Erit,cum omnia vobis itinera obseptentur, cum ad omnem petulantiam excursus negabitur,velitis nolitis. Sed & alia membra sua pariter alloquatur : 'a quaeso, antequam mors nos dirimat, certemus fortiter , stemus perseveranter, viriliter dimicemus; se

viamus Deo sine pigritia , usque dum abstersis sudoribus , ad beatam aeternitatem

323쪽

LIBER III.

tatem nos evocet. Et quid mihi vobis. que proderit, omnem vitae suavitatem gustasse, si qua tamen est ulla sincera suavitas , in tantis vitae miseriis t Quid vultis vos Iabori subtrahere , nata re educata ad laboreme Quid recusatis pati brevi vobis moriendum est, & subterram eundum. Quid mollitiem & deis licias quaeritis p illic, illic in caelo repeis rietis, si tamen haec prius velitis perdere. Iactura in loco, pro lucro habenda. Non hoc deliciarum tempus, non Iocus est,supra est inter beatos .Hoc velim vos exactissime capere , per delicias iri adfammas non amplius extinguendas, at per spinas perveniri ad delicias non amplius finiendas , & aeternas. Quid contra me toties querimini & tyrannum vocatis ,cum jejunia,cum vigilias, aut preces impero i indulgentia mea praesentissima vobis pestis est. Nemo

tinquam alteri sic nocuit saeviendo, quantum ego vobis parcendo. Hoc meum parcere, est SC vos & me in exutium sempiternum conjicere. Si mitior essem, vestram vobis gloriam & beatitudinem,quam mecum pariter habebutis,inviderem. Vultis mecum una quieticeretuna etiam laborate t vultis mecum

simul gaudere8 simul etiam pati & dolere ne recusate.quae societas suit in luctu & labore,ea etiam erit in gaudiis κhonore. Rem vobis dicam: Si vos iussis meis reclamare re obsistere, ego con

324쪽

tumaciae vestrae parcere velim ac indutigere, dc me dc vos supplicia manent seinterna.Et quae ista insania vestra est,br vissimo tempore, momento , laborem non summum,dolores patibiles sufferre nolle, & tormenta sempiterna non formidare Quare obsecro patientiam ne rumpite. Laborum vix bene initium facietis , & beatus finis labores vestros excipiet. brevis est luctus,gaudium immortale , levis est pugna, praemium ε

ternum.

Hanc membris concionem ab anima quotidie haberi,sapienter suasit Pacho-mius.Et sane si haec capiat pars ignobilior hominis, nullum quantumvis asperum imperium abnuet, nullum qua tumuis vile tegumentum respuet. Haec generatim & universe dicta sint de cultu qui corpori debetur. nunc manum propinquiorem admoveamus ad pravum,coriosum,perniciossem cultum, qui corpori plane non debetur. Sed vitae , Gerarde, ut nec patientia tua deficiat, nec constantia.

suam varius sit cultus Corporis exteriorL

VExissime proclamat priscus poetar

Nec in alio magis assentior Aus in gusto Caesari, quam cum insigniorem corporis

325쪽

LIBER III.

corporis cultum, dc amictum plus aequo Suet. nitidiorem,superbiae vexillum dc luxuriae nidum vocavit. Vere sic est:Decipit hac oculos AEgide dives amor. Et uti 'a orexin quantumlibet dormientem excitant odores, sapores,colores,& exotica

ciborum condimenta ; sic libidinem quamvis languentem dc sopitam resuta citant haec ornamenta , lenocinia , pigmenta corporis. O quanta ubique re quam incredibilis est vestium tam varietas quam pretium t Christus ad in gnatum palatia nos amandans : Ecce, Minoinquit, qui mollibus vestiuntur, indois, II. mibus regum sunt. Aulas ingredere, dc videbis illic nitere vestes Attalicas, vestes pictas, palmatas, cycladatas, polymitas , phrygia S ,undantes,se gmentataS,

fimbriatas, paragiatas, rasiales, conchy- .liatas,surriculatas,auro virgatas. Et uti nam liaec vestium monstra intra aula

rum septa se modo continuissent: in alias etiam domus jam pridem immigrarunt. Tamque nos alii, etiam e ple-he, dociles sumus, ut quicquid in veste' ingeniosa ostentatio invenit, felici ge- nio quam primum imitari sciamus,antequam didicerimus.Inde ingens & coin

piosissima supellex vel soli capiti co-

. mendo reperta. Nosti, Gerarde, Sycophantam Plautii im sic olim gloriari .

. solitum:Τam longum est nome meum, ut ab aurora ad concubiam noctem si

326쪽

apte senex subjiciens: opus est,inquit, face dc viatico ad tuum nomen , ut tu praedicas. Hic ego prorsus idem dixerim , & jure meliore t viatico dc face opus est ad iter tam longae narrationis, quae omnem colendi corporis instructum Sc mundum explicet. Singula paene membra sumn sibi, eumque singularem cultum vendicant. Hinc modo luisnulas,modo torques, modo armillas remonilia poscimus et nunc mitellas, nunc murenulas,nunc discriminalia, nunc olfactoriola, nunc dextralia,nunc palliola depromimus:jam vestem sericam, subsericam , holosericam, iam byssinam, alli. bombycinam , jam cymatilem , prasi---- nam,russeam,xerampelinam, callulam,

num, crocotulam dc carbasinam hosti nostro aptamus: jam dc anulos δc inaures, regemmas fronti appendimus:jam dc specula,& acus,& vittas,dc sindones, jam theristra dc Zonas , dc fascias peAor les, dc periscelides cum cura dc studio, nimirum ornando nostro carceri disponimus.omnino face dc viatico est opus,

dum colores, formam, pretium, mate- lia riam, imo 8c odores vestium distinguimuῆ. Infinita res est cum de corporis cultu agitur. Et sane priscis 'n hoc g

the. nere non multum concedimus. Increis

L Ia. dibile videri possit quod Athenaeus de ρ' Plutarchus, inter Graecos scriptores celeberrimi memorant,consuesse Sybari- l

327쪽

LIBER III.

as ad convivia, aut etiam ad lacrificia, annum ante invitare feminas , ne quid temporis deesset,corporis cultui parando. Nec Persae Reges seminam admitte- Videbant, nisi per annum prius lotam, comis Pererispiam, politam, pumicatam, delibutam, tρm l. exornatamque.Et id etiam facra Esthearis historia confirmat. Nulla sunt apud nos haec miracula ; subinde audemus majora. Nec nostro aevo rarum, dies & .. a. annos, & paene saecula in uniuS corpo- v. 12.ris cultum vanissimis laboribus impen

dere.

I. Et quantus olim vel in pedibus solum priscorum luxus fuit ρ Quantum veteres Romani stemmata & prosapiam

lunatis calceis jactitabant,quos aut elegans lunula i nsigniebat,aut corniculans fibula mordebat.Varius certe luxu S Ve- . terum,uel in hac infima & vilissima par- V LV. te humani corporis. Antiochi regis Syriae caecam & amentem luxuriam imi. t. 9ertatus exercitus, magna ex parte aureos clavos calceis subjelios habuit. Agnon 9-Tejus aureos quoque clavos crepidis suppactos solitus fuit gestare. Fuerunt qui gemmas & uniones calceis adde- Tere. rent. Tertullianus testis et Et in peroni- l. 6. de bus , inquit, uniones emergere de luto pall. cupiunt.Testis & Tranquillus:Nec cre- et:

pidarum tantum obstragulis , inquit,'U Wargaritas ponunt, sed totis socculis i. addunt. Testis & Plinius : Tolerabilio- T Lrem tamen secit Pompejus Magnus causi 4 .Laae iam min

330쪽

. 6 DE CULTU COR P. sam C i Principis, qui super omnia

muliebria, socculos inauebat e margaritis. Fuerunt qui pedi alii usiculos calceos inducerent, ut incrementum darent staturae. Et habuerint priscorum seminae elegantes illos Sidionios caΙ- Ceos,habuerint mulleos patricii Dccos alii aut socculos, Crepidas, eothurnoS: Nos sane neque hic cedimus,lmo superare contendimus, qui hanc humani corporis partem ad lutum damnatam, saepe sumptuosius tegimus quam Cainput. Face mihi denuo sit opus 3c viatico ad commemorandas tot novas , tot desitas formas calceorum. E rebus gestis complurium. Divorum discimus, quam, pertinaci luxu superioribus saeculis repandi & rostrati calcei palsmλ- apud omnes obtinuerint. Clamabant rama. quidem contra hos a suggestu concio. natores diversi, , sed multis clamoribuaparum proficiebant; valentior erat ostentationis istius pertinacia quam ut

verbis cederet. Huic randem calceorum

formae, seu illa sponte displicere coeperit, seu placuerit nova , aliae atque aliae successerunr. Necdum sinis est excogitandi novas in annos paene singulos. Nam modo acuminati placent, modo lati a fronte, modo fenestrati & disse- OA , modo illos sine vulnere malumus Ante paucos annos e simplici solea depressi fiebant,nunc passim cothurnos, frangendo cruri perquam aptos videas.

SEARCH

MENU NAVIGATION