Trismegistus Christianus, seu, Triplex cultus conscientiae caelitum corporis

발행: 1631년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

LIBsR III. Ecclesiam ab ipso fundatam, olim tirpaupertate gloriantein , postquam cumulari divitiis coeperit, virtutibus d crevi me. Nemo divitum nunc aegrotos verbo sanat,tunc autem seminudi Pontifices etiam mortuos reviviscere j usserunt. Nec alios Domini discipulos delicato aut eleganti serico vestitos credis derim.Nec multum ab his diversus Aurelius Augustinus, gemma Praesulum, qui vestitu calceatuque indiscreto vixit,

cum iis,quibus sanctitate, scientia, disgnitate longissime antistabat. Si quis ei

vestem excultiorem obtuli stet dono, acceptam venum jubebat dari,ut pecuniam inde exactam cum aliis communicaret,quandoquidem vestis ipsa communis esse non posset. itaque Clericis

suis ossicio praestitit,habitu par fuit.Facile est ei vestium pompam spernere, qui purpuram immortalitatis ambit. Paulus. qui primus eremum habitavit pietatis studio, non laneam, non scor team , non lineam habuit vestem , sed quam inculta solitudo suppeditare poterat,e palmae foliis contextam, illustri

exemplo humanae luxuriae a natura repudiatae, quando ipsa tam modicis conis tenta est. Antonius abbas, qui Paulum e leonum velut vespillonum terrae

reddidit,desuincti pallium adeo in deliinciis habuit, ut illud festis duntaxat diebus indueret, tam memorabili exemplo quam Hieronymi optatu clarum , quid malua

402쪽

33o DE CULTU COR P.

Inaluisset in vilibus exuviis Pauli uuarern regum ostro conspici. Nam: Si mihi Dominus,inquit,optionem daret,multo magIs eligerem tunicam Pauli cum suis meritas, quam regum purpuram cum regnis suis. Porro Timotheum anachoretam non solia , sed capilli texerunt, adeoque humanam ei speciem ademerunt , ut a Paphnutio in solitudine repertus , immanis sera primo aspectu. non homo sit creditus, vox inde hominem aperuit, quem cultus efferatior involvIt. Felix Timothee, cui sina vestis in Capite irata est. Haud multum absimilis

hinc O nuphrius , & ipse eremi incola, Qui consumpta veste, quae illi unica fuit,soliis se texit. Satis indutus est,qui sic cum Christo nudus est. Animam Unuphrii ab Angelis, aspectabili obs quio sideribus illatam tradunt. Quis

1aostrum rudiores panno S asipernetur, cum nudieriam ab Angelis honorenturi Hilarionem taceo, totque alios viros sanctos , qui generosissimum, quo 1ervebant, spiritum sacco velabant. Pallentasiimus Iobus hoc exemplo illu-1tris : Saccum, inquit, consui super cuintem meam. Non minus aspera fuit interior lorica illius Hebraei Regis , qui: Ego au'm, inquit, cum mihi molestiω. 13. essent Induebar ciliciq. Quo etiam ut Ps. 68. Veste usus : Et posui, ait, vestimentum v. Ia. meum cilicium. Sed haec aliquanto vet uti. a. nec recentioribui A notis destitui

403쪽

LIBER III. 33rstituimur. Franciscus Assisias rigidae paupertatis cultor studiosissimus , non m eremo vasta, ut illi, sed medio in luxu , crassi nativique panni tunicam nudo induxit corpori , inductam fune

compressit, nuclis pedibus ligneas subiecit soleas,ut quantum liceret,animum a corporis contagione seduceret,& carialestibus donaret. Omitto innumeros Francisti cum virtute aemulatores. II. Norbertus tam sanctitate quam ga M.

submissione singulari clarus , dictus o

jam Magdeburgensis Pontifex , quia lo 6. aspernabili togula & excalceatus incessit, a janitore velut mendicus repulissus est. Clarevallensis Abbas Bernardus, tenui etiam & despicatiore tunica est usius, ceterum minime sordida,cujus illud scite dictum : Vestem sordibus ob insoletam, socordiae testem esse. Ad tantorum virorum tam eximiam in habitu modestiam, an non ruborem ducant, quibus parum est, si vestis munda sit, nisi sit bc nitidat Hic veniam dc pacem praefari oportet, neque vero aliena viisneta caedere, aut cuiquam importunius insultare,mihi mens est, sed monere solum, idque succincta modestia. Scio,ad- smoneri bonus gaudet: pessimus quisque correptorem asperrime patiatur. Repe- j a .rias forsan, Gerarde, nostro hoc aevo vi- 3 . ros sacros & ecclesiasticos , homines

religiosos & Deo devotos, Antistites de lacrio titulis insignes,qui magistri mo-

404쪽

rum audire velint,qui Christi paupertatem & Euangelium verbis amplissime doceant, sed exemplis paene contrariis confutent, quibus panniculi Christi destramineae cunae sordent,qui legum sinarum obliti, paullatim in profanos cui tus degenerant, qui comam accuratius struere , barbam cura & arte pectere, collari leges suas dicere, indumentum aut colore non congruum , aut filo nimis pretiosum , aut forma parum religiosum , aut opere ultra quam decer, sumptuosum gestare solent, qui nitorem a templis & aris in corporis Cultum, aut mensarum apparatum, aut

equorum phaleras transferre religioni non habent : qui mappas a coenis suis repudiarent, quas Dominico corpori substerni nimis modeste ferunt,qui nu- mos in pauperes erogandos , in pompam effundunt,varia sed mala liberalitate. Ego hic quidem digitum labellis

impono, sed clamat pro me Bernardus rApM. audite sanctissimi viri justas querelas: Gui Nobis autem, inquit,est pro victu satie-

ω m. tas , nec vestitum appetimus sed ornas 4 tum . quaeritur ad induendum,non quod

utilius, sed quod subtilius invenitur, non quod repellat frigus , sed quod superbire compellari non denique iuxta regulam) quod vilius comparari potest, sed quod venustius, imo vanius ostentari .Et paucis interjectis: Ecce enim habitus noster quod & dolens dico qui humilitatis

405쪽

LIBER III. mmilitatis esse solebat insigne, a monachis temporis nostri, in signum gestatur superbiae. Vix iam in nostris provinciis invenimus quo vestiri dignemur Subjicit: Vanum cor vanitatis notam inserit corpori, 8c exterior sit perfluitas Inteis rioris vanitatis indicium est. Indumenta molliora & animi mollitiem indicant. Tro II I. Hic cum Bernardo non imme-chiae. rito quis quaerat: Ubi senatus principis Christi per urbem Hierosolymorum asina vehentis'Vbi sanctissimi Ioannis Ba '' ptistae hirsuta tunica a camelo mutua ubi saccus Hilarionis, ubi melota Sera pionis , ubi cilicium Benedicti Z Laudamus veteres , 8c nostris utimur annis. Ex ejusdem diui Bernardi epistola unica quam ad Henricum Senonensem Arischiepiscopum dedit, quid vetat paucula delibare , ubi de sacerdotum ossicior Honorificabitis autem, inquit, ministerium vestrum, non cultu vestium, non equorum fastu , non amplis aedificiis, sed ornatis moribus, studiis spiritualibus,operibus bonis. Quam multi aliter

Cernitur in nonnullis sacerdotibus, ve stium cultus plurimus , virtutum aut nullus, aut exiguus. Vide cum vacat, Gerarde,quae sequantur. Illis additi Veiarum tu sacerdos Dei altissimi, cui ex his placere gestis , mundo an Deo Si mundo, cur sacerdost si Deo,cur qualis

406쪽

Cere Vis mundo , 9uid tibi prodest sacerdotium t nec enim potes duobus dominis servire , qui autem vult amicus .esse hujus mundi, inimicus Dei constituitur, 3cc. Sed etsi ego sileo, clamatur tamen in Ecclesia, Non in veste pretiosa. Nunquid etsi ego non loquor, sua cuique non loquitur constientia i quid si alius audacior me , illud genti litium ingerat: Dicite Pontifices, non quidem in sancto , sed freno quid facit aurum

quam tolerabilius cernitur in sancto, quam in freno i Hoc me etiam tacente, etsi non curia regum , tamen penuria pauperum clamat: Sileat licet fama, sed non fames; clamant nudi, clamant famelici, dcc. Nostrum est quod effunditis, nobis crudeliter subtrahitur, quod inaniter expenditis, nostris necessitatibus detrahitur, quicquid accedit vanitatibus vestris. Duo denique mala de una prodeunt radice cupiditatis , dum dc vos vanitando ignosi vi hanc vocem Bernardo) peritis, dc nos spoliando perimitis. Plura addit Bernardus, de aeque seria , 3c crede mihi , non sunt e pelvi haec tonitrua. Vera haec esse , fatis loquuntur oculi; improbanda esse, abu n- de testantur sacri codices. Hi tantum etiam monita priscorum. Carolus IV. '' Imperator, cum Μoguntiae ageret,serte .l. in colloquium venit cum Archiepi-

407쪽

LIBER III. 33sscopo Gerlaco. Una tum aderant,honoris caussa , aliquot e Canonicorum numero. Hic Imperator paullo attentius circumspiciens , observavit unum aliquem profanae elegantiae hominem,cujus pileus maxime,auro & gemmis ni tebar. Dicebatur is Cuno ab sed familiae , quia notae, parco) hunc Imperator humaniter accedens pileum ei, velut per facetias blanda manu detraxit e capite,& suo imposuit. 6c quae comitas ejus erat: Mi domine, inquit, dic obse-Cro, quis tibi nunc videor, sacerdoti an militi similiori Et ad Moguntinum Pontificem conversus: Domine Archiepiscope , inquit, tempus & necessitas sagitat, ut disciplina Cleri corrigatur, bc hi

vestium abusus tollantur. Parere NO-Iuntynec sacerdotiis fruantur. O Caro iste , Imperator Magne , o veniant dies qui corrigant mores , qui tollant vestium abusiones, qui faciem meliorem restituant orbitIV. GER. Liceat hic paucula.Ergo nitelam omne a veste proscribis, ergo nefas ornari Et an non vestium mundities curanda 8 Por. Non ego ornatum omnem accuso, lasciviam accuso. Eo jam ventum , ut munditiem sola Pompa cestimemus , & vestis non vestis sit, nisi

pretiosa. In corporis cultu plerunque non sordes fugimus, sed aularum deliciat adumbramus , nec tam vestiri volumus quam ornari.non calorem in ha-

408쪽

336 DE CULTU COR P.

zμέξ. bitu, sed colorem quaerimus. Divi Himilronymi monitum est e Elegantias αδ- sordes pari modo fugiendas , quia alte- ltum delicias , alterum gloriam redoler. N sesciet illi A Amriistini λ Eliam in nsis lx.m. mine servitutis Dei decipit. Hoc nomiis o. a. ne non immerito reprehensus Antisthenes, qui cum depexum dc pertusum 9- palliolum spectatoribus vanius jacta L: OK set: Aspicio, aiebat Socrates, per pallii' sci Turam , animi tui vanitatem , quin 'in' desinis teipsum ostentare Idem Diogeni fuit animus. hic cum Olympiam venisset , adolescentes quosdam Rhodios illic conspicatus cum risu: Hoc nihil est, inquit, nisi fastus. Rursus cum in Lacedaemonios incidisset, vilibus tuniculis ac sordidis opertos : En , inquir, alius fastus, tam enim Spartani squalore, quam Rhodii ornatu sese jactabant:

illi se justo plus colebant, isti se iusto

plus negligebant. Nec assectatae sordes, nec exquisitae deliciae laudem pariunt. pulcherrimum est , nec turpia velle, nec nimia. Itaque non culpaverim quod pulchrum , aut decenter ornatum , sed quod inane, quod redundans, quod fastum, mollitiem, delicias, luxum, laseia M in viam, pompam prae se fert, hoc vitupe- ro, 3c mecum sentit Bilbicus vates r 4 Pectere te nolim, sed nec turbare capillos; κυαm. Spsin ida sit nolo, sordida Mo cutis.

409쪽

LIBER III. 33

An nescitiar medium a beatis teneri, virtutem in medio, & modum in rebus esse ρ Sed di hoc addor Meminisse mea Pud Hieronymum legere: Sordes ve- i βψ stium candidae mentis indicia esse. Et st abeatus Hilarion saccum quo semel ami-

ctus fuit, nec lavit unquam, nec muta- inrapinyit, supervacaneum asserens, munditias Nihil in cilicio quaerere. Plures omnino inve- Chri

nias, in sacris paginis, & sapientum li- stion'bris, ab illo munditiei & lotionum cori. temptu laudari, quam ab earundem stud io.Et pars quaedam poenitentiae est, ne glectus politurae , omniumque harum concinnitatum & elegantiarum. Isaias olim proclamat: Descende, sede in pul- ς

vere virgo filia Babrion , sede in tetra. 'u' 'Lavat se David , sed post fletum. Lavat faciem Ioseph , sed post lacrimas, quas viso Benjamino fuderat. Lavat la Iudith& ornat, sed Assyrium ducem Holo&rnem hoc laqueo deceptura. Sane vestiistus mollis & pumicata illa ac polita mundities, libidinum semes, oculorum rete, animorum suavis est pernicies. Hinc Ambrosius, serius hac in re censor Lib. d.

ausus dicere, mulierem comptam, do- virginismum esse omnium infernalium daemo- Eccli.

num. Hinc & Siracides clamat: Averte faciem tuam a muliere compta , & ex in Phoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Hinc regina Esther has tales ele- ω.I6gantias signum superbiae nominat. Hinc L. ad

& Hieronymus: Ingrediuntur, inquit, versi's

410쪽

expolitae libidinum victimae. Hinc omnes Sancti, dc quibuscunque cordi fuit poenitentia,hunc corporis cultum velut libidinis incitamentum , adeo dc oderunt 8c fugerunt, ut inter prima semper poenitentiae specimina fuerit, suas corpori plumas dc ornatum detrahere, vestem mutare, sacco se operire. V. Sapiens illa mulier,& regum pro- δ' - 1 genies Elisabetha, plerunque trita dc panniculis sarta veste amiciebatur , ge- , ij. mebatque magis mendici centonibus,' quam regum ostro spectari .Fuit,ut haec sollenniori die, publico se commissura, exquisite in reginam ornaretur , & auro, gemmis, insuper regia corona irr dians ad templum,rem divinam auditura deduceretur a frequenti familia. Primo fere ingressu templi, crux Dominica , dc ex ea pendentis Christi cruenta imago incurrit oculos. Hoc illa aspectu feriri graviter & animo sauciari,hic altum ingemiscere &'velut pudefacta

erubescere, lacrimas demum vi prorumpenteS non continere. Mox varii copi tationum Abas in animo se prodere: Encreator, dicebat illa secum, en servator meus I Esus, nudo corpore,flagris laceratus, spinis redimitus, sanguine perfusus in alta trabe mortem pro me obiit ignominiosissimam : at ego misera tot

vitiis immunda , tot deliAorum rea, bysso tamen auroque,purpura gemmissique culta niteo. heu vitam divinis beneficiis

SEARCH

MENU NAVIGATION