Trismegistus Christianus, seu, Triplex cultus conscientiae caelitum corporis

발행: 1631년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

LIBER III. 2s

dum externam inducunt. Summo ita que mane se lacerantes & extendenistes , variisque ac confusis mixtionibus eiungentes , vivum quidem cutis colorem refrigerant, carnem autem venenis

effodiunt , curiosisque ac superfluis abstersionibus proprium decoris florem

corrumpunt, & marcidum essiciunt. quocirca a cataplasmatibus quidem pallidae cernuntur, a morbis autem sa-cile arripiuntur , ut quae adumbratam carnem venenis jam liquefactam habeant : hominum opificem contumelia assicientes, tanquam qui pro meritis non fuerit eis largitus pulchritudinem. Iure ergo quod ad domum servandam dc administrandam familiam attinet, ignavae fiunt, ut quae sedeant,veluti de pictae ad spectaculum, non natae ad do mus custodiam familiaeve administrationem. Quo autem nihil dici aut fingi potest absurdius fictae istius suae sermy, perinde ac si res ab eis bene gesta dcconsecta sit, specula excogitarunt, cum huic fraudi met potius admovendum Operculum. Et paucis interjectis : Si ergo naturalem corporis pulchritudine minus quam pulchritudinem animae aestiis mat Dominus, quid sentiet de adulterina,qui quicquid falsum est, omnino exinpulit. Vt autem hujus probrosae artis primum magistrum fuisse diabolum sciamus, Cyprianus hoc sucandi artificium V 4 gra

352쪽

DE CvLTV COR P. gravissime detestatus : Quae omnia, In. quit, Peccatores & Apostatae angeli suis artibus prodiderunt. illi & oculos circumducto nigrore fucare, dc genarmendacio ruboris inficere; mutare crinem adulterinis coloribus,3 expugna re omnem oris & capitis veritatem corruptelae suae impugnatione docuerunt. ddit: Manus Deo instrunt quando id quod ille formavit, resormare Sctransfigurare contendunt ; nescientes quia opus Dei est omne quod nascitur, diaboli quodcunque mutatur. Quod ornari te putas, quod putas comi, impugnatio est ista divini operis, praevaricatio veritatis. Et: Num sinceritas perseverat & veritas , quando quae sincera sunt, polluuntur colorum adulteriis, dc medicaminum fucis in mendacium vera mutanturi Dominus tuus dicit: Non potes facere capillum unum album aut nigrum ; & tu ad vincendam Domini tui vocem vis te esse potioremi Audaci conatu & sacrilego contemptu crines tuos inficis, &c. Non metuis, oro,quae

talis es, ne cum resurrectionis dies venerit , artifex tuus te non recognoscat,& ad sit a praemia Sc promi si a venientem removeat & e ludat; increpans vigore censoris & judicis, dicat: Opus

hoc meum non est, nec imago haec nostra est;cutem fallo medicamine polluisti,crinem adultero colore mutasti, ex

pugnata est mendacio facies, figura

corrupta

353쪽

LIBER III. 289

corrupta est, vultus alienus est. Deum videre non poteris , quando oculi tui non laut,quos Deus fecit, sed quos dia- holus infecit. Illum tu sectata es ,rutilos atque depictos oculos serpentis imitata es; de inimico tuo compta,cum illo pariter 8c arsura.

Seria sunt haec, o Deus, & alte cogitanda i Atque de corporis colendi studio,universe sic sentit Cyprianu S: orna- ορν. mentorum, inquit, ac vestium insignia, Me dia dc lenocinia formarum non nisi prosti-I W- tutis & impudicis feminis congruunt. φEt; etsi ipsa non pereas, alioS tamen pe das 8c velut gladium te dc venenum fm. videntibus praebeas;excusari non potes, quasi mente casta sis Sc pudica. redariguit te cultus improbus, re impudicus

ornatus.

Gregorius Nazianzenus: Quod si ob cis .

adstititiam formam, inquit, ita insole-δε orn. scis, nunquam certe pudicum animum nia. habebis,utpote qui sucum aversatur. Chrysostomus huic vitio verecundam Ho.

honestatem opponens: Quae unguentis, in I. e

inquit, libuta non pergit, quae faciem R. ad nequaquam fucis atque coloribus pin- Π git, quae Dei contenta opificio nihil ex se addere quasi arte molitur. Quid enim studium tuum,quid artem consummato a Deo opificio admovere praesumis, at que ad auctoris injuriam ornaris Sed de profani seriptores hunc eorporis cultum vituperant. Optime dixti

V s priscus

354쪽

DE CULTU COR P.

Arbse priscus satyricus: Color arte composi-νer tus inquinat corpus,non mutat. Theophylactus Sophista feminam ae- .athbι late progressam, suavi vituperio Lbstrari nocturus ab hac insania r Naturale,inquit, X- ornamentum tibi praeteriit, & ad rugas dua e- properat elegantia. Tu vero veritatem 3, obscurare conaris fictitio ornatu. quid frontem sputo & cerussa signa syobtem pera tempori. Non enim decent prata in autumno flores. Memineris etiam mortis, cui vicina es , & modestiam ex necessitate disce colere. Alioqui senium M iuventam afficis injuria : hanc enim promittens,frustraris, illud autem possidens adulterare conari S. En , undique vapulant purpurissatae renae: facri juxta dc profani scriptores stibium & cerussam ab honestis matronis removent. Ergo vilior ei honestas est, cui purpuris um & sucus tantopere

Commendatus est.

Finio cum Tertulliano qui hic ag- men duxit: Quare, inquit, meditemur

duriora, dc non sentiemus: relinquamus laetiora, dc non desiderabimus. Stemus expediti ad omnem vim , nihil habentes quod relinquere timeamus. Retinacula ista sunt spei nostrae : projiciamus ornamenta terrena , si caelestia optamus.

Multa dixi hoc capite,sed in summam colligam, quae dixi. Quicquid carnem olet , nihil sanctimoniae spirat quod Corpori

355쪽

LIBER III. 291 Corpori iucundum dc pulchrum , Animo plerunque noxium: Conscientiarn Iron curat, Caelites parum honorat, qui corpus nimium amat.

De cultu Corporis quid sacra pagina , . sancti Patres sentiant. EVeste virum noveris. Nam, amL Ecet.

Eim corporis, ct risus dentium, o in. e. I9. grusus hominis enuntiant de eo. Vt ri- aE sus,ut sermo, ut incessus, animi cogitationumque character & nota sunt , sic& habitus non immerito esse perhibetur. Vestitus levis, levem; muliebris,effeminatum, monstrosus , monstrosum, plus aequo nitidus ostentationis amantem .ac vicissim gravis prudentem, modestus continentem arguit: atque ut ille probrum , sic iste laudem domino suo conciliat. Minatur olim Deus severe, omnem cultum corporis auferendiam,&: In illa die,inquit Isaias,auferet Do

minus ornamentum Calceamentorum, v. IS.

& lunulas, & torques , dc monilia, dc armillas, & mitras, dcc. Esther quamvis reginprum amplissima , tamen imminente suis fatali periculo, vestem regiam omnemque mundum muliebrem ponens,& indumentis ad luctum vestita , has Numini preces supplex admovit: Tuscis necessitatem meam

356쪽

292 DE CULTU COR P. meam quod abominer signum superis

ς I . biae dc gloriae meae, quod est super ca-v kput meum in diebus ostentationis meae,& detester illud. Quibus illa verbis luculente testata est Orbi, quantum oderit cultum corporis,qui νere signum est superbiae. Hic ego non dissiteor, terreri me saepius illo Christi monito, de Epu-λ- . lone purpurato: Homo quidam erat dives, - λο- ct induebatur purpura ct bus. Tanti nev P res flagitii est , 5 Christe , byssina dcostrina veste amiciri'neque enim aliena vi aut dolo rapuit, ut purpuram & bys sum emeret, nec opifices manupretio fraudavit, nec mercedem famulis negavit, nec invasit aliena; e suis loculis,aere

suo haec sibi comparavit, & ut videtur, dignitati & opibus congrue se vestiit. Et tamen sepultus est in inserno. in hoc ei sepulchrum viam si ravit, e bysso &purpura vestitus. Horreo cum cogito.

hunc mihi horrorem augent Divi Gre-H-. gorii verba : Sunt, inquit, nonnulli quigo. in cultum subtilium pretiosarumque ve- α- stium non putant esse peccatum. quod si videlicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, quod dives qui torquetur apud inferos, purpura & bysso indutus fuimet.Nemo quippe vestimenta pretiosa nisi ad inanem gloriam quaerit, ut honoratior ceteris esse videatur. I. Ggn. At decorum est egregie vestiri. POL . Μos est, alec tu id ignoras,

vilia

357쪽

LIBER III. 293 vilia & foeda coloribus & fuco venalia facere. Hoc illustrium vestium callidum Gures. munus est , ut viles 8c abjectos animos L velent illustri suco. Ita profundissimum cornum vestit fragilis indigna fronde

cespes , ita fimum nives induunt, nec ipsis anguibus pulchrum veneni tegismen versicolore tergo , & squamis ful-zentibus deest. GER. Honori est,exquinte indui. POL. Pudebit te cultus exterioris, quoties quid eo tegatur, cogitabis .insana enim est ambitio, fimum operire purpura. GER. Ecquis reprehendat vestes quam mundissimas habere Pot. Non audisti quid ille vir fortissimus apud Crispum dicat i Munditiem mulieribus,laborem viris convenire. Et quamvis sequiori illi sexui divus Paulus plusculum quid ornamenti concessit, aurum tamen & argentum & vestem pretiosam adimens: Non in tortis crini- 7-T mnus, inquit, aut auro, aut argento, aut margaritis, vel keste pretiola, sed quod 'decet mulieres promittentes pietatemper bona opera .Ejusdem animi & divus

Petrus: Quarum, inquit,non sit eXtrin- I.Pa. secus capillaturaia ut circumdatio auri, - 3. aut indumenti vestimentorum cultus 3

Gga. At vestitus insignis auctoritatem addit. Pot. Saepissime minuit dum suspicionem auget, eum vanissima cura placendi laborare, qui has sibi phaleras circumdat. Et saepe culius corporis qui ad famam quaeritur, risum movet: nec

360쪽

294. DE CULTU Coli P. ulla re pejus sibi consulit deformis homo , quam cum formosus vult videri: quod si natura ei formam non inviderit, quid adscititiis his pigmentis naturalem pratiam corrumpit i Ggn. An non festi dies plus cultus indulgent corpori POL. Cadaveri, dicas. Pone in feretro aureo cadaver pallidum, gemmis illud Ostroque circumda, quo pluS Ornatus, plus & horroris erir. Et ne ad injuriam trahas quod dixi, origo nominis in 'uirenda est. Cadaver a cadendo diciture mortui corpus cecidit,vivi casurum est, caditque continue, semper enim mortis mur quamdiu vivimus. ita exili distrimine , istud ab illo discedit. Hoc sensurae. 4s Iacobus Apostolus: Agite nunc divites, v. I. inquit, plorate & ululate in miseriis vestris , quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, dc vestimenta a tineis comesta sunt.Factum dicit,quod certo & proxime futurum erat ut fieret. Tertullianus interrogans: Quo pacto, inquit, pudicitiam sine instrumento ejus, id est, sine gravitate tractabimus

quomodo autem gravitatem administrandae pudicitiae adhibebimus t nisi Scin facie, & in cultu,& in totius hominis contemplatione severitas circumseratur. Nam, ut idem testatur, Pudicitiae

Christianae satis non est , esse verum &videri. At vero qua ratione in illo videatur, qui tantopere studet, ut Tertullia-

SEARCH

MENU NAVIGATION