장음표시 사용
11쪽
esse nitendum. a quod perse sane recte, ille vir
doctus Statii verba cadere perhibet solum in Silv librum L,Τhebaidem, Achilleidem, nonne satis esset mirum, quod poeta illa pica opera magna nomine opusculi significasset, quo dicit praeterea Silv. eclogas aliquas in praef. II, 3 et aliud carmen in praes IV, 223 Deinde nonne revera sola in hebaide I, 22 sq. et Achilleide I, 14 sq. imperatorem Statius invocavit, cum in Silvis non disertis verbis illum invocaret
sed tantummodo carmina, quibus eum celebrat, ante ceterm 90neret pSed licet Statium revera ita non satis clare esse usum illis vocibus: opusculum et invocare arbitremur, intellegemus non utique necesse esse nos ad Volimeri sententiam pervenire,
qui illo loco priores tres libros quasi unum opusculum dici opinatur ita, ut ex hac quoque re si essiciendum eos eodem fere tempore esse emissos, si paullo aliter atque ille videtur, illud enuntiatum interpretabimur. Num utique fieri non potest, quin verba significent, ut nostra lingua utar Ich habe doch, denke ich ohne n-rulan . . . Nonne fortasse eorum sensus hic est )3 Ich habe doch, denke ich, eines meiner erke ander ias mitdem aiser egonnen, en icti diese angerula halle ich
anfange. -- Bene autem olimer p. 144 lacuna merito Statuta . . Supplet ea, quae illo loco praef. IV. ineuntis intercidisse videntur. Ita res esse sublatas Spero quae dubitations asterre potuerunt nobis existimantibus priores
tres Silvaraim libros deinceps intervallis quibusdam ab anno 91ls usque ad 4 esse editos.
i Fortasso anto invocato numine supplendum est quod post,quam facile interire potuit.
12쪽
Da repulsa sapitolina et ea stati in patriam raditu.
Kerckhο l. l. p. 30 in Capitolino agone Statium cecidisse
anno 4 et ob eam imprimis causam Roma egressum esse pronuntiavit, quam sententiam Schang et Ribbeck' aeceperunt. Id autem quod poeta carmine anni 4 IΙΙ, 5, 31 primum illius cladis mentionem facit, per se non multum valere ille concessit. Quid, quod Statius in illa ecloga victorias Albanas ' quoque primum commemorat 3 Νeque vero omnino credibile esse Statium, si iam anno 86 ut 90 cecidisset in
commissione, quadriennium Vel diutius Romae mansurum fuisse, irrisum acerbis facetiis malevolorum, quorum invidia neutiquam careret . Immo Verisimillimum Videri, ut Florum, sic Statium urbe exire cupiVisse .
Cum erckhomo plane faciens et eius sententiam noviSargumentis quasi fulciam et ea quae onmer p. 19ii contra dicit, refellam. Id quod iam eraho docuit, prorsus certum g est Statium cladem in Capitolino agone acceptam molestissime ac gravissime tulisse. Satis enim dilucide quae sentiat enuntiat poeta HI, 31 sq. hoc modo:,tu, cum Capitolia nostraρ infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas mecum Victa Jovem; Quanquam autem olimer p. 431 recte contisndit vocabulis,saevum ingratumque Jovem Statium dixisse ipsum Jovem qui ingratus est, quod poetam non corona affecit gratiam ei
non referens pro carmine se celebrante, non imperatorem
futurum enim fuisse, ut nemo non ultimum discrimen adduceretur, si tali modo disertis verbis imperatorem ipsum alloqui ausus esset, per se patet , tamen ex illis Verbis per ambages, ut ita dicam, indignationem in tyrannum quandam,
i ,R. L. II. p. 311.' G. . . D. HII p. 243. 3 cf. Appendicem p. 40 sq. Fulso iudicat Noh l. l. p. 18 hac de re.
13쪽
- cui saepius nomen Jovis Ddat, subaudiri Statium non noluisse mihi persuasi. Quid, quod postea ne olime quidem in adnotatione V, 3, 233 Silv. p. 43 poetam quamvis caute utroque loco significare Domitianum negavit Quam indignitatem cum Videamus, nobis fingere possumus, quo animo
fuerit Statius, cui tyrannus in illo agone non faVerat, scribens in carmine ad Abascantum misso V, 1 V. 143 sq. haec:,Νil maestum, quid enim. quamvis infida levisque Caesare tam dextro posset Fortuna timeri 2 Quare etsi propterea quod saepius Albae illum vicisse credere posSumus, non sine ulla dubitatione' ex II1 5, 31 et V, 3, 31 sq. efficitur repulsam Capitolinam post victorias Albanas uisse, tamen mea quidem sententia non est dubium, qui Statius post illam cladem, quam tanto opere indignabatur, iterum libidini tyranni sese non obtulerit. Volimero tamen Statium a. d. XIV. Kal. April. a. 90 Albae esse adeptum victoriam existimanti verisimile videtur p. 19 poetam praemium Capitolinae commissionis assequi 8SSe conatum, cum statim post Albanam victoriam in illum agonem prodiret. Ac primum quidem id confestim contra dicam mihi quidem vel per se non satis verisimile videri Statium, quippe qui illis temporibus praeterea operam daret Τhebaidi perficiendae, eodem anno bis in agones procedere auSum esse, mensibus Martio atque Junio' praesertim cum agon et maior et graVior sequeretur. Quod autem olimers 19, pergit hoc modo: Angunelimen die repulsa se imJahre 4 erfolgi und St. habe thre,ege mi Florus RomVerlaasen, habenisi gar eine Grund Schwerlici miirde St. nachdem e 9440 demonstrati sein Gekranktsein egeugi, im folgende Jahre rei Gedichte gur Verherrtichun des Kaiser Versassi haben, quanquam ea re primo obtutu dubitatio nobis moveri videtur, tamen, si accuratius inspexerimus, illius sententiam iacere intellegemus. Tum enim Silv.
14쪽
- 10 IV, 1 pertineat ad Kal. Jan. a. 95 IV, 3 consectum anno 95, IV, 2 exortum sit inter annum 3 et aestatem a. 95 IV, 2, quo Statius gratias agit imperatori, qui ipsum ad cenam Vocavit, primum fuisse illorum carminum haud dubie suspicari nobis licet, ita ut ex ea re, quod denuo a Domitiano honore erat affectus, id explanetur, quod, quanquam inclementiam tyranni in Capitolino agone acceptam graviter ferebat, denuo
eclogis imperatorem celebravit. - eque enim sententiam
2 62 post cladem Capitolinam scribere non potuisse contendunt,
cum obli l. l. p. 18 sq. et olimero p. 8. ut futtilem
Et potest demonstrari, quo fere tempore IV, 2 contextum sit, hoc modo. Cum poeta, ut infra Videbimus, in patriam vere serme anni 5 transmigraverit, deinde cum Silv. III, nimis diu ante reditum scriptum esse non possit, nobis putandum est III, 5 esse factum et librum III. Silv. emissum
Quodsi iam tum, eum in eo esset, ut librum III. ederet IV, 2 periecisset, facere non potuit, quin id illi libro insereret; non igitur est dubium quin, IV, 2 sit confectum autumno vel hieme anni 4, id quod verisimilius est. Vel has res cogitantibus certe nimirum veri admodum simile nobis videri ut Statium occubuisse in Capitolino
agone anno 4. Quomodo rem sese habere, ut nobis magis persuadeamus,
denique respiciamus haec: um tandem Statium, qui etiam aestate M a. 90 vel ineunte illo anno ab imperatore Summo illo honore equi maximi praedicandi est affectus, iam mense Junio eiusdem anni Domitiano in odium venisse existimari potest Deinde num, si iam anno 90 cladem accepisset, poetam, quem tam moleste repulsam tulisse scimus, post illam cladem etiam tyranni favorem petere conaturum tuisse nobis
15쪽
- fingere possumus At revera in circo imperatori Silv. II, 5 tradidit, eum laudibus extulit e g. in III, 4, summa veneratione in Thebaidis prooemio prosecutus est quod illi edendae addiderat. Quae argumenta collata atque coniuncta satis gravia certaque censeo, ita ut cum causa Statium anno 4 in agone Capitolino cecidisse arbitremur, ut Vel per se multo Verisimilius est eum, qua aetate hebais edita laudabatur, ipsum fretum ingenio suo in illum maiorem agonem procedere
Indo rectius locum quendam Silvarum intellegemus, dico V. IV, 2, 2 sq. quos nemo adhuc satis recte, opinor, interpretatus es - ac autem in re tractanda nobis altius repetita oratione est utendum.
Verba Statii sunt haec IV, 2, 3 sq.:,Qua mihi felices epulas mensaeque dedisti sacra tuae, talis longo post tempore Venit lux mihi, Troianae qualis sub collibus Albae'. Quae liberius versa nostra lingua significant haec fere: Duro die inladun gur aiserlichen uel si mi natalangeraei erat Meder in solche Gnade u et gemorden, Wie si mii damata ei meinem Austreten in Alba erWiesenWurde. - Sese longo post tempore tunc demum denuo tali gratia quali Albae affectum ille pronuntiat. Illis autem ex Vocabulis longo post tempore neminem esse, quin submissam tectamque vituperationem quandam subaudiat, pro certo habeo, - id quod Volime ipse quoque p. 450 recte animadvertit. Sed cum hic vir doctus hac in re conquiescat, nosquRerere necesse est, quomodo sit intellegenda illa vituperatio submissa. Ac primum quidem Vel in universum admodum miramur, quod Statius omnino aliquid quamvis tecta oratione tyranno dare audet crimini. Quo autem sermone imperatorem alloquatur, de hac re accuratius non agam satis est ipsum carmen IV, 2 dicere, quod tali sermone est scriptum, qualem in aliis quoque Stati eclogis ad tyrannum missis invenimus, ita ut maxime miremur, qua fuerit poeta audacia condens
16쪽
sam Capitolinam ommemorat, Vidimus. Iam poetae ipsa Verba perscrutemur.
Quod se tunc demum longo post tempore denuo ab imperatore gratia esse affectum queritur, Statio scimus illum Albae, ubi eum a. 90 postremum in agopem prodisse Verisimile est, faVisse, revera de nulla alia tali gratia Domitiani certiores sumus facti. Sed quod poeta exeunte anno 4, quo fere tempore ad cenam Vocatu erat, pro qua re gratias agens imperatori IV, 2 mittit, longo post tempore denuo tunc demum talis clementiae tyranni se esse factum participem dicit, num tandem fieri potuit, ut Statius, ut erat cautus, in carmine, quo ipsum Domitianum celebrabat, ei opprobrio id solum vertere auderet, quod sibi diu nullum talem honorem habuisset, quamVis modestis Verbis. Ceteroquin nonne poeta fuisset non minus inurbanusquam audax, Si imperatori in ecloga qua ei gratias agit id solum diserte dicere voluisset sibi hanc clementiam longo post tempore demum venire 3 Ad meum quidem sensum et iudicium talis vituperatio, quali caute illis tectis verbis Domitianum afficit, fieri non potuit, nisi ei non solum nulla talis clementia, sed ipsa in- elementia tyranni obtigerat, nisi contrarium acceperat, nisi id ipsum Statius significare voluit. - Atque ita Verba sua intellegi sese velle poeta, ut videbimus, ipse sati perspicue ae dilucide nos docuit. Iam alia Via ingrediamur, ut diiudicemus quaestionem. Iam id quaeramus, quomodo vel ubi prius talis lucis, qualis Albae, particeps fieri potuerit. - Etsi haud dubie talis lux et prius venire potuit singulari ipsa imperatoris clementia, quali affecit eum ad cenam vocans, tamen quod Statius verbis, quibus ipsum tyrannum alloquitur, sibi longo post tempore tunc talem lucem venisse conqueritur, non potuisse fieri, ut audacter atque inurbane verba ita intellegi vellet, ut eam rem quereretur, quod Domitianus se non prius ad cenam vocasset vel sibi non prius singularem honorem tribuisset,
17쪽
- 13 per Se Puto, manifestum est. Ἀt quomodo tandem intellegenda sunt ilia verbἀγΝon est dubium, quin Statius praeterea in Capitolino quoque agone, in quo ipse tyranno dare poterat facultatem, tali honore esse potuerit, quali Albae, ubi iam non in commissionem processit, ita ut de hoc agone nobis non sit
eootandum. Illam autem in commissionem revera poetam prodisse et
imperatori dedisse facultatem talis clementiae tribuendae atque ibi Domitiani inclementia cecidisse cimus. - Vuline fortasse Statius ipse ita verba illa intellegi, ut de Capitolino
agone cogitemus, ita ut iure ac merito Supra nos Saesuspicatos illum si dixisse, non quod ei nulla talis clementia, sed quod inclementia tyranni obtigerat, Videamus Revera illam tectam vituperationem spectare ad repulsam Capitolinam, id quod ratiocinatione quadam adhibita sumus opinati, sese vile significare illam cladem Statius ipse satis reor, Xylanat atque, ut ita dicam, illustrat ea re, quod ante illos Versus ponit v. 62 haec verba:,Saepe cor0natis itere quinquennia lustris i Ego autem Statium occasione data consulto addidisse illum versum 62 iudico e consilio, ut Capitolino agone
commemorato sequentibu Versibus, qui cur non satis bene ad sinem esse accomodata Videantur, mea quidem sententia
Volimer p. 450 falso explicat, - satis dilucide perstringere posset imperatorem illis tectis Verbis. Neque est dubium, quin aequalium ei qui versus 2 sq. legebant, accurate de Statio certiores facti statim, quid ille dicere vellet, plane intellexerint. - Ιta, ut iam obiter Barth opinatu est, pronuntio Statii illa verba, quae cuiusdam opprobrii submissi se plena Vidimus, revocanda ad Domitiani illam inclemen- . tiam, ad repulsam Capitolinam, quam fuisse anno 94 diximus.
Quo exeunte anno erat etiam memoria cladi recens, ut
Statii vituperationem intellegamus. Sed si iam anno Moocubuisset, ut iterum ad Volimeri sententiam reVertamur, nonne omnino nimis longo temporis spatio interposito id imperatori exeunte anno 4 crimini dedisset γ
18쪽
- 14 Quid num omnino poeta, si iam anno so cecidisset, exeunte anno a tyrannum Vituperare audere potuit aut habuit, quod illum quamvis leviter perstringeret propter illam repulsam dicens sibi longum tempus talem lucem non venisse γ
Si anno 90, non scin agonem prodiisset, nonne fortasse per eum ipsum stetisset, quominus longum tempus nulla talis lux Veniret ita ut, quoniam paulo ante aestate R. 4, Domitiani clementiam talem petere conari potuisset, haud dubie exeunte eo anno talibus verbis tyrannum ipsum alloqui ausus non esset Nonne, si a. 90 in commissionem processisset, exeunte a. 4 revera illis verbis id solum conquereretur quod Domitianus se non prius Vocasset ad cenam aut singulari affecisset honore, id quod fieri potuisse iam supra nega-Vimus. Contra postquam proximum in agonem Capitolinum, i. e. mense Junio a. 4 prodiit, ita ut daret imperatori 1acultatem talis lucis qualis Albae tribuendae, potuit fieri, ut Statius illo exeunte anno sibi longum tempus talem honoram non esse habitum queri auderet, ut per ambages tyranni inclementiam, repulsam illam, significaret. Ita nostrae sententiae succrescere videmus confirmationem quandam ex illis Versibus. am Vel propterea, quod Statius exeunte a s illa tecta Vituperatione imperatorem afficit, multo Verisimilius concedas, credo, eum repulsam Capitolinani accepisse a. 4, id quod iam supra me demonstrasse spero. Iam pergamus. Statio tantus dolor ea re quod speratus honos fugerat in agone Capitolino, allatus erat, ut eum ne eis temporibus quidem, quibus Domitianus ei denuo faverat, cum ad cenam Vocaverat, i. e. hieme fere anni 94, Vincere posset, neque,
etsi imperatori gratias egit illa ecloga IV, 2 et praeterea
eum denuo celebravit carminibus IV, 1 et 3, tamen novo tyranni favore adduceretur, ut consilio eapolim redeundi desisteret. Statium enim Romae periaesum esse non solam propter eam rem, quod graVi morbo erat oppressus, perspicue potest subaudiri ex illo optime disposito ac persecto carmine
i Tenondum sat has tria carmina Roma contexta mas l. p. 15.
19쪽
8ilv. III, , in quo ardentissime patriam suam celebrat. Quo toto carmine, quo uxorem, quae fortasse Romam caram habebat, alloquitur, ut se Neapolim comitetur, mihi poeta omnino Valedicere videtur amicis Romanis, urbi ipsi, cui eapolim patriam suam praeponat. Similes autem animi sensus, similem indigitationem expressam Videmus SilV. IV, , quod carmen vere anni s contextum est. Neque enim equidem possum cum Volimero consentire, qui p. 384 iudicat illam insectationem V 48 illius eclogae esse non obliquam nihil Statium edicere velle nisi id, ut amicum augeat. Quod enim Vir doctus assii mat omnino non esse Statium tali ingenio moribusque, ut vitia aequalium Vituperet, sane in uniV8rsum non est dubium, qui non sit poeta satiricus, sed illo acerbo verbo similem indignationem exprimi certum mihi quidem Videtur. Neque autem minus, quo fere tempore Statius Roma sit egressus, stulto accuratius dicere possumus. - Cum illum
aestate a s iam Neapoli versari plane ex IV, 4 Silv. cfVOlime p. 18 inciatur, deinde cum idcirco quod poeta IV, 3 1 sq. a. Volime p. 451 sq. aliquem interrogantem fingit, qui Roma sapolim iter faciat, verisimillimum sit id
carmen, quod ante aestatem a s esse scriptum pro certo habemus, iam Romae esse confectum, nobis suspicari licet Statium vere ferme in patriam redisse.
Quoniam de hac re dixi, iam nonnulla verba faciam de carmine IV, 4 Silv. ex quo optime intellegere possimus, qu0 animi sensu fuerit tum Statius. Poeta, postquam urbe exiit, carissima in patria iterum versatur et hinc Romam in urbem clamosam . ubi Latiae leges miscent iurgia , illam egregie confectam epistulam poetieam, in qua ea quae sentit prae se fert, mittit ad Vitorium Marcellum amicum. Ex intimo suo, quem, ut Gallum amicum, sui non immemorem esse poeta Vel ex ea re cognoscit, quod inde sonus
geminas ei circuit aures V 26), quaerit, quo aestiVi secessus causa, quibus temporibus Romae nimis calescat, proficisci in animo habeat. Ipse autem, quanquam eapoli est, quo re- Verti desiderio erat coactus, tamen quanto vulnere sit affectus
20쪽
gimus raeterea morbo illo gravi, quo Romae erat oppreS-sus, non Satis liberatus esse videtur. Nos autem, qui hunc Statii dolorom illius eladis et morbum eius Videamus possumus nobis fingere, quomodo sit factum, ut poeta sese, Vergii senium' v. in quereretur, immo ero etiam, ut eum paene paenitore poetici ingenii ac facultatis suae, ita ut amicum, cui imperator maxime faveret, Virum alidum, aetate florentem, fortem qui egregius formaque animisque v. 8 ,ipse canenda gereret' v. 71), celebraret atque praedicaret multis verbis, ex quibus paene subaudiri posse censeam non solum admirationem, sed etiam submissam quandam inVidiam. Nimirum tamen musis fidem Statius servavit summo studio atque assiduitate operam navans Achilleidi conficiendae uae. Quod autem imperatoris facta nondum celebrat, quae praedicare fortasse, dic lari se aliquando erat iuSSus, optime se excusat illis maxime egregiis versibus 95 Sq., quibus dissimulationem quandam atque irrissionem tectam esse opinor. Dubitat autem Statius, num tanto operi sit par, utrum,stent sub illa mole umeri an magno incatur pondere cerVix', num fluctus sueta minores nosse ratis nondum doniis credenda sit periclis'. Quibus verbis dissimulare poetam odium quoddam talis carminis nemo est, credo, qui cognoScat. Occasione data paucis de illo bello Germanico quod laudatur disseram.
Merito Votimer p. 14 negat quemquam iam, postquam Buecheler illos versus qui laudantur ad Juvenal. IV, 94 interpretatus sit, cum Nohli l. l. p. 43 sq. dubitare, quin illi genuini sint. Quod autem deinde dicit Statium revera coepisse illud magnum de Domitiani factis bellisque carmen epicum ita ut intellegamus tales Versus exstitisse, post mortem poetae Zm partem, quae iam perfecta tu it, ut Achilleidem et libr. V. Silv. ah amicis esse editam et ei Versibus esse datum nomen belli Germanici, eum initio illius spici operis actum sit de bellis Chattorum anni 3, ad eius sententiam
cf. oro o p. 30, qui de hac quoque re optime egit. sn. us XXXI p. 283 sq.