장음표시 사용
311쪽
LIBER III. 2ι meum, & in servitutem redigo. Hic ei cultus, haec illi beneficia debentur, his obsequiis cicuratur in melioris discruplinae cautionem. eadem enim corpori conveniunt quae mancipio, quae asino, flagellum, onus,severa castigatio. Nam, debitores sumus non carni, ut secuta. v dum carnem vivamus. Et certe, qui Gal.
Christi sunt,carnem suam crucifixerunt cum vitiis & concupiscentiis suis, quoniam qui seminat in carne sitia, de carne I; '& metet corruptionem. Ideo vel millies nobis ingerendum monitum illud saluberrimum: Si secundum carnem vi. Rqminxeritis, moriemini: si autem spiritu fa- 2 ' .cta carnis mortificaveritis, vivetis. Ne- ' in 'mo a vitiis liber est qui corpori servit. nam ut alios dominos, quos nimia pro illo solicitudo invenit, transeas, ipsius corporis dominium quam morosium dc delicatum est Gaa. Ergo negligendum est corpus,imo & injuriis assciendum
At tu, lychroni,dicturum te promis ras, qua ratione colendum sit corpus, non qua vexandum aut affligendum. POL. Ergo tibi,mi Gerarde,agricola ille non censebitur agrum colere , qui eum aratro prosciderit, qui steriles her- . bas evulserit, qui emetum solum mille vulneribus sauciariti Nunquid non hoc colere est terram , ferro eam subigeret haec cultura debetur apro,aliis alia,cuique sua. Certe vix quidquam est in o
quod non silvescat, si absit cultural
312쪽
Sterilescit ager nisi in exercendo ilIoassiduae manus defatigentur: sordescit domus , nisi eam a sordibus cura pervigil defendat obsolescit vestis, ε turpes
naevos contrahit, si illam aquae non lavent , non purgent setae. Desit cultura, plantae non surgent, flores non erumpent,arbores in directum non crescent, segetes non emergent, pascua non virescent; lapidescentri silvescent omnia. Adsiit cultura,plantae stabunt,flores pullulabunt , arbores triumphabunt, respondebunt messes,ridebunt campi,virebunt & gaudebunt omnia. Tanti est in plerisque omnibus cultura. Atqui si ista humanam 8c operosam manum Postulent,a qua colantur, homo ipse sine cultu erit ρ Primus est qui coli de-; beat, dc ante alia omnia. At cum homo corpore constet & animo , corpus autem animum degravet, impediat, mille damnis assiciat, tu nihilominus illud prae animo & suavi quidem ac benignanumanitate colendum censebist Hic me fines non elinguem esse, dc libere profari quae ad natam quaestionem erunt,
non omittam dicere quae dedecent cor Pus,dum ea, quae decent,dixero. Ostendam hoc ipso coli corpus optime,sinor nimium colatur.
313쪽
latu servos numerabat, plane disi. pares, aethiops alter, noctis colorem aemulabatur corpore; genere obscurus , doctrina rudis, artificii omnis indoctus;contumax etiam, VecOrS,igna
viis , dc qui non semel de domini nece cogitabat, jamque aliquoties impacta
sica graviter sauciabat: Alter vero prosapia nobilissimus,scientiarum amantis simus , elegantissimus forma; natus ad Omnia magna , & qui heri sui salutem curabat ut suam. dc hic quidem ab hero extreme neglectus, non nisi laceris panniculis, 3c vix quidem tegebatur e curri alter ille foedus aethiops ab hero plurimum amatus non nisi pinguibus Scpretiosis tunicis superbiret,& jussu heri in formosumillum juvenem eXerceret iniquum imperium. Subolet tibi credo, quid velim, Gerarde. Duae sunt homini partes tanquam servientes, Animus & Corpus, ille e caeso, hoc e coeno, dc tamen coenum istud se supra caelum suum erigit, mancipium ingenuo, Porpus animo praefertur. Ah , contra
oportet, & grandis injuria est animi bietatema abjicere, vilitatem cor-
314쪽
poris sic attollere. Ornatius est corpus, quo minus ornatur, dc tunc est longe Cultius, quo magis prae illo colitur aniamus. GER. Atqui ego hic putem , cen tones & mendiculorum tegetes , depexas & pertusas tunicellas , crines incomptos & sine lege errantes, vultum fame corrugatum, exercitatum labore, pulvere & sudore madidum ; illuviem, paedores , aliamque similem sorditudinem inter ea vere numerari quae corin pus dedeceant. POL. O bone, quam facis,quod ego saepe,& errast ista sint dedecora humani corporis, quae quandoque etiam inter ornamenta illius numeranda Ergo, tu idem ille purpuram auro crepantem , capillos surgentes rescite contortos,vultum longa sagina nitidum , stibio 8c cerussa perunctum, ad vitrcum oraculum stepius examinatum, vestes concinnas & ad omnem ostentationem factas: haec, inquam,affirmas corpor sessie decorat O quam rem tetigisses, si contrarium dixisses. GER. AN qui , hic omnium sensus est, qui meus. POL. Atqui ego velim serio sciant omnes , nihil magnum aut praeclarum esse quod omnibus placeat. Communis furoris mala est defensio, iurentium mulis
s/u E. I. Certe aliter de cultu corporis senistit Romanus sapiens, quam sentiant istitui omnes: Hanc sanam, inquit ille, de salubrem ψrmam vitae tene,ut corpori
315쪽
tantum indulgeas,quantum bonae valetudini satis eli. Durius tractandum est, ne animo male pareat:cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adverissus infesta corpori. Hanc utrum cespes erexerit, an varius lapis gentis alienae, nihil interest. Scito hominem tam bene
culmo quam auro tegi. Contemne omnia quae supervacuus labor velut orna
mentum ac decus ponit. Copita in te praeter animum nihil esse mirabile , cui magno nihil magnum est. Animus certe si nobilitatem suam nosse velit corporis velut oneris necessarii non amator
sed procurator erit,nec se illi cui impositus est, sed illud sibi subjiciet. Et nocSenecae judicium est , cui qui ogganniunt, non e sapientiae schola prodiisse censendi, sed e taberna illiteratae pleis bis , quae nihil minus hodie negligit
quam quod deberet maxime , quae no Aes 3c dies sudat pro corpore. Conseramus nos paullisper in hoc magnum orbis theatrum ; dispiciamus mortalium conatus , quid agitent inquieti. Hinc inundant milite campi, hinc institorum turba fervent semitae, hinc maria sternuntur classibus, hinc in montibus anxia dc crudeli diligentia
purum effoditur;Illinc concurrunt acies,& ferreis nubibus obtexunt canum,un
316쪽
Nubila' copiosi telorwm grando voti . Vrbes ingrediamur,& videamus quae non fiant in corporis gratiam. isthinc curiae litigantium vocibus paene rumpuntur, illinc opere assiduo aestuant os.ficinae, hinc summis contentionibus agitur, sudatur, curritur; omnia strepunt Plena negotiis. nihil vacat ab operosis mortalibus; 8c moliuntur, & satagunt, re contendunt. Quo vero tot labores, tanta rerum impendia pertinent nisi ad corpus ycui hoc terrae punctum ferro dc igni inter tot gentes dividitur.
II. Nusic vero parum ad nos redeamus, nosque ipsos nostramque domum inspiciamus.Non edimus, ut animuS Vivat , ipse immortalis est, sed ut corpus
sustetetur;bibimus,non ut mens mad scat, ipsa non bibit, sed ut corpus refocilletur; dormimus,non ut animUS perpetuetur , qui mori non potest, sed ut
conservetur corpus. Quae vero alia nostra. studia λ quaerimus gaudia, sed corporis;opes ambimus, sed corporis; sedificia struimus,sed corpori; thermas sedificamus, sed corpori; vivaria, piscinas, viridaria , hortos grandi sumptu molimur, sed omnia corpori. quicquid sere in nobis vigilat curarum,id vigilat coris Pori, maxime pascendo , vestiendo, o Mando, comendo. Quotidiana cura nostra omnis quo tendit nisi ad corpus quo vestitus tam vanus, nisi ad hoc
Usum corpua propter quod novus dies
317쪽
novas vestes videt.Ecquid vani ac miseri noctes & dies pro corpore sudamus Quorsum omnis noster labor & mollis mentum spectat nisi ad corpus ic corporis commoda cultumque A natura luxuria pridem descivit, quae quotidie seipsam incitat, & tot taculis crescit, re ingenio adjuvat vitia. Primo supervacua coepit concupiscere,inde contraria,
novissime corpori animum addixit, Millius deservire libidini jussit. Omnes illae artes quibus aut eΣercitatur civitas aut strepat, corporis negotium gerunt: cui omnia olim tanquam servo praest hantur, nunc tAnquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum, illinc sartorum ossicinae sunt, hinc
Odores coquentium .hinc molles corporis motus cantusque docentium. Recesse
sit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens: jam rusticitatis es miseriae est , velle quantum Sat est. Sic multa concupiscendo, omnia amitis timus , dc necessaria ignoramus , quia non necessaria discimus. Ita dum corpori nimium indulgemus, dc corpus δύanimum perdimus. Hic mihi in mente est quod Regi- Petronaldetus narrat hunc fere in modum. Regi Duo fratres una iter secerunt, quorum unus intelligens Jc providus, alter non 'sanae mentis,homo rudis 3c bardus.De. lati ad bivium litigare coeperunt, qua
eundum esset. Amens lille viam prim J. 4 fronteI
318쪽
honte delectabilem ingrediendam ra.
tus: Heus tu inquit ad fratrem, hac ea.
mus ; invitat jucundissima semita, en merum viridarium.At ille providus et Mifrater inquit, haec viae facies non displi.
Cet, amoena est: at exitus viae me terret.
ad pessimum hospitium deducit. itaque tibi mihique suaserim ,hanc potiuS non nihil asperam insistamus; principii Sprogressus molestiam hilari fine pensa. hit, ad hospitium ducet nobilissimum
Alfatuus ille suae sententiae tenacissimus: Ego, inquit, oculis meis malo quam tibi credere: hac eo,sequere. Sic alter quamvis invitus, ne fratrem dese. reret,comes ivit.Dum progrediuntur,in praedonum insidias deveniunt. ab his in carceres sed diversos rapiuntur Post aliis quantum temporis,e vinculis educti,ad
nescio quod tribunal sistuntur judici. Hic alter fratrum , prudens ille & sanae
mei tis: Mi domine,inquit,in has aerumnas frater iste meus , homo fatuus me conjecit. viam adiimus bonam & tutam , at ille stultitiae suae potius quam verbis meis fidem habere maluit, Maliam, per quam infesta sunt itinera,inpressus est. ita refractarium secutus sum altera via , amoena quidem sed intuta, di haec latronum nos praedam secir.itaque si moriendum est , ille horum omnium caussa pro me moriatur. Contra fatuus: Imo,inquit, non nulli sed fratri
meo moriendum . nam si tam sapiens
319쪽
est, qualem se gerit, cur me tam facile secutus est cur persuaderi se passus est cur reluctatus non est cur viam ivit, quam sciebat Iarronibus infestam Ad haec alter: O dominejudex,inquit,verba
mea contumaciter rejecit; nulla raticia ne ab errore abduci potuit. Cui stolidus: Si me, ait, reclamante tu viam tenuisses tutiorem, ego vel invitus reditia sim,& te secutus fuissem. tumeae mortis es caussa. Mox prudentior: Tu stolide, inquit, tu caussa es meae mortis. Ita utrinque verbis acriter certatum est.
His auditis judex sententiam in haec sere verba pronunciavit: Tu fatue noluisti sapienti credere, dc tu sapiens secutus es fatuum ideo poenas mihi dabie
Ita Prorsus, mi Gerarde, ita sepremo judicii die, cum Corpus S nimus ad Christi judicis tribunal stabunt inter
reos, in utrumque sententia dicetur: Quia CorpM fatuum , omne consilium animi sprevit, & nimm sapiens omnem petulantiam corporis tulit, damnationem uterque meruit: Ite malediis cti, ite,ite:ssimul deliquistis, simul luetis. Ite,in ignem non unius horae,nec unius diei vel anni, non unius nec mille lustrorum,non unius vel centum millium saeculorum,sed, Ite in ignem aeternum. Vere de judicis istius ore gladius utraque parte acutus exit, qui & corpus 3C e. I.
animum seriat et corpus quod animi v. 16.
320쪽
monitiones non admiserit , Animum quod Corporis libidines non coercuerit. Ideo judex ipse fidelissime nos prae- Maii, monens: Nolite,inquit, timere eos qui
a. IO. corpus occidunt, animam autem non
O, possunt Occidere t sed potius timete δ' ' eum , qui potest dc animam dc corpus perdere in gehennam. ita dico vobis
Sed ad Corporis curam redeo,qua dccorpus perit 6c animus. Π . III. Chrysostomus, hanc pro corpore
12. an nimiam curam merito castigans et Ani-Θ'. mae, inquit, nobilitas quanta sit, nobis serio cogitandum, ne quid ea indignum Operemur, ne coinquinemus eam illicitis operibus , ne sub carnis servitutem eam subjugemus , ac tam nobilem tantaque dignitate sublimem sic crudeliter di immisericorditer tractemus. Sed nos conciones istas tanti non facimus, ut hosti nostro minus faveamus: dulce nobis videtur cum corpore non riTari. Scsive amicum illud alii dicant sive inimicum, id nobis cuxae non est, sed hoc paene solum laboramus , ne corporis. . male sit. Idcirco Bernardus , nostrum 6. de hunc hostem ipsummet serio allocutust -- Propterea, inquit, noli, o corpus , noliv να praeripere tempora r potes enim impedire animae tuae salutem , tuam ipsius operari non potes. Omnia tempus habent.Patere ut nunc anima pro he labo- et , magis autem etiam collabora ei, quoniam
