장음표시 사용
381쪽
LIBER III. 3Is aetatem suerit, & si quando vetustate
detritam resarcire opus foret, domi se clausum continere cogebatur, dum farta vestis rediret. Huic tam rerum inopi,
quam sortitudinis & prudentiae diviti,
cum rex Persaram magnam vim auri
dono misisset, modeste repudiavit. In qua quidem munerum abstinentia , ut mea fert opinio, celsiore animo fuit is qui tantum auri potuit non accipere, quam qui potuit offerre. Epaminondare Catone ditior esse noluit Agesilaus, sextus Lacedaemoniorum rex , qui sub eadem veste & aestivos calores,& brumae frigus pertulit. Porro Dionysius Siculorum tyrannus , cetera illaudatissimus, hoc uno tamen in praeconii partem venit, quod cum sicarios aut depeculatores gravibus suppliciis assiceret, iis tamen,qui splendidarum vestium aut
ornamentorum iures essent,iram donare dissicilis non esset , quo scilicet facilius Syracusani lascivam habitus elegantiam dediscerent. Ergo jam satis liquet, prisco etiam a
vo exquisitum corporis cultum vestiumque luxum , 8c exemplis praeclarissimis, & honestissimis legibus damis natum fuisse. Neque tibi, Gerarde,amplius integrum negare , quod vestium curiositas , ut Bernardus loquitur, dc Lib. 3. morum judicium sit, & mentium de--Cἔ-sermitas. si.
IV. Priscoru in habitu modestia,etiam Y a nostri
382쪽
Albori nostri aevi magnates sanxerunt. Benedimant, ctus X I. lammus Pontifex, humili lo- 4 co natus , cum ad hoc dignitatis fastigium evectus esset, non erubuit suae paupertatis rudimenta. Mater illius, dum is inter monachos ageret, pannos lavit. Hanc, creatus jam Pontifex ad se venire jussit. Venit illa , sed paene alia quam ante fuerat . Matronae illam , ut Pontillais matrem , summis honoribus extulerunt, & vestibus in diversam a priori seminam mutarunt, decere hoc Tatae, pro magnificentia summi principatus in filio. Ita in conspectum filii producta est.Pontifex,ubi eam aspexit, agnoscere dissimulana: Quid nquir,facitis errando meam mihi matrem adducite ; hanc ego dominam non novi. mea mater lotrix est, cum hac coli quar : ite. obruebantur pudore,qui honoris caussa matrem deduxerant. Detracto igitur omni mundo muliebri, pannuciam illi suam reddidere, ac denuo reduXerunt. Tum eam amplexatus
Pontifex: In hoc,inquit,vestium apparatu matrem meam reliqui, sic jam novi, sic recipio. O tempora, & o mores, novos quidem sed malost ab antiquis illis moribus quantum mutatum esti Quis jam e ditioribus illis non ruborem d cit,ad occursum pauperculorum parenis
tum aut cognatorum ita tenuitatis no
strae primordia erubescimus , vestes des arumos humanius salutamus quam C in gnatum
383쪽
gnatum sanguinem. Hos mores gravi censura notans beatus Iacobus: Etenim, Iacob. inquit, si introierit in conventum ve- c. Iastrum , vir aureum anulum habens , in V a.
veste candida, introierit autem & pauper in sordido habitu , & intendatis eum qui indutus est veste praeclara, redixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic aut sede sub scabello pedum meorum:non ne judicatis apud vosimetipsos , & facti estis judices cogitationum iniquarumlV. Post Pontifices , Imperatores &Reges maximi, majus sibi decus pararunt aspernando cultum corporis quam usurpando. Rudolfus I. Austriacus, Im- Avηεperator,in vestitu adeo moderatus fuit,
ut a plebejo nihil differret. & accidit, ut Moguntiaci quodam mane solus egressus pistoris domum ingrederetur, rese ad prunas furno ejectas Conferret,
tremulas manus saura frigidior erat ca-Iefacturus. Hic a pistoris uxore , cum pro milite haberetur, non tantum audaces calumnias in Imperatorem jactas audivit, sed tandem etiam vase aquario in prunas conjecto, vapore,fumo,cine re perfusus,domo ejectus est,nec re minima ultus est. O vere virum, qui adeo omnem corporis splendorem contempsit , ut ob illum etiam contemni non Indignareturi GER. Sed iste cultus ejus
privatim fuit, non dubitem quin publice plus ostenderit Imperatorii splendo-
386쪽
ris. POL. Prorsus imperite judicas,parince dicto. Nec in publico quidem ornatior fuit Rudollas. Quis dies laetior, dcaptior pompae , quam cum victum ot- locarum, Bohemiae regem, ad se vocatum , e cepturus erat, & fidem ab eo homagium vocant accepturusῖRex otin locarus cum magno re splendido comitatu veniebat: viri & equi , auro,pemmis , serico nitebant. Dictum Ru-dolso,talem,& taliter adventare, & si dulo a quibusdam additum : Pararet se, veste 3c cultu ornatiore,tantum Regem admissurus. Rudolsus renidens r Imo
Lot ' rex Bohemiae, inquit, griseam meam vestem saepe derisit, nunc ipsum vestis ' mea grisea deridebit. At vos arma re equos expedite , de accincti instructique, ut ad pugnam, state. Decus Teutonicorum armorum, non vestium, advenis illis ostendite r hoc me vobisque dignum est. Ottocarus certe illi vili cultui se Sc aurum suum submisit, dc ad genua supplex accessit. Imperatorem
Nimirum, non vestem veneratus est.
Carolus Quintus Imperator Augustissimus , ut sanguinem ab eo . sic &hanc virtutem traxit, in omni vita tem Perans, maxime vero in cultu vestium adeo fuit incuriosus. ut non temere alia quam amiculo laneo plebejoque uteretur. Ostendit hoc in primo dc solenni ingressu Mediolanum. Nam cum viae omnes aulaeisitabulis, frondibus superbirensi
387쪽
birent, cives vero vestibus quam culilia simi cum aurea umbella obvii venirent , ille & Imperator , & non semel
Rex ac Princeps, in lanea-nigra pe-
arula , vilique pileolo sub aureum illud. callum se dedit. Videbant illum & tamen quaerebant quem videbant, passim audisses interrogari: Istene Carolus,iste
Imperator esticultu tam modicust vana
plebs vestes auro illusas, de fulgentes
in vestibus gemmas expectabat. Macti virtute Imperatorest magni suistis,quo minus corporis cultu magni esse voluistis. VI. Secundum hunc,Carolus Alberti Neapolitani Regis parens,lam eminuit hac modestia , ut praeter restrictam, re subductam vilem tunicam , tegumentum aliud non admiseri r. Ludovicus secundus Rex Gallorum , gloria regnoque, in primis liberalitate, quantum ulis Ius superiorum regum, ingens, victoriis etiam clarus, lana aut bombyce induehatur,cum alii Reges serico dc auro radiarent. Denique Ludovicus X I. GaIliae , Matthias Pannoniae, & Alphonius Neapolis ac Siciliae, Reges, nihilo fuerea vulgo elegantiores hoc corporis mundo. Et Alphonsus quidem notatus a quopiam,quod parum regie vestitus esset,respondit: Malle se moribus & auctoritate regem videri, quam diademate & purpura. Vox magnifica & Rege digna. Fuitque hoc magnorum aliquot
388쪽
32o DE CULTU CORRprincipum laus, plebi virtute eminere,
Sed quam dispares ab his, Imperato res Graecanici , quos luxus & deliciae
ad cultum vix virilem traduxerui. quod Nicetas Choniates narrat de Alexio Angelo Byzantino principe. Hic cum in audiisset ab Henrico Quinto Imperatore legatos ad se mitti,suos omnes quam ornatissimos, auratos dc gemmatos adesse imperavit, ipse a capite ad calcem nil nisi splendor & nitor fuit,rarum vel in templo aliquo spectaculum , quo legatorum oculo S praestringendos putavit. Germani vero ut Venerunt,Germanos se ostenderunt,hoc est,uiros,& tantum abfuit, ut hoc aspectu in metum adducerentur,ut etiam ad praedae cupidinem incitarentur , nihilque jam magis vellent quam cum effeminatis istis
quam primum manus conserere. Acceis
cientes interim Graeculi , cubitis eos tangebant, & Ioquente digito hortabantur : viderent gemmeam Imperatoris vestem , qua ille ut floridum pratum varie nitebar. At Germani luculente probarunt se his spectaculis minime terreri: tempus esse,ut Graeci his sepositis aurum commutent serro,iram si legatio sit irrita,Graeciae pugnandum non Cum pavonibus , sed cum viris vere Martiis & infracti animi. Haec Germani ad Graecos jam tum verbis territos.
quid si ad rem ventum fuisset dc fuis
389쪽
LIBER III. set, nisi mors Henrici Imperatoris subsecuta,consilia ista turbasset. Haec, m
jorem partem doctis mi Lipsit verbis
percensere volui, qui aurum & gemmas non digna satis ornamenta magno principe agnoscit. Et praecesserunt aevoluperiore, magni fastigii exempla, quae doceant, ut dixi, virtute plebem vince re, non veste. Narravit mihi vir fide dignus, inventas alicubi in vetusta charta subductas rationes: in his inter expensa cetera , 8c Hud studiose annotatumet Item, Caesaris thoraci reficiendo 6. cruciferi expensi.Ο Deus thaec priscam fruingalitatem sapiunt, haec illa tantorum principum adoranda modestia: haec lo
ge plus suspicienda posteris,quam si legant et Pro pallio nuptiali expensa tria millia philippeorum, pro cristis & pilei
ornam nto mille florent, pro thorace
ει caligis mille ducenti aurei, pro cete ro mundo corporis octingenti philip- pei, praeter uniones & gemmas sparsim additas.Et haec erubescendi luxus egregia sunt speciminar mirabuntur posteri Iecturi talia, Zc ad audenda majora animabuntur. Haec forsan admirationi sint apud imperitos, laudi nunquam erunt apud prudentiores. Et sane quis. quis serio laudari vult, non a veste, aut corporis cultu, sed aliunde laudem colligat, quod illustri facto,priusquam caput hoc finiat, ob oculos ponam.
